giovedì
2 May, 2024

Decretum quo Statuta renovata Congregationis Missionis promulgantur

De consensu Consilii Generalis

Statuta Congregationis Missionis transmitto a Conventu Generali 2010

renovata et approbata.

Pro renovatis vel novis Statutis textus lingua italica exaratus tamquam “officialis” habeatur.

Datum Romae, die 27 septembris 2011 in Solemnitate Sancti Vincentii a Paulo

 

G. Gregory Gay, C.M.

Superior Generalis

STATUTA CONGREGATIONIS MISSIONIS

DE VITA IN CONGREGATIONE

CAPUT I

De actuositate apostolica (a. 10-18)

  1. — Opera activitatis apostolicae quae, rebus bene perpensis, amplius non videntur respondere vocationi Congregationis in prae- senti, gradatim relinquantur.
  2. — In hoc tempore, quod globalizationis appellamus, plura extant signa et adiuncta quae fidei fortiter opponuntur et tamquam provoca- tiones videntur quoad methodos traditionales evangelizationis. Sodales haec omnia serio perpendent, pro certo habentes hanc rerum condi- cionem ab ipsis exigere testificationem personalem et communitariam fidei solidae in Deum Jesu Christi et explorationem novarum viarum, quae aptiores habeantur ad rite persequendam suam vocationem pau- peribus evangelizandi.
  3. — Provinciae et singulae domus in inceptis apostolicis fraterna cooperatione sive inter se, sive cum clero dioecesano et cum institutis religiosis, sive cum laicis libenter laborabunt.
  4. — Dialogum oecumenicum quaerent sodales; in re autem reli- giosa, sociali et culturali cum aliis, sive christianis sive non christianis, active intererunt.
  5. — Ad opus missionum ad Gentes quod attinet, his normis attendatur:
  1. corresponsabilitati obsequentes, Provinciae sive sua sponte sive Superiore Generali invitante mutuum sibi praestent auxilium;
  2. singulae Provinciae vel etiam plures una simul recipiant unum saltem territorium missionis, quo sodales, uti operarios in messem Domini, mittant;
  3. sodalibus facultas concedatur concrete adiuvandi opera missio- num, etiam sese offerendo ad munus evangelizationis illic obeundum;
  1. sodales insuper incitentur ad participandum operibus missio- nalibus Ecclesiae universalis et localis. Etiam opera missionalia Con- gregationis propria congrue ordinentur.
  1. — Missionarii ad Gentes missi, cognitione realitatis regionis ubi laborabunt, sedulo se praeparent ad specialia munia illic obeunda ut actio pastoralis quam suscipient efficaciter respondeat necessitatibus locorum.
  2. — § 1. Sodales peculiarem habebunt curam promovendi et fovendi, in apostolicis activitatibus, Familiam Vincentianam et Conso- ciationes laicorum ad ipsam pertinentes.

§ 2. Omnes Sodales congruenter parati esse debent ad hoc munus exercendum erga diversos Familiae Vincentianae ramos et solliciti ad id praestandum quotiescumque ab ipsis requiratur.

§ 3. Huius ministerii centrum exprimitur in condivisione propriae experientiae fidei iuxta Ecclesiae doctrinam et spiritum vincentianum. Ut hoc munus hodiernis necessitatibus respondeat, apta formatio curanda est theologico-spiritualis, tecnica, professionalis et politico- socialis.

§ 4. Cum aliqua domus a sua actuositate cessat, peculiaris habea- tur cura ut faciliter vitam suam prosequantur Consociationes laicorum quae spiritum vincentianum induunt.

  1. — Inter Provincias foveantur congressus ad melius cognoscenda vocationem missionariorum et methodos actionis pastoralis, quae effi- cacius respondeant concretis rerum personarumque condicionibus et mutationibus.
  2. — § 1. Ad Provincias pertinet, pro rerum adiunctis, condere nor- mas ad actionem socialem spectantes, et concreta determinare media quibus iustitiae socialis adventus festinetur.

§ 2. Cooperationem insuper praestabunt sodales, pro locorum et temporum adiunctis, consociationibus iuribus humanis defendendis atque iustitiae et paci fovendis.

  1. — § 1. Inter activitates apostolicas Congregationis numerantur paroeciae, dummodo apostolatus quem ibi exercent sodales, congruat cum fine et natura Instituti nostri, et exiguus pastorum numerus illud expostulet.

§ 2.  Hae paroeciae Congregationis debent esse, magna ex parte,   a pauperibus realiter constitutae, aut adnexae Seminariis ubi confra- tres formationem pastoralem tradunt.

  1. — § 1. Magnum momentum educationis tam pro iuvenibus quam pro adultis agnoscentes, docendi et educandi numus, ubi opus sit ad finem Congregationis assequendum, assument sodales.

§ 2. Huiusmodi autem munus aggrediendum est non solum in scholis cuiusvis generis, sed et in familiis, in locis laboris, immo in universo ambitu societatis, ubi iuvenes et adulti versantur.

§ 3. Scholae, Collegia, et Universitates, pro locorum adiunctis, pauperes recipiant ad eorum promotionem fovendam. Affirmando  vero valorem educationis christianae et formationem socialem chri- stianam tradendo, sensus pauperis alumnis insinuetur, iuxta spiritum Fundatoris.

  1. — Inter media quibus Congregatio utitur in opere evangeliza- tionis congrua pars tribuatur mediis technicis comunicationis socialis, ad verbum salutis latius efficaciusque diffundendum.

CAPUT II

De vita communitaria (a. 19-27)

  1. — Confratres aegrotantes et senio affecti vel in aliqua necessi- tate versantes, cum Christo patiente specialiter coniuncti, nostrum evangelizationis opus participant. Peramanter contendemus illis adesse. Si impossibile fiat eos excipere in eadem domo ubi suum ministerium expleverunt, Visitator cum suo Consilio congruentem deliberationem assumet, attentis variis opportunitatibus et audito confratre curis egente.
  2. — § 1. Confratres qui soli vivere coguntur, in muneribus a Con- gregatione sibi concreditis, curabunt aliquas partes temporis in com- muni impendere, ut bonum communitatis experiantur. Nos vero eis propinqui erimus ad eorum solitudinem sublevandam eosque sollicite invitabimus ut aliquoties vitam fraternam et apostolicam simul condi- vidamus.

§ 2. Confratres vero difficultatibus laborantes fraterno et tempe- stivo animo adiuvare contendemus.

  1. — § 1. Officia erga parentes fideliter exsequemur, servata mode- ratione quae necessaria est ad implendam nostram missionem et ad vitam communitariam servandam.

§ 2. Aperto animo excipere studebimus in domibus nostris con- fratres, sacerdotes et alios hospites.

§ 3. Liberaliter tractabimus indigentes, a nobis petentes auxilium, conando corum angustias expedire.

§ 4. Fraternam conversationem ad eos omnes qui nobis in vita et labore associantur, libenter extendemus.

  1. — Commune propositum, quod unaquaeque communitas sibi conficit initio, quantum fieri potest, anni laboris, simul amplectatur: activitatem apostolicam, orationem, usum bonorum, testimonium christianum in loco laboris, formationem continuam, tempora consi- derationis in commune peragendae, tempus necesarium relaxationis et studii, ordinem diei. Quae omnia examini periodico subicientur.

CAPUT III

De castitate, paupertate, oboedientia et stabilitate (a. 28-39)

  1. — § 1. Conventus provincialis accommodet normas circa pra- xim paupertatis, iuxta Constitutiones et iuxta spiritum Regularum Communium et Statuti Fundamentalis Paupertatis Congregationi ab Alexandro VII dati (« Alias Nos supplicationibus »).

§ 2. Singulae Provinciae et communitates locales, attentis diversis locorum et rerum adiunctis, modum servandi evangelicam pauperta- tem exquirant, et circa ipsum periodicum examen instituant, pro certo habentes paupertatem esse, non tantum propugnaculum Communita- tis (cf. RC III, 1), sed etiam condicionem renovationis et signum pro- gressus nostrae vocationis in Eccleia et in mundo.

  1. — Provinciae, Communitates locales et singuli sodales serio insistere debent in voto stabilitatis profundius perpendendo, cum id respiciat donum summum suipsius ad sequendum Christum pauperi- bus evangelizantem et fidelitatem permanendi toto vitae tempore in Congregatione Missionis.

CAPUT IV

De oratione (a. 40-50)

  1. — Pietatis actus in Congregatione traditos fideliter implebimus, iuxta propositum commune, praecipue vero Sacrae Scripturae lectio- nem, praesertim Novi Testamenti, SS. Eucharistiae cultum, orationem mentalem in communi persolvedam, examen conscientiae, lectionem spiritualem, spiritualia inter annum exercitia, necnon praxim directio- nis spiritualis.

CAPUT V

De sodalibus

  1. De admissione in Congregationem (a. 53-58)
  1. — § 1. Seminarium Internum pro unoquoque sodali incipit cum a Directore vel ab eius vices gerente receptus declaratur iuxta Normas Provinciales.

§ 2. Congregatio, tempore opportuno, cautiones validas, si neces- sariae sint, etiam in foro civili, assumet ut iura tum sodalis tum Con- gregationis debite serventur, in casu quo sodalis sponte egrediatur aut dimittatur.

  1. — Bona Proposita emittuntur in Congregatione Missionis secundum formulam directam vel declarativam:
  1. Formula directa: Domine, Deus meus, ego, NN., propono me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missio- nis fideliter dedicaturum in sequela Christi evangelizantis. Ideoque propono me castitatem, paupertatem et oboedientiam iuxta Instituti nostri Constitutiones et Satuta servaturum, gratia tua adiuvante.
  2. Formula declarativa: Ego, NN., propono me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missionis fideliter dedicaturum in sequela Christi evangelizantis. Ideoque propono me castitatem, paupertatem et oboedientiam iuxta Instituti nostri Consti- tutiones et Statuta servaturum, gratia Dei adiuvante.
  1. — § 1. Emissio Bonorum Propositorum, presente Superiore vel sodali ab ipso designato fieri debet.

§ 2. Ulteriores determinationes quoad Bonorum Propositorum emissionem vel renovationem, et aliquam formam temporariae vincu- lationis forsan addendam, necnon quoad iura et obligationes quibus sodales fruuntur a sua in Congregationem admissione usque ad suam incorporationem in ipsam, a Conventu uniuscuiusque Provinciae sta- tuantur.

  1. — Ulteriores determinationes quoad tempus emissionis Voto- rum, ad Conventum Provincialem uniuscuiusque Provinciae pertinent.
  2. — In peculiaribus adiunctis, Conventus Provincialis approba- tioni Superioris Generalis, de consensu sui Consilii, propriam formu- lam tam pro emissione Bonorum Propositorum, quam pro emissione Votorum proponere potest, conservando tamen elementa essentialia formularum fixarum.
  1. De iuribus et obligationibus sodalium (a. 59-64)
  1. — Carent iure vocis activae et passivae:
  1. Qui ex indulto vivunt extra Congregationem, iuxta ius pro- prium Congregationis et clausulam in ipso indulto appositam;
  2. Sodales ad Ordinem Episcopatus evecti vel tantum renuntiati, durante munere, et etiam expleto munere, nisi ad vitam communita- riam redierint;
  3. Vicarii, Praefecti et Administratores Apostolici, quamvis non Episcopi, durante munere, nisi simul sint Superiores alicuius domus Congregationis.
  1. — § 1. Praeter eos, qui enumerantur in cann. 171 § 1 nn. 3-4; 1336 § 1 n. 2 Codicis Iuris Canonici et in a. 70 et 72 § 2 Constitutionum Congregationis Missionis, voce activa et passiva carent etiam sodales, qui – cum ius vocis activae et passivae sive in Congregatione, sive in Provincia, sive in domo exercere debent – quocumque modo non legi- timo absentes sunt; idest:
  1. qui absentes sunt a Congregatione sine debita licentia, cum eorum absentia tempus sex mensium superat;
  2. qui debitam licentiam obtinuerunt, attamen tempore transacto eam renovare non curaverunt;
  3. qui condiciones in licentia extra communitatem residendi sta- tutas non servant (cf. Const. art. 67, § 2);
  4. qui triennium licentiae superaverunt, salvis casibus infirmita- tis, studiorum aut apostolatus nomine Congregationis persol- vendi (cf. Const. art. 67, § 2).

§ 2. In casibus dubiis Visitator, de consensu sui Consilii, decernit an sodalis voce activa et passiva gaudeat, attente considerando eius condicionem in Provincia, ius proprium Congregationis et Normas Provinciales.

§ 3. Quod dicitur de voce activa et passiva extenditur etiam ad consultationes in iure proprio Congregationis et in Normis Provincia- libus statutas.

  1. — § 1. Unicuique sodali ius est ut in tota Congregatione suffra- gia pro ipso offerantur cum decesserit.

§ 2. Singulis mensibus unusquisque sodalis, iuxta condicionem suam, Missam offerat  pro  vivis  atque  defunctis  totius  vincentia- nae familiae necnon pro parentibus, propinquis et benefactoribus, addendo specialem intentionem pro servando spiritu Congregationis primigenio.

§ 3. Pariter, alteram Missam offerat pro sodalibus totius Congre- gationis mense praecedenti defunctis.

§ 4. Ulteriores determinationes ab unaquaque Provincia sta- tuantur.

  1. — Unicuique sodali Congregationi incorporato ius est ut singu- lis mensibus celebratio aliquarum Missarum secundum propriam intentionem et sine stipe concedatur. Normae circa numerum et modum celebrationis harum Missarum ab unaquaque Provincia sta- tuantur.

  1. De adscriptione sodalium alicui Provinciae et Domui (a. 65-67)
  1. — § 1. Superior Generalis, Assistentes, Secretarius et Oecono- mus Generalis et Procurator Generalis apud Sanctam Sedem, Provin- ciam, ad effectus iuridicos, durante munere, non habent.

§ 2. Ceteri sodales suam operam praestantes in officiis Curiae Generalis pertinere ad suas Provincias originis pergunt, adscripti sta- biliter alicui earum domui; addicti sunt tamen ad tempus Curiae, con- ventione habita inter Superiorem Generalem et Visitatorem Provinciae sodalis.

  1. — § 1. Sodalis Congregationis Missionis adscribitur Provinciae pro qua Superiores eum legitime in Congregationem admittunt. Quae Provincia dicitur Provincia originis.

§ 2. Nova sodalis adscriptio acquiritur per destinationem ex una ad aliam Provinciam, a Superioribus legitime factam. Quae Provincia dicitur Provincia destinationis.

  1. — Ut sodalis amittat unam Provinciam et aliam acquirat, salva semper Superioris Generalis auctoritate, exigitur tantum ut Superiores maiores competentes inter se conveniant, audito ipso sodali. Si autem sodalis invitus est, translatio ad aliam Provinciam sine approbatione Superioris Generalis effici non potest.
  2. — Superior Generalis, expleto munere, libere eligat Provinciam.
  3. — § 1. Adscriptio Provinciae destinationis ad tempus indefini- tum vel definitum esse potest.

§ 2. In utroque casu duo Visitatores:

  1. per conventionem scriptam definient iura et obligationes soda- lis et utriusque Provinciae;
  2. translationis documenta conscribent, in tabulario utriusque Provinciae servanda;
  3. Visitator Provinciae, a qua sodalis translatus est, ad Secreta- rium Generalem novae adscriptionis nuntium mittet.

§ 3. Cum de adscriptione temporanea agitur, tempore transacto, sodalis illico ad suam Provinciam originis redit, nisi forte Visitatores,

audito ipso sodali, aliter inter se semper scripto convenerint iuxta Statuta.

  1. — Sodalis adscribitur Domui vel Coetui ad instar Domus per destinationem a legitimo Superiore factam.

  1. De egressu et dimissione sodalium (a. 68-76)
  1. — Auctoritas denuo admittendi aliquem in Congregationem pertinet:
  1. ad Superiorem Generalem, audito suo Consilio, pro omnibus;
  2. ad Visitatorem, auditis suo Consilio et Visitatore Provinciae a qua sodalis egressus vel dimissus est, pro iis qui nondum Congregationi incorporati sunt.

CAPUT VI

De formatione

I — DE PROMOVENDIS ET FOVENDIS VOCATIONIBUS

  1. — Cura de vocationibus promovendis exigit a nobis constantem orationem (Mt 9,37) et authenticum, plenum ac laetum testimonium vitae apostolicae et communitariae, praesertim cum adulescentes et iuvenes nobiscum laborant in missione vincentiana, educantes pro- priam fidem.
  2. — § 1. Provinciae, Domus et singuli Sodales curent de candida- tis ad missionem vincentianam suscitandis.

§ 2. Provinciae autem media aptiora, quibus vocationes promo- veantur ipsisque attendantur, exquirant et propositum provinciale ad id aptum conficiant.

§ 3. Visitator, audito suo Consilio, Promotorem Vocationum nominabit, qui curam de promovendis vocationibus coordinabit in operibus nostris.

  1. — Candidatos, qui Congregationem ingredi cupiunt, optionem vitae christianae, propositum apostolicum et electionem laborandi in communitate vincentiana iam fecisse oportet; aut eos ad haec eligenda progressive iuvari ope actionis pastoralis iuvenilis, vel in Scholis Apo- stolicis, ubi hae habeantur.
  2. — Candidatorum autem formatio, ipsorum aetati conformis, imprimis comprehendat vitam fraternam, Verbi Dei frequentationem, celebrationes liturgicas, actuositatem apostolicam una cum Moderato- ribus perductam, orientationem personalem, studium atque laborem.

II — DE FORMATIONE NOSTRORUM

  1. Principia generalia (a. 77-81)
  1. — Praeter formationem communem, pro unoquoque nostro- rum, quantum fieri potest, procuranda est etiam formatio specifica    et professionalis, quae singulos ad opera apostolatus, a Congrega- tione assignata, illisque magis consentanea, efficaciter exercenda aptos reddat.
  2. — § 1. In singulis Provinciis Formationis Ratio habeatur, quae cum principiis hic statutis, cum documentis et normis Ecclesiae et Congregationis Missionis consonet, diversisque locorum adiunctis respondeat.

§ 2. Item Visitator statuat Commissionem Formationis, cuius erit Rationem Formationis praeparare et renovare, atque ea omnia tractare, quae ad processum institutionis attinent.

  1. — Singulae Provinciae, ope Commissionis Formationis, tam communitariam quam individualem formationem continuam ordinent et foveant.

  1. De Seminario Interno (a. 82-86)
  1. — Seminarium Internum, iuxta necessitates, provinciale vel interprovinciale esse potest. In utroque casu peragi potest in una vel in pluribus domibus Congregationis, selectis a Visitatore vel a Visita- toribus, quorum interest, consentientibus eorum Consiliis.
  2. — Peculiaribus in adiunctis, et attenta maturitate humana et christiana candidatorum, opportunae aptationes a Visitatore statui possunt.

  1. De Seminario Maiore (a. 87-90)
  1. — § 1. Domus Seminarii Maioris, prout necessitas postulat, potest esse vel singulis Provinciis propria vel pluribus communis.

§ 2. Alumni nostri possunt ad aliam Provinciam vel ad Institutum rite approbatum mitti, ut ibi studiorum ecclesiasticorum curriculum peragant. Hoc tamen in casu caveatur, ut ipsi vitam communem, iuxta Congregationis morem, ducant, et convenientem formationem vincen- tianam recipiant.

§ 3. In Domibus formationis vita familiaris floreat, et fraternitas inter sodales eiusdem Provinciae praeparetur; si autem alumni multi

sint, apta ratione in coetus minores distribui possunt, quo singulorum formationi personali melius provideatur.

  1. — Durante processu formationis Visitator, auditis Moderatori- bus et suo Consilio, intermissions studiorum et licentiam manendi extra domum formationis alumnis, iusta de causa, concedere potest.
  2. — Foveatur mutua cognitio inter alumnos e diversis Congrega- tionis Provinciis.

  1. De Fratrum formatione (a. 91-92)

48. — Specialis Fratrum institutio culturalis et technica, opportune fiat legitimo curriculo studiorum, ut titulum seu diploma congruens acquirant.

  1. De Moderatoribus et Magistris (a. 93-95)
  1. — Seminarium Maius, qua centrum formationis, adiumentum praestet sodalibus in diversis operibus laborantibus, ipsi autem Mode- ratores et Magistri opera apostolatus exerceant.
  2. — Curandum est ut in domibus formationis habeantur, prout necessitas postulat, confratres idonei, qui confessarii et directoris spi- ritus muneribus fungantur.

  DE ORGANIZATIONE

SECTIO I

DE REGIMINE

CAPUT I

De administratione centrali

  1. De Superiore Generali (a. 101-107)
  1. — Praeter facultates ipsi a iure universali vel ex speciali conces- sione datas, Superioris Generalis est:
  1. eamdem facultatem quam habet pro Provinciis, relate ad Vice- provincias exercere;
  2. salvo iure visitationem canonicam peragendi, si casus ferat, adire semel saltem durante munere, per se vel per alium, Provincias  et Viceprovincias, ut illas animet et de ipsarum sodaliumque statu certior fiat;
  3. a) de consensu sui Consilii et iis consultis quorum interest, missiones recipere a Sede Apostolica vel ab Ordinariis loco- rum Congregationi propositas, eas sub sua iurisdictione servando aut eas alicui Provinciae vel coetui Provincia- rum committendo; ab illis recedere quae ipsi commissae fuerant,

b) de consensu sui Consilii et auditis iis quorum interest, coe- tus missionarios constituere sub sua iurisdictione vel eos cuidam Provinciae vel coetui Provinciarum committere;

  1. concedere Visitatoribus facultatem acceptandi vel resignandi missiones ab Ordinariis locorum concessas extra territorium cuiusvis Provinciae Congregationis;
  2. de consensu sui Consilii, auditisque Visitatoribus et Vicevisi- tatoribus, tempore opportuno, ante celebrationem Conventus Genera- lis, Commissionem Praeparatoriam nominare;
  3. quam primum ea omnia, quae a Conventu Generali decreta sunt, promulgare;
  4. de consensu sui Consilii, contractus maioris momenti, servatis de iure servandis, inire;
  5. gravi de causa, de consensu sui Consilii, et auditis Provinciae Visitatore, Consultoribus et, si tempus suppetat, quamplurimis sodali- bus, regimen alicuius Provinciae ad breve tempus assumere per admi-

nistratorem, cum facultatibus ab ipso Superiore Generali delegatis, exercendum;

  1. de consensu sui Consilii et auditis Visitatoribus sodalibusque quorum interest, transferre sodales ab una Provincia in aliam;
  2. sodalibus e Congregatione legitime separatis, suffragia con- cedere, pro defunctis nostris consueta;
  3. de consensu sui Consilii, in casibus particularibus ac iusta de causa, a Statutis et Decretis Conventus Generalis dispensare;
  4. de consensu sui Consilii et consultis Visitatoribus quorum interest, Directores Filiarum Caritatis nominare 1;
  5. benefactoribus atque amicis Congregationis affiliationem concedere, bona spiritualia quae ad ipsos spectant, indicando;
  6. de consensu sui Consilii, Provincias hortari ad participandas activitates missionarias internationales (operae – munera);
  7. de consensu sui Consilii et auditis partibus quarum interest, Regiones constituere extra fines Provinciarum et Regiones approbare a Visitatoribus erectas;
  8. de consensu sui Consilii, Statutum cuiusque Conferentiae Visitatorum approbare;
  9. laborem Consilii Generalis et Assistentium Generalium munera ordinare.
  1. — Superior Generalis Romae domicilium habet. Illud ne mutet, nisi consentiente Conventu Generali et consulta Sancta Sede.
  2. — Ordinationes generales a Superiore Generali conditae vigent usque ad sequentem Conventum Generalem, nisi ab ipso Superiore Generali vel ab eius successore aliter provisum fuerit.
  3. — Visitatores, Superiores aliique officiales Congregationis, nec- non Directores provinciales Filiarum Caritatis, expleto sui muneris tempore, boni ordinis causa, in officio pergunt donec a successoribus substituantur.

  1. De Vicario Generali (a. 108-114)
  1. — § 1. Vicarius Generalis ab officio cessat:
  1. per acceptationem officii a successore factam;
  2. per renuntiationem a Conventu Generali vel a Sancta Sede acceptatam;
  3. per depositionem a Sancta Sede decretam.

 

1 Superior Generalis in Filias Caritatis exercet auctoritatem, a Sancta Sede concessam, et in ipsarum Constitutionibus explanatam.

§ 2. Si Vicarius Generalis manifeste indignus vel ineptus factus fuerit ad munus suum implendum, Superioris Generalis erit, cum suo Consilio, excluso ipso Vicario Generali, de re iudicare et certiorem facere Sanctam Sedem, cuius mandatis standum erit.

  1. — Vicarius Generalis, qui ut Superior Generalis regimen Con- gregationis assumpserit, expleto sexennio, immediate in Superiorem Generalem eligi potest, et denuo eligi.

  1. De Assistentibus Generalibus (a. 115-118)
  1. — Firmo stante principio quod in Constitutionibus art. 116 § 2 enuntiatur:

§ 1. Assistentes Generales eliguntur ex diversis Provinciis et ratione habita, quantum fieri potest, diversi generis culturarum in Congregatione praesentium.

§ 2. Numerus Assistentium Generalium a Conventu determinatur.

  1. — Assistentes in eadem domo qua Superior Generalis residere debent. Ad Consilium autem Generale constituendum, praeter Supe- riorem Generalem aut Vicarium Generalem, duo saltem Assistentes praesentes sint oportet.
  2. — Absentibus tamen, iusta de causa Assistentibus Generalibus, ita ut numerus requisitus pro  Consilio  deficiat,  Superior  Generalis ad ipsum Consilium, cum iure suffragii, vocare potest unum ex Offi- cialibus Curiae Generalis, hoc ordine: Secretarium Generalem, Oeco- nomum Generalem, aut Procuratorem Generalem apud Sanctam Sedem.
  3. — Assistentes Generales ab officio cessant:
  1. per acceptationem officii a successoribus factam;
  2. per renuntiationem a Superiore Generali, de consensu aliorum Assistentium vel a Conventu Generali acceptatam;
  3. per depositionem a Superiore Generali, de consensu aliorum Assistentium, decretam, accedente beneplacito Sanctae Sedis.

  1. De Officialibus Curiae Generalis (a. 119)
  1. — § 1. Secretarius Generalis:
  1. Superiori Generali ministrat in iis quae scribenda sunt pro tota Congregatione;
  2. ex munere interest Consilio Generali, sed sine suffragio, ad eiusdem acta conficienda;
  1. Superiori Generali proponere potest nomina confratrum qui, ad norman iuris proprii ab eo nominentur tamquam coopera- tores, sub directione sua, ad archivum ordinandum, ad publi- cationes edendas et ad litteras scribendas.

§ 2. Si Secretarius Generalis impeditus fuerit ab officio implendo, Superioris Generalis est nominare pro tempore unum ex Assistentibus vel Officialibus vel cooperatoribus, qui eius vices gerat.

  1. — § 1. Oeconomus Generalis, ratione officii, bona Congregatio- nis et alia bona Curiae Generali concredita, administrat, sub modera- tione Superioris Generalis cum suo Consilio, ad normam iuris universalis et proprii.

§ 2. — Annuente Superiore Generali, visitat Oeconomos Provin- ciales, immo particularibus in adiunctis, Oeconomos Domorum vel administratores operum maioris momenti.

  1. — § 1. Procuratoris Generalis apud Sanctam Sedem est:
  1. postulationes circa facultates ordinarias a Sancta Sede obti- nendas curare;
  2. de consensu Superioris Generalis, et auditis Visitatoribus quo- rum interest, tractare apud Sanctam Sedem negotia Congre- gationis, Provinciarum, Domorum et sodalium.

§ 2. Procurator Generalis apud Sanctam Sedem, de mandato scriptis dato Superioris Generalis officio Postulatoris Generalis Con- gregationis fungi potest in Curia Romana, ad normam iuris.

CAPUT II

De administratione provinciali, regionali et locali

  1. De Provinciis et Viceprovinciis (a. 120-122)
  1. — Etsi unaquaeque Provincia territorialibus limitibus circum- scribitur, nihil impedit quin alicuius Provinciae Domus adsit in alterius Provinciae territorio, ad normam art. 107, 7º Constitutionum.
  2. — § 1. Viceprovincia est plurium Domorum inter se coniunctio, territorialibus limitibus circumscripta, quae, iuxta conventionem ini- tam cum aliqua Provincia, ab ea dependet, et cum ea quoddam totum efformat, cui praeest Vicevisitator, potestate ordinaria propria, ad nor- mam iuris universalis et proprii.

§ 2. Potest etiam constitui Viceprovincia quae a nulla Provincia plene constituta, sed directe a potestate Superioris Generalis pendeat, cui praeest Vicevisitator potestate ordinaria propria.

§ 3. Viceprovincia, natura sua, est transitoria, et in Provinciam convertitur cum condiciones requisitae habeantur.

§ 4. Quod in Constitutionibus et Statutis Congregationis dicitur de Provincia, valet, positis ponendis, etiam de Viceprovincia, nisi aliter expresse caveatur in ipsis Constitutionibus et Statutis, vel in Normis   et conventionibus cuiusque Viceprovinciae.

  1. — § 1. Divisa Provincia, ita ut distincta Provincia erigatur, etiam bona omnia quae in commodum Provinciae erant destinata et aes alienum quod pro Provincia contractum fuerat, a Superiore Gene- rali cum suo Consiiio, debita proportione, ex bono et aequo, dividi debent, salvis piorum fundatorum seu offerentium voluntatibus, iuri- bus legitimis quaesitis, ac normis propriis quibus Provincia regitur.

§ 2. Divisio archivi Provinciae matris reservatur decisioni Supe- rioris Generalis, auditis prius Visitatoribus quorum interest.

  1. De Visitatore et Vicevisitatore (a. 123-125)
  1. — Quod in Constitutionibus et Statutis dicitur de Visitatore valet etiam de Vicevisitatore, nisi aliter expresse caveatur in ipsis Con- stitutionibus et Statutis, vel in Normis et conventionibus cuiusque Viceprovinciae.
  2. — § 1. Visitator nominatur ad sexennium a Superiore Generali, de consensu sui Consilii, consultis saltem sodalibus Provinciae vocem activam habentibus. Eodem modo, iisdem condicionibus, Visitator semel a Superiore Generali confirmari potest ad triennium.

§ 2. Modus et circumstantiae consultationis determinari possunt a Conventu Provinciali, cum approbatione Superioris Generalis de con- sensu sui Consilii.

§ 3. Conventus provincialis proponere potest approbationi Supe- rioris Generalis, de consensu sui Consilii, modum proprium elec- tionis Visitatoris. Huiusmodi vero electio has saltem condiciones habere debet:

  1. mandatum sit saltem ad triennium, sed non ultra sexen- nium;
  2. Visitator electus non permaneat in officio ultra novem annos continuos;
  3. in primo et secundo scrutinio requiratur maioritas absoluta, demptis schedis nullis; in tertio autem scrutinio gaudeant voce passiva duo tantum, qui in secundo scrutinio obtinuerint maiorem numerum votorum, etiamsi sunt aequalia;
  4. in casu paritatis votorum, electus retineatur senior vocatione vel aetate.

§ 4. Ut electus, vel reelectus, Visitatoris munus assumat, requiri- tur confirmatio Superioris Generalis, de consensu sui Consilii.

  1. — Visitatoris est:
  1. propositum Provinciale condere, iuxta Normas Provinciales et de consensu sui Consilii;
  2. de consensu sui Consilii et consulto Superiore Generali, serva- tis de iure servandis, opus maius alicuius Domus constituere et sup- primere;
  3. audito suo Consilio et consultis, quantum fieri potest, iis quo- rum interest, sodales singulis Domibus, pro ipsarum necessitate, assi- gnare; in casibus tamen urgentioribus, Visitator tenetur sum Consilium saltem certius facere;
  4. de consensu sui Consilii nominare, iuxta Normas Provinciales, Oeconomum provincialem et Directorem Seminarii Interni et Semi- narii Maioris;
  5. approbare Propositum commune Domorum a Superiore locali cum sua communitate praeparatum;
  6. relationes mittere ad Superiorem Generalem de rebus Provin- ciae, et de visitationibus Domorum ex officio peractis;
  7. de consensu sui Consilii, contractus necessarios et utiles inire, ad normam iuris universalis et proprii;
  8. audito suo Consilio, tempore opportuno, Commissionem prae- paratoriam Conventus Provincialis nominare;
  9. gaudere praerogativa dirimendi paritatem suffragiorum, ad normam iuris;
  10. Superiorem Generalem quam primum certiorem facere de emissis Votis a sodalibus deque eorum incorporatione in Congregatio- nem, et de Ordinibus ab illis susceptis;
  11. per se vel per alios idoneos curam habere de archivo pro- vinciali;
  12. approbare sodales et ipsis conferre iurisdictionem ad soda- lium confessiones, necnon, salvo iure Ordinarii, ad sacram Verbi Dei praedicationem, easdemque facultates aliis delegare;
  13. de consensu sui Consilii, iusta de causa, dispensare a Normis provincialibus in casibus particularibus;
  14. curam gerere Confratrum in adiunctis anomalis versantium et ad normam illos reducere.
  1. — Vicevisitator eadem iura,  facultates  et  obligationes  habet  ac Visitator, nisi aliter in ipsis Constitutionibus et Statutis expresse caveatur.
  1. — Ordinationes Visitatoris vigent usque ad sequentem Conven- tum Provincialem, nisi ab ipso Visitatore vel eius successore aliter provisum fuerit.
  2. — § 1. Vacante officio Visitatoris, regimen Provinciae ad tem- pus cedit Assistenti Visitatoris; si vero Assistens non habeatur, Consul- tori Provinciali antiquiori ratione institutionis, vocationis vel aetatis, nisi a Superiore Generali aliter provisum fuerit.

§ 2. Conventus Provincialis proponere potest approbationi Supe- rioris Generalis, de Consensu eius Consilii, modum proprium provi- dendi regimini Provinciae ad tempus, adveniente morte Visitatoris, aut eius cessatione ab officio.

  1. De Assistente Visitatoris (art. 126)

73. — § 1. Assistens Visitatoris est unus ex Consultoribus Provin- cialibus, et eligitur ab ipsis Consultoribus cum Visitatore, nisi a Con- ventu Provinciali aliter provisum fuerit.

§ 2. Absente Visitatore, Assistens eiusdem auctoritatem habet, exceptis iis quae sibi Visitator reservaverit.

§ 3. Impedito Visitatore, Assistens illum supplet pleno iure, usque ad impedimenti cessationem. De impedimento autem Consilium Pro- vinciale, sine Visitatore, iudicat, et quam primum Superiorem Genera- lem certiorem facit, cuius mandatis standum erit.

  1. De Consilio Visitatoris (art. 127)

74. — § 1. Consultores nominantur ad triennium a Visitatore, con- sultis saltem sodalibus Provinciae vocem activam habentibus. Eodem modo iisdemque condicionibus, Consultores confirmari possunt ad secundum et ad tertium triennium, non autem ad quartum.

§ 2. Conventus Provincialis proponere potest approbationi Supe- rioris Generalis, de consensu eius Consilii, modum proprium designa- tionis vel electionis Consultorum, necnon eorumdem numerum, tempus nominationis et durationis in officio. De Consultorum designatione, Visitator certiorem facere debet Superiorem Generalem.

§ 3. Consultor Provincialis, gravi de causa, ab officio removeri potest a Superiore Generali, proponente Visitatore, de consensu reli- quorum Consultorum.

§ 4. Quod dicitur de Assistente Provinciali in art. 73, § 2 et § 3, valet etiam de Consultore Provinciali antiquiore ratione institutionis, vocationis vel aetatis, ubi Assistens Provincialis non habeatur, nisi aliter in Normis Provincialibus statutum fuerit.

  1. De Oeconomo Provinciali (art. 128)
  1. — Oeconomus nominatur a Visitatore de consensu sui Consilii, vel alio modo in Normis Provincialibus statuto.
  2. — Si Oeconomus Provincialis non est Consultor, interest Con- silio Provinciali cum vocatus fuerit a Visitatore, sed sine suffragio.
  3. — Oeconomi Provincialis est:
  1. curare ut bona Provinciae recte in foro ecclesiastico et civili possideantur;
  2. consilio et opera adiuvare Oeconomos Domorum ad munus implendum, eorumque administrationi invigilare;
  3. curare ut unaquaeque Domus solvat summam assignatam pro expensis Provinciae et, suo tempore, mittere ad Oeconomum Genera- lem taxam pro fundo generali;
  4. curare ut iusta merces Congregationis operariis solvatur et accurate serventur leges civiles de tributis et de securitate sociali;
  5. semper ordine servare varia regesta expensarum et redituum, necnon alia documenta;
  6. rationem reddere Visitatori eiusque Consilio de sua admini- stratione, ad normam art. 103.

  1. De Regionibus

78. — § 1. Regio est territorium, in quo una saltem domus extat, quae ad aliquam Provinciam pertinet vel directe a Superiore Generali dependet.

§ 2. Regio erigitur a Superiore Generali cum suo Consilio vel a Visitatore cum suo Consilio. Committitur Superiori Regionali.

§ 3. Superior Regionalis gaudet facultatibus delegatis a Superiore Generali vel a Visitatore, ea mente ut faveatur progressioni missionis propriae Congregationis.

§ 4. Si Superior Regionalis nominatur a Visitatore cum suo Con- silio, nominatio eget confirmatione Superioris Generalis con suo Con- silio (cf. Const. 125, 5º).

§ 5. Regio constituitur conventione scripta, quae definiat faculta- tes delegatas et mutua onera inter Superiorem Generalem aut Visita- torem et Superiorem regionalem.

§ 6. Regio constitui potest sive ad  tuendam  suam  autono- miam, qua inde Vice-Provincia vel Provincia evadat, sive eo quod Vice-Provincia aut Provincia  nequeat  propriam  autonomiam  servare.

§ 7. Ut Regio erigi possit in Vice-Provinciam aut Vice-Provincia in Provinciam, opus est ut Regio vel Vice-Provincia concretam habeat spem Vocationes habendi et solidum fundamentum oeconomicum con- gruens ad sustentandas Missiones et sodales.

  1. De Visitatorum Conferentiis

79. — § 1. Ad favendam cooperationem inter Provincias quoad Mis- sionem, communicationem et formationem, Visitatores Conferentias Visitatorum constituere debent.

§ 2. Huiusmodi Conferentiae tueantur semper Congregationis unitatem, Provinciarum autonomiam et principia subsidiaritatis et cor- responsabilitatis.

§ 3. Uniuscuiusque Conferentiae Visitatorum est proprium Statu- tum redigere et Superiori Generali cum suo Consilio approbandum proponere.

  1. De Officiis in administratione locali (a. 129-134)
  1. — Superioris localis ius et officium est:
  1. Visitatorem certiorem facere de statu Domus sibi concreditae;
  2. munera et officia, quorum attributio Superioribus maioribus non reservatur, sodalibus Domus committere;
  3. Conventum domesticum convocare et dirigere;
  4. una cum sua communitate Propositum commune suae Domus praeparare et approbationi Visitatoris proponere;
  5. habere archivum et sigillum Domus;
  6. Sodalibus notificare decreta et notitias Congregationis;
  7. curare ut onera Missarum adimpleantur.
  1. — § 1. Superior localis Domum administrat cooperantibus omnibus sodalibus, praesertim Assistente et Oeconomo, qui nominan- tur iuxta Normas Provinciales.

§ 2. Assistens, absente Superiore, totum illius officium exercet, iuxta normas a iure proprio stabilitas.

§ 3. Coadunationes sodalium communitatis ad instar Consilii fre- quenter habeantur.

CAPUT III

De Conventibus

  1. De Conventibus in genere (a. 135-136)
  1. — Superiores et sodales Conventus praeparent, eosque actuose participent; fideliter tandem servent leges et normas ab ipsis traditas.
  2. —  § 1.  In electionibus requiruntur saltem tres  scrutatores.

§ 2. Ex iure sunt scrutatores, simul cum praeside et cum secreta- rio post eius electionem, duo aetate iuniores e membris Conventus.

§ 3. Initio Conventus proceditur ad electionem secretarii, cuius est:

  1. primi scrutatoris munus implere;
  2. relationes sessionum earumque documenta conficere.
  1. — Ante Conventum et eo perdurante, fovenda est libera commu- nicatio notitiarum circa res determinandas et qualitates eligendorum.
  2. — Expleta negotiorum tractatione, acta Conventus a congrega- tis approbata subscribenda sunt a Praeside Conventus, ab eiusdem Secretario et ab omnibus congregatis ac, sigillo munita, in tabulario diligenter servanda sunt.

  1. De Conventu Generali (a. 137-142)
  1. — Conventus Generalis gaudet iure faciendi Declarationes quae habent vim doctrinalem et indolem exhortationis.
  2. — § 1. Conventus Generalis ordinarius sexto recurrente anno post ultimum Conventum Generalem ordinarium celebrandus est.

§ 2. Conventus Generalis extraordinarius celebrator quotiescu- mque Superior Generalis, de consensu sui Consilii et auditis Visitato- ribus, censuerit illum esse celebrandum.

§ 3. Celebrationem Conventus Generalis praecedere debent Con- ventus Provinciales.

  1. — § 1. De tempore et loco Conventus Generalis celebrandi, Superior Generalis, de consensu sui Consilii, decernet.

§ 2. Sexto tamen recurrente anno, iusta de causa, celebratio Con- ventus poterit, decreto Superioris Generalis de consensu sui Consilii, ad sex menses anticipari vel retardari a die incepti praecendentis Con- ventus Generalis ordinarii.

  1. — § 1. Superior Generalis, Vicarius et Assistentes Generales, exeuntes ab officio, remanent membra Conventus in subsequentibus eiusdem Conventus sessionibus.

§ 2. Praeter eos qui, ad normam Constitutionum, Conventui Gene- rali ex officio interesse debent, aderit unus deputatus pro singulis Pro- vinciis et Viceprovinciis pro primis centum sodalibus vocem activam habentibus; si autem sodales vocem activam habentes plures quam centum sunt, habebitur alius deputatus pro quavis eorum septuagena quina parte et reliqua portione. Numerus deputatorum ad Conventum Generalem computandus est iuxta numerum sodalium vocem activam habentium die electionis deputatorum in Conventu Provinciali.

§ 3. Vacante officio Visitatoris, ille qui interim regimen Provinciae tenet ad Conventum Generalem pergit. Si Visitator legitime impediatur quominus ad Conventum Generalem se conferat, eius loco pergit qui eum in officio supplet. Si autem hic electus fuerit in deputatum, primus substitutus ad conventum Generalem pergit.

  1. — § 1. Superior Generalis cum suo Consilio curabit ut, si nullus Frater electus sit in deputatum ad Conventum Generalem, praesentia Fratrum in illo non desit.

§ 2. Superior Generalis cum suo Consilio provideat ut solvantur casus in quibus fieri nequeat legitima deputatorum electio ad Conven- tum Generalem, quorum tamen praesentia magni momenti retineatur.

  1. — § 1. Ante Conventus Generalis convocationem, tempore opportuno, Superior Generalis, cum suo Consilio, auditis Visitatoribus et attentis diversis regionibus et operibus, nominat Commissionem Praeparatoriam.

§ 2. Relicta Superiori Generali cum suo Consilio ampla facultate ordinandi, pro opportunitate, Commissionis Praeparatoriae labores, eiusdem Commissionis munera esse possunt:

  1. quaerere a Provinciis et a singulis sodalibus quaenam proble- mata eorum iudicio sint urgentiora, et quanam methodo in Conventu Generali sint tractanda;
  2. acceptis responsionibus, argumenta, pro necessitate, urgen- tiora ac universaliora seligere, studia parare et fontes colligere, eaque omnia, congruo tempore, ante Conventuum Domestico- rum celebrationem, Visitatoribus mittere;
  3. proposita seu postulata Conventuum Provincialium et studia a Provinciis facta necnon postulata a Superiore Generali, audito suo Consilio, proposita recipere;
  4. omnia in ordinem adducere, et ex eis documentum laboris conficere, et omnia ita tempestive mittere, ut membra Conven- tus et substituti prae manibus ea habere possint duobus inte- gris mensibus ante Conventus Generalis initium.

§ 3. Incepta celebratione Conventus, munus huius Commissionis cessat; eius tamen praeses, per se vel per alium, si opportunum visum fuerit, expositionem facit de ratione agendi Commissionis.

  1. — § 1. Die electionis Superioris Generalis, electores  Sacrum  Deo offerent pro felici electione et, post brevem exhortationem, hora statuta, sessionem sub Praeside incipient.

§ 2. In schedulis praeparatis, electores inscribent nomen illius quem elegerint in Superiorem Generalem.

§ 3. Omnibus schedulis numeratis, si earum numerus excedat eligentium numerum, nihil actum est, et novae schedulae sunt scri- bendae.

  1. — Directorium ab aliquo Conventu approbatum in vigore manet usquedum ab alio Conventu mutetur vel abrogetur.

  1. De Conventu Provinciali (a. 143-146)
  1. — Normae, a Conventu Provinciali conditae, sunt regulae generales omnibus casibus in ipsis Normis descriptis  applicandae.  Hae Normae tamen non attingunt auctoritatem Visitatoris, prouti haec in iure universali vel proprio describitur, neque eius potestatem execu- tivam ad ipsius officium implendum necessariam. In vigore autem manent usquedum a subsequenti Conventu Provinciali vel a Superiore Generali revocentur.
  2. — Ad Visitatorem, audito Consilio, pertinet dies statuere do- mumque designare in qua celebrari debet Conventus Provincialis.
  3. — Superior Generalis decisionem circa Normas Provinciales Visitatori significabit, intra duos menses ab earum receptione.
  4. — Conventui Provinciali interesse debent, nisi aliud in Normis Provincialibus caveatur, tot deputati electi ex unico collegio provinciali, constante ex omnibus sodalibus voce passiva fruentibus, quot sunt deputati qui ex officio interesse debent, additis uno deputato pro vice- nis quinis (25) sodalibus voce activa fruentibus, et alio pro reliqua eorum parte.
  5. — Electi in deputatos habeantur qui ex unico collegio provin- ciali maiorem numerum suffragiorum obtinuerint, et in casu paritatis seniores vocatione vel aetate; totidem secundum ordinem maioritatis suffragiorum sunt substituti.
  6. — Si Superior Domus impediatur quominus pergat ad Conven- tum Provincialem, Assistens Domus eius loco perget. Si vero Assistens electus fuerit in deputatum, alius ipsi sufficiatur ex elencho substi- tutorum.
  7. — Conventus Provincialis proponere potest approbationi Superioris Generalis, de consensu sui Consilii, modum proprium repraesentationis in Conventu Provinciali, ita tamen ut numerus depu-

tatorum electorum superet numerum eorum qui ex officio Conventui interesse debent.

  1. — Singularum Provinciarum est in Conventu conficere nor- mas proprias procedendi, seu Directorium, intra limites iuris univer- salis et proprii.
  2. — Conventus Provincialis ad electionem deputatorum et sub- stitutorum ad Conventum Generalem procedit in distinctis scrutiniis, ad plura absolute suffragia. Si in primo et secundo scrutinio nemo fuerit electus, in tertio electus habebitur qui maiorem suffragiorum numerum obtinuerit, et in casu paritatis, senior vocatione vel aetate.

SECTIO II

DE BONIS TEMPORALIBUS (a. 148-155)

  1. — Congregatio haec principia assidue meditetur, corde amplectatur et fidenter ac fortiter in usum ducat:
  1. unanimen conatum ad sobrietatem vitae instaurandam, quae, exemplo potius quam verbis, in nomine paupertatis Christi, militat contra aviditatem profluentem e societate abundantiae, et contra cupi- ditatem divitiarum, quae totum fere mundum perdit (cf. RC III, 1);
  2. sollicitudinem effectivam bona sua impendendi ad iustitiam socialem promovendam;
  3. alienationem bonorum, quae superflua sint, in favorem pauperum.
  1. — Aequitate servata, Superior Generalis, de consensu sui Con- silii, ius habet taxam imponendi Provinciis; item, Visitator, de consensu sui Consilii, Domibus suae Provinciae.
  2. — Sub directione et vigilantia Superiorum cum suis Consiliis, administranda sunt bona quae Congregationi, pro gestione tantum, commissa sunt.
  3. — § 1. Oeconomi rationem reddere debent Superioribus, et certiores facere sodales de sua administratione.

§ 2. Exhibita regesta accepti et expensi et relatio de statu patri- monii examinanda erunt a Superiore Generali cum suo Consilio, cum agitur de Oeconomo Generali, semel in anno; a Visitatore cum suo Consilio, cum agitur de Oeconomo Provinciali, bis in anno; a Superiore locali, cum agitur de Oeconomo Domus, singulis mensibus; regesta autem vel relatio subscribentur tantum si exacta reperiantur.

§ 3. Sodales qui administrationem operum specialium habent  tum Provinciae, tum Domus, exhibebunt regesta accepti et expensi Superioribus respectivis, tempore et modo in Normis Provincialibus determinatis.

§ 4. Si autem bona non sint Congregationis propria, sed pro admi- nistratione commissa, eorum regesta, tum ipsorum dominis, tum Supe- rioribus Congregationis, exhiberi debent.

§ 5. Oeconomus Generalis relationem generalem praebeat de sua administratione Visitatoribus in fine uniuscuiusque anni; septimo quo- que anno, Conventui Generali.

§ 6. Visitatores, pro suis Provinciis, computum transmittent Supe- riori Generali post finem anni.

§ 7. Oeconomi Provinciales sodalibus suae Provinciae relationem generalem praebeant de sua administratione necnon de Provinciae patrimonio, iuxta Normas Provinciales.

  1. — Administratores omnes, tam Superiores quam Oeconomi, nequeunt actus administrationis nomine Congregationis ponere, nisi intra limites sui muneris et ad norman iuris. Quare Congregatio, Pro- vincia et Domus respondere debent tantum de actibus administrativis iuxta praefatas normas positis; de ceteris illi respondebunt qui illicitos aut invalidos actus posuerint. Si qua tamen persona iuridica Congre- gationis debita vel obligationes, etiam cum licentia, contraxerit, ipsa   ex suis respondebit.
  2. — § 1. Conventus Generalis statuere potest summam supra quam Superior generalis non potest expensas extraordinarias facere.

§ 2. Visitatores possunt expensas facere secundum Normas a Con- ventu Provinciali datas.

§ 3. Superiores locales possunt expensas facere intra limites a Normis Provincialibus statutos.

  1. — Superiores debita contrahi ne permittant, nisi certo constet, ex consuetis fontibus posse debiti foenus solvi, et intra tempus praevi- sum, per legitimam annui census redemptionem, reddi summam mutuo acceptam.
  2. — § 1. Leges laboris, securitatis et iustitiae pro personis in Domibus et in operibus Congregationis laborantibus, accurate ser- ventur.

§ 2. Superiores maxima cum prudentia agant in accipiendis piis fundationibus, quae per  diuturnum  tempus  obligationes  gignunt. Ne admittantur quae sint perpetuae.

§ 3. Largitiones ex bonis communibus ne dentur, nisi ad normam Constitutionum et Statutorum.

§ 4. In accipiendis bonis quae Congregationi, Provinciae et Domui ex testamento vel donatione proveniunt, servetur voluntas donantis circa eorum dominium et usum.

§ 5. Securitas socialis sodalibus procuretur cura Congregationis aut Episcopi vel aliorum pro quibus illi operam suam praestant. Domus insuper, Provinciae et ipsa Curia Generalis, aequas cautiones sumant a periculis diversi generis.

STATUTA CONGREGATIONIS MISSIONIS

DE VITA IN CONGREGATIONE

CAPUT I

De actuositate apostolica (a. 10-18)        219

CAPUT II

De vita comunitaria (a. 19-27)        221

CAPUT III

De castitate, paupertate, oboedientia et stabilitate (a. 28-39)        .        222

CAPUT IV

De oratione (a. 40-50)        222

CAPUT V

De sodalibus        223

  1. De admissione in Congregationem  (a. 53-58)        223
  2. De  iuribus  et  obligationibus sodalium (a. 59-64)        224
  3. De adscriptione sodalium alicui Provinciae et Domui (a. 65-77)    .        225

5.  De egressu et dimissione sodalium (a. 68-76)        226

CAPUT VI

De formatione        226

  1. – DE PROMOVENDIS ET  FOVENDIS VOCATIONIBUS        226
  2. 227
  1. Principia  generalia (a. 77-81)        227
  2. De Seminario Interno (a. 82-86)        227
  3. De Seminario Maiore (a. 87-90)        227
  4. De Fratrum formatione  (a. 91-92)        228
  5. De Moderatoribus et Magistris (a. 93-95)        228

DE ORGANIZATIONE

SECTIO I – DE REGIMINE        229

CAPUT I

De Administratione centrali        229

  1. De  Superiore  Generali (a. 101-107)        229
  2. De  Vicario  Generali (a. 108-114)        230
  3. De  Assistentibus  Generalibus (a. 115-118)        231
  4. De Officialibus Curiae Generalis (a. 119)        231

Statuta Congregationis Missionis

245

CAPUT II

De administratione provinciali, regionali  et locali        . . . . . .

232

1. De Provinciis et Viceprovinciis (a. 120-122) . . . . . . . .

232

2. De Visitatore et Vicevisitatore (a. 123-125) . . . . . . . .

233

3.  De  Assistente  Visitatoris (a. 126)        . . . . . . . . . . .

235

4. De Consilio Visitatoris (a. 127) . . . . . . . . . . . .

235

5. De Oeconomo Provinciali (a. 128) . . . . . . . . . . .

236

6.  De Regionibus        . . . . . . . . . . . . . . . . .

236

7. De Visitatorum Conferentiis . . . . . . . . . . . . .

237

8. De Officiis in administratione locali (a. 129-134) . . . . . .

237

CAPUT III

De Conventibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

238

1.  De  Conventibus  in  genere (a. 135-136)        . . . . . . . . .

238

2. De Conventu Generali (a. 137-142) . . . . . . . . . . .

238

3. De Conventu Provinciali (a. 143-146) . . . . . . . . . .

240

SECTIO II – DE BONIS TEMPORALIBUS (a. 148-155)        . . . . . . . .

241

APPENDIX

INTERPRETATIO STATUTI FUNDAMENTALIS PAUPERTATIS

  1. EA QUAE IN STATUTO CONTINENTUR

In Statuto fundamentali perspici possunt haec elementa normativa:

  1. — Praesupponitur sodales retinere dominium bonorum immobi- lium vel beneficiorum simplicium quae possident vel in futurum pos- sidebunt.
  2. — Sodales tenentur de fructibus suorum bonorum in pia opera disponere. Haec est norma praecipua et positiva, exoriens e vincentiana orientatione qua de nobismetipsis et de nostris bonis disponimus in servitium evangelizationis pauperum; hic est valor evangelicus praecla- rus et praecellens Statuti. Parentum et propinquorum indigentium necessitatibus ante omnia subveniendum est ex officio pietatis et iustitiae.
  3. — Sodales nequeunt retinere fructus. Haec est norma negativa, qua scilicet prohibemur «capitalizare» cumulando fructus et divites effici; oritur e paupertate evangelica quae est paupertas non tantum spiritu sed etiam re.
  4. —  Sodales possunt, cum licentia Superioris, fructus convertere in proprios usus. Haec est norma permissiva: patet enim hic agi de concessione tantum facta, nullo modo de orientatione positiva com- mendata (cf. SV XII, 382).
  5. — Sodales non habent suorum bonorum usum liberum, etiam quatenus a Superioribus dependere debent. Haec norma profluit a dimensione communitaria nostrae paupertatis.

  1. EXPLICATIO STATUTI
  1. — Bona immobilia et beneficia simplicia in Statuto consideran- tur quatenus sunt fontes a quibus fructus proveniunt. Quare hodie huiusmodi bonis aequiparari possunt omnia alia bona vere frugifera, et iura percipiendi fructus, secundum communem aestimationem diversorum locorum.
  2. — De bonis mobilibus, quae non sunt fructus provenientes ex bonis frugiferis, nihil dicitur in Statuto; tamen secundum eius spiritum,

Appendix        247

illa bona mobilia nequeunt effugere sive norman praecipuam et posi- tivam qua de iis disponere tenemur in servitium evangelizationis pau- perum directe vel mediante communitate, sive alias normas.

  1. — Statutum fundamentale non est unicus fons normarum quibus regitur nostrum votum paupertatis.
  2. — Ad spiritum Statuti fundamentalis melius  cognoscendum,  utile erit considerare alia principia paupertatis vincentianae, v.g.:
  1. nostram dedicationem ad pauperes evangelizandos;
  2. paupertatem spiritu (cf. SV XII, 377-386; RC III, 4, 7);
  3. communitatem bonorum (RC III, 3, 4, 5, 6);
  4. conformationem vitae nostrae cum vita pauperum (cf. RC III, 7);
  5. laboris legem universalem (cf. SV XI, 201 ss.);
  6. fructus laboris bona Communitatis esse;
  7. bona Communitatis consideranda ut patrimonium pauperum; non licere nobis, sive individualiter, sive collective, servare bona impro- ductiva aut non collocata modo quam maxime frugifero ad promotio- nem pauperum;
  8. Communitatem proprietatem bonorum habere, ut ministeria nostra, iuxta necessitatem, gratis obire et pauperibus elargitiones dare possimus (cf. RC III, 2; SV XII, 377-386).

Decreto di promulgazione degli Statuti rinnovati

Con il consenso  del  mio  Consiglio consegno alla Congregazione della Missione gli Statuti rinnovati ed approvati dall’Assemblea generale 2010.

Il testo ufficiale degli Statuti rinnovati o nuovi è quello in lingua italiana.

Roma, 27 settembre 2011

Solennità di San Vincenzo de’ Paoli

 

G. Gregory Gay, C.M.

Superiore generale

Utilizza questo pulsante per tornare alla pagina precedente