domenica
4 febrero, 2024

VINCENTIUS A PAULO,

SUPERIOR GENERALIS

CONGREGATIONIS MISSIONIS

Dilectis nostris in Christo Fratribus

ejusdem Congregationis Sacerdotibus,

clericis et coadiutoribus laicis

Salutem in Domino

En tandem, Fratres dilectissimi, en Regulæ seu Constitutiones communes nostræ Congregationis, tantopere a vobis desideratæ, ac tandiu exspectatæ. Anni quidem circiter triginta tres a prima ipsius Congregationis institutione effluxere, antequam illas typis mandatas vobis traderemus: sed eo consilio id egimus, tum ut Christum Salvatorem nostrum imitaremur, in eo quod coepit prius facere quam docere; tum ut quamplurimis occurreremus incommodis, quæ sine dubio oriri potuissent ex præmatura earumdem Regularum seu Constitutionum editione; ac proinde earum praxis et usus visa fuissent postmodum aut nimis difficilia, aut minus congruentia. Hæc autem nostra cunctatio, atque agendi ratio ab illis nos periculis, divina adjuvante gratia, servavit; quin etiam effecit, ut Congregatio paulatim ac suaviter ipsas in praxim redegerit, priusquam illæ fuerint editæ. Nihil enim in illis animadvertetis, quod non jamdudum, imo et cum maxima animi nostri oblectatione, mutuaque omnium vestrum ædificatione, in usu habueritis. Illas igitur, Fratres dilectissimi, pari, quo vobis eas tradimus, affectu accipite. Illas considerate, non quidem ut ab humano spiritu productas, sed potius ut emanatas a Divino, a quo bona cuncta procedunt, et sine quo non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Etenim, quid in illis reperietis, quod vos aut ad vitiorum fugam, aut ad virtutum acquisitionem, et ad evangelicorum documentorum exercitium non accendat, ac promoveat? Eaque de causa illas omnes, quantum in nobis fuit, ex Jesu Christi spiritu, actionibusque vitæ ipsius, ut perspicere facile est, haurire conati sumus: quippe qui censuimus eos viros, qui ad continuationem missionis ipsius Christi, quæ potissimum in pauperum evangelizatione consistit, vocati sunt, debere ejusdem Christi sensibus et affectibus, imo eodem, quo ipse, spiritu repleri, ipsiusque vestigiis inhærere.

De cætero ergo, Fratres, rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu, ut in exactam ipsarum Regularum observationem incumbatis: pro certo habentes, quod si illas servaveritis, ipsæ vos servabunt; et tandem ad finem optatum, hoc est, ad coelestem beatitudinem securos vos deducent. Amen.

JESUS, MARIA, JOSEPH.

REGULÆ COMMUNES

CONGREGATIONIS MISSIONIS

Caput I

De fine et Instituto Congregationis

1. — Dominus noster Jesus Christus, testante Scriptura sacra, missus in mundum ut salvum faceret genus humanum, coepit facere et docere. Primum quidem adimplevit, cum omne genus virtutum perfecte in praxim redegit; secundum vero, quando evangelizavit pauperibus, tradiditque Apostolis ac Discipulis suis scientiam ad populos dirigendos necessariam. Et quoniam pusilla Congregatio Missionis cupit ipsum Christum Dominum, mediante ejus gratia, et pro virium suarum tenuitate, imitari tum quoad ipsius virtutes, tum circa munia salutem proximi spectantia; conveniens est, ut similibus mediis, ad pium hoc propositum rite exsequendum, utatur. Idcirco ejus finis est: 1° Propriæ perfectioni studere, nitendo scilicet pro viribus virtutes exercere, quibus summus iste Magister nos verbo et exemplo instituere dignatus fuit; 2° Evangelizare pauperibus, maxime ruricolis; 3° Ecclesiasticos adjuvare ad scientias, virtutesque acquirendas, ipsorum statui requisitas.

2. — Hæc Congregatio ecclesiasticis et laicis constat. Ecclesiasticorum munus est, exemplo ipsius Christi et Discipulorum, oppida et pagos perlustrare, in iisque prædicando et catechizando verbi divini panem parvulis frangere; confessiones generales totius anteactæ vitæ suadere, et excipere; jurgia et lites componere; confraternitatem caritatis instituere; seminaria externorum in nostris domibus erecta regere, et in illis docere; exercitia spiritualia tradere; conferentias ecclesiasticorum externorum apud nos convocare, et dirigere; aliave munia, prædictis functionibus deservientia, ac conformia, obire. Laicorum vero partes sunt, ecclesiasticos in supradictis omnibus ministeriis, Marthæ officio fungendo, prout eis a Superiore præscriptum fuerit, necnon suis orationibus, lacrymis, mortificationibus, et exemplis cooperando, adjuvare.

3. — Ut autem hæc Congregatio finem, quem sibi proposuit, divina aspirante gratia, attingat, necesse est ut totis viribus spiritum Christi induere nitatur, qui maxime elucet in evangelica doctrina; in ejus paupertate, castitate, et obedientia; in caritate erga infirmos; in ejus modestia; in forma vivendi et agendi, quam tradidit discipulis suis; in conversatione; in quotidianis pietatis exercitiis; et in missionibus, aliisque muniis, quæ erga populos obivit. Quæ omnia sequentibus capitibus continentur.

Caput II

De documentis evangelicis

1. — Ante omnia, stabilire se in hac veritate singuli conabuntur, doctrinam Christi nunquam posse fallere; quæ vero est mundi, semper esse fallacem, cum ipsemet Christus affirmet hanc esse similem domui ædificatæ super arenam; suam vero comparari ædificio fundato supra firmam petram. Idcirco, Congregatio semper juxta ipsius Christi, nunquam vero mundi documenta, agere profitebitur. Ut autem id præstet, ea maxime, quæ sequuntur, observabit.

2. — Cum Christus dixerit: Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus: et hæc omnia, quibus indigetis, adjicientur vobis; unusquisque spiritualia temporalibus, salutem animæ corporis sanitati, gloriam Dei mundi vanitati anteferre conabitur. Quin etiam inopiam, infamiam, cruciatus, ipsamque mortem sibi magis, cum B. Paulo, eligere statuet, quam separari a caritate Christi. Propterea non erit sollicitus de bonis temporalibus; imo jactabit super Dominum curam suam; pro certo habens quod quandiu in hac caritate erit radicatus, et hac spe fundatus, semper in protectione Dei coeli commorabitur; et sic, non accedet ad eum malum, et ipse non deficiet omni bono, etiamsi sua omnia jam fore peritura arbitraretur.

3. — Et quoniam pium illud exercitium, quod in divina voluntate semper et in omnibus facienda consistit, certum est medium, quo christiana perfectio brevi potest acquiri; unusquisque pro viribus nitetur illud sibi familiare reddere, hæc quatuor præstando: 1° Debite tum jussa exsequendo, tum prohibita fugiendo, quoties nobis innotescit hujusmodi jussionem, aut prohibitionem a Deo, vel ab Ecclesia, vel a Superioribus nostris, vel a Regulis seum Constitutionibus nostræ Congregationis, emanare; 2° Inter agenda, quæ occurrunt, indifferentia, ea potius eligendo, quæ naturæ nostræ repugnant, quam quæ arrident, nisi ista, quæ placent sint necessaria: tunc enim sunt aliis præferenda; ipsa tamen intuendo, non qua parte sensum delectant, sed dumtaxat qua Deo sunt gratiora. Quod si plura agenda, per se indifferentia, simul offeruntur, quæ nec sunt grata nec ingrata, tunc quodlibet ex ipsis, tanquam a divina Providentia oblatum, sine delectu assumere convenit; 3° Quæcumque nobis inopinato contingunt, sive adversa, sive prospera illa sint, sive corpus afficiant, sive animum, cuncta hæc, tanquam a paterna manu Domini procedentia, æquanimiter acceptando; 4° Illa omnia præfata peragendo, hocce motivo, quia tale est Dei beneplacitum, et ut in hoc ipso Christum Dominum, quantum in nobis est, imitemur, qui eadem, et in eundem finem perpetuo adimplevit, ut ipsemet testatur: Ego, inquit, quæ placita sunt Patri, facio semper.

4. — Cum Dominus Jesus a nobis exigat columbæ simplicitatem, quæ consistit tum in nuda declaratione rerum, ut se habent in corde, et absque inutilibus reflexionibus, tum in rebus sine fuco aut artificio agendis, Deum solum intuendo; ideo unusquisque enixe operam dabit, ut omnia in eodem spiritu simplicitatis perficiat; considerans Dei sermocinationem esse cum simplicibus; eumque secreta coelestia abscondere a sapientibus et prudentibus hujus sæculi et revelare ea parvulis.

5. — Sed quoniam Christus, dum columbæ simplicitatem commendat, prudentiam serpentis simul amplectendam præcipit: quæ quidem est virtus, qua discrete loquimur et operamur; idcirco prudenter ea reticebimus, quæ non expedit revelare, maxime cum ex se vitiosa et illicita sunt; et ex iis quæ aliquo modo sunt bona aut licita, rescindemus circumstantias, quæ contra honorem Dei aut in damnum proximi vergunt, aut cor nostrum ad inanem gloriam possunt inclinare. Cum autem hæc virtus, in agendis, versetur circa electionem mediorum, quæ ad finem suum consequendum sunt idonea; ideo apud nos sanctum et inviolatum erit, semper uti mediis divinis ad res divinas, et de rebus sentire ac judicare juxta sensum et judicium Christi, nunquam vero mundi; neque etiam secundum imbecillem intellectus nostri ratiocinationem: et sic erimus prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

6. — Omnes etiam magnam adhibebunt diligentiam in addiscenda hac lectione a Christo tradita: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde; attendentes, ut ipsemet asserit, mansuetudine possideri terram, quia hujus virtutis exercitio corda hominum conciliantur, ut ad Dominum convertantur, quod non præstant, qui cum proximo durius et asperius agunt; humilitate vero coelum acquiri, quo amor propriæ abjectionis solet exaltare, deducens nos, quasi per gradus, de virtute in virtutem, donec illuc perveniatur.

7. — Sed hæc humilitas, quam Christus ipse tam sæpe nobis et verbo et exemplo commendavit, et ad quam acquirendam Congregatio debet omnem operam insumere, tres has conditiones exigit: quarum prima est, se hominum vituperio dignum cum omni sinceritate reputare; 2° Gaudere quod alii imperfectum nostrum videant, et nos inde contemnant; 3° Si Dominus per nos, aut in nobis aliquid operetur, illud, si fieri possit, occultare ad aspectum propriæ vilitatis sin autem id fieri non possit, totum divinæ misericordiæ, et aliorum meritis attribuere. Et hoc est universæ evangelicæ perfectionis fundamentum, nodusque totius spiritualis vitæ: ei, qui humilitatem istam possidebit, omnia bona venient pariter cum illa; qui vero ea carebit, etiam quod habet boni, auferetur ab eo, continuisque agitabitur angustiis.

8. — Cum Christus dixerit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, el tollat crucem suam quotidie; et B. Paulus in eodem spiritu adjunxerit è: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis; unusquisque in assiduam scilicet propriæ voluntatis, propriique judicii abnegationem, sensuum quoque omnium mortificationem incumbere studebit.

9. — Immoderato pariter in propinquos amori omnes renuntiabunt, juxta consilium Christi e numero discipulorum suorum eos excludentis, qui non oderint patrem et matrem, fratres et sorores; centuplumque nunc in hoc mundo, et in altero vitam æternam promittentis, si eos propter evangelium reliquerint. Quibus ostenditur quantum christianae perfectioni impedimentum sint caro et sanguis. Parentes tamen spirituali amore, et secundum Christum amandi sunt.

10. — Omnes ei indifferentiæ, quam Christus ac Sancti tantopere coluerunt, singulari diligentia studebunt; ita ut neque ministeriis, neque personis, neque locis, præsertim patriæ, neque ulli hujusmodi rerum, ullo unquam affectu inordinato adhærescant; imo sint parati ac prompti hæc omnia, ad Superioris voluntatem nutumque, libenter deserere, omnemque circa illa repulsam, ac mutationem ab ipso procedentem, æquo animo patiantur; illumque bene omnia fecisse in Domino fateantur.

11. — In honorem communis vitæ, quam Christus Dominus ducere voluit, ut aliis conformis fieret, et hoc pacto facilius Deo Patri eos lucrifaceret; omnes, quoad fieri poterit, in omnibus uniformitatem servabunt: illam spectantes tanquam boni ordinis, ac sanctæ unionis tutricem; fugientque pariter singularitatem, ut invidiæ ac divisionis radicem; idque non solum quoad victum, vestitum lectum, et cætera hujusmodi; sed etiam quoad rationem dirigendi, docendi, prædicandi, gubernandi, necnon et quoad praxes spirituales. Ut autem hæc uniformitas possit apud nos perpetuo conservari, unicum nobis adhibendum est medium: nempe exactissima Regularum seu Constitutionum nostrarum observatio.

12. — Actus caritatis erga proximum apud nos incessanter vigebunt, quales sunt: 1° Aliis facere quod nobis juste fieri ab iis vellemus; 2° Aliis assentiri ac omnia in Domino approbare; 3° Se invicem supportare sine murmuratione; 4° Flere cum flentibus; 5° Gaudere cum gaudentibus; 6° Se invicem honore prævenire; 7° Sese aliis benevolum et officiosum ex imo corde præstare; 8° Denique omnibus omnia nos facere, ut omnes Christo lucrifaciamus. Quæ omnia intelligenda sunt, dummodo nihil contra divina vel ecclesiastica præcepta, aut nostræ Congregationis Regulas seu Constitutiones, ullo modo agatur.

13. — Si quando divina Providentia permittat Congregationem, aut aliquam ipsius domum, aut quempiam ex suis subditis calumnia vel persecutione gratis impugnari ac exerceri, diligentissime cavebimus ab omni vindicatione, aut maledictione, aut etiam querela ulla in ipsos persecutores ac calumniatores; imo de hoc ipso Deum laudabimus et benedicemus; et tanquam de occasione magni boni descendentis a Patre luminum, ei cum exsultatione gratias agemus. Quin etiam pro illis omnibus ipsum ex animo precabimur, necnon illis, cum sese opportunitas ac facultas offerent, lubenter benefaciemus; attendentes quod Christus id nobis, sicut et cæteris fidelibus præcipit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et ut omnia hæc facilius et lubentius observemus, asserit quod in hoc beati erimus, et ob idipsum gaudere ac exsultare debemus, quoniam merces nostra copiosa est in coelis: et, quod caput est, ipse prior hoc dignatus est erga homines adimplere, ut nobis exemplum daret: quod postea imitati sunt Apostoli, discipuli, ac innumeri christiani.

14. — Quamvis præfata omnia evangelii documenta, tanquam sanctissima ac utilissima, quantum in nobis est observare debeamus: quia tamen quædam ex illis nobis magis conveniunt, illa scilicet, quæ peculiari ratione simplicitatem, humilitatem, mansuetudinem, mortificationem et zelum animarum commendant; Congregatio his colendis atque exercendis accuratius incumbet, ita ut hæ quinque virtutes sint veluti facultates animæ totius Congregationis, omnesque nostræ singulorum actiones illis semper animentur.

15. — Et quoniam Satanas ab istorum documentorum exercitio, sua iis prorsus contraria opponendo, nos semper avocare nititur; ideo maximam quisque adhibebit prudentiam ac vigilantiam ad illa omnia fortiter et animose oppugnanda ac devincenda, ea maxime quæ magis Instituto nostro repugnant, qualia sunt: 1° Prudentia carnis; 2° Velle videri ab hominibus; 3° Appetere ut quisque nostro judicio ac voluntati semper subjiciatur; 4° Quærere in omnibus suæ naturæ satisfactionem; 5° Insensibilitas erga honorem Dei et salutem proximi.

16. — Cumque malignus spiritus se frequenter in angelum lucis transfiguret, suisque interdum illusionibus nos decipiat; omnes sibi diligenter ab iis cavebunt, modumque eas discernendi ac superandi addiscere studebunt. Cumque experimento compertum sit præsentissimum ac tutissimum esse remedium in hoc casu, quam citissime rem aperire iis, qui a Deo sunt ad hoc deputati; idcirco cum quis se cogitationibus aliqua illusione suspectis, sive gravi angustia aut tentatione vexari senserit, quamprimum poterit, id Superiori aut Directori ad id designato patefaciet, ut congruum adhibeatur remedium; quod quisque, tanquam de manu Domini, recipiet, approbabit, ac sibi cum fiducia ac reverentia applicabit. Ante omnia cavebit ne ulli alii, sive nostrorum sive externorum, rem ullo modo manifestet; cum experientia constet hujusmodi manifestatione malum fieri deterius, alios ejusdem mali contagione infici, imo et totam Congregationem tandem magnum inde detrimentum capere.

17. — Et quoniam unicuique mandavit Deus de proximo suo, et nos invicem utpote ejusdem corporis mystici membra juvare debemus; ubi quis noverit aliquem gravi tentatione agitari, vel in culpam notabilem incidisse, statim in spiritu caritatis, et meliori modo quo poterit, curabit ut his duobus malis debite et tempestive convenientia remedia per Superiorem adhibeantur. Quisque etiam ad majorem progressum in virtute faciendum, boni consulet, et gratum habebit, ut sui defectus Superiori in eodem spiritu caritatis manifestentur per quemvis, qui extra confessionem eos observaverit.

18. — Cum Dominus noster venerit in mundum, ut in animas imperium Patris sui repararet: illas scilicet eripiendo a dæmone, qui eas inordinata divitiarum, honoris, et voluptatis cupiditate callide decipiendo, rapuerat; congruum censuit benignus hic Salvator cum suo adversario contrariis armis, scilicet paupertate, castitate, et obedientia certare, sicuti fecit usque ad mortem. Cumque minima Congregatio Missionis in Ecclesia Dei in eum finem surrexerit, ut animarum saluti, maxime pauperum ruricolarum, inserviret, nullis utique fortioribus et aptioribus armis utiposse judicavit, quam iisdem, quibus ista Sapientia æterna tam feliciter, tamque utiliter usa est. Quapropter omnes et singuli, hujusmodi paupertatem, castitatem, et obedientiam, fideliter et perpetuo, juxta Institutum nostrum, servabunt. Et ut securius ac facilius, et etiam cum ampliori merito, in iis virtutibus observandis, possint usque ad mortem perseverare, unusquisque ea, quæ in sequentibus capitibus circa id statuuntur, maxima qua poterit fidelitate, exsequi in Domino conabitur.

Caput III

De paupertate

1. — Cum ipse Christus, verus universorum bonorum Dominus, ita paupertatem amplexus fuerit, ut non haberet ubi reclinaret caput suum, eosque, qui secum in missionibus laboraverunt Apostolos scilicet et Discipulos, in simili inopiæ gradu constituerit, ita ut nihil proprium haberent; et sic expediti cupiditatem divitiarum, quæ totum fere mundum perdit, melius ac commodius expugnarent; unusquisque in hac virtute colenda, ipsum pro sua tenuitate imitari conabitur, certo sciens hanc fore inexpugnabile propugnaculum, quo Congregatio, divina aspirante gratia, perpetuo conservabitur.

2. — Et quamvis ministeria nostra in missionibus, quatenus sunt gratis obeunda, nequaquam ferre possint, ut paupertatem omnimode profiteamur; affectu tamen, et quantum in nobis erit, effectu, ipsam observare in Domino contendemus; idque præsertim juxta ea quæ hic præscribuntur.

3. — Omnes et singuli nostræ Congregationis intelligent, quod, exemplo primorum christianorum, erunt nobis omnia communia, et illa singulis distribuentur a Superioribus, nimirum victus, vestitus, libri, et supellectilia et cætera, prout cuique opus erit. Ne tamen quicquam fiat contra paupertatem, quam amplexi sumus, nemo de hujusmodi bonis Congregationis disponere, aut dispensare quicquam poterit, nisi de licentia Superioris.

4. — Præterea, nullus quicquam habebit inscio, vel non concedente Superiore; aut quod non sit paratus statim relinquere ad præceptum, vel etiam ad nutum illius.

5. — Nemo ulla re tanquam propria utetur. Nemo quicquam donabit, aut accipiet, vel dabit mutuo aut commodato, aut aliunde petet, sine licentia Superioris.

6. — Eorum quæ sunt usibus aliorum deputata, vel in communi seposita, aut relicta, nemo quicquam sibi sumet, ne libros quidem; aut quod ad usum suum sibi datum est, alteri tradet, sine Superioris consensu; aut id patietur negligentia sua perire, aut fieri deterius.

7. — Nullus superflua, aut curiosa exquiret. Necessaria autem, ipsorumque desiderium ita quisque moderabitur, ut victus, cubiculi, et lecti ratio, sit tanquam pauperi accommodata; atque in his, sicut in omnibus, effectus aliquos paupertatis experiri sit paratus; quin etiam vilissima quæque eorum, quæ domi sunt, sibi tribui libenter patiatur.

8. — Et ut nihil apud nos cernatur quod proprietatem vel minimam redoleat, cubicula nostra non ita erunt clausa, quin extrinsecus aperiri possint; nec in iis ulla arca, sive quicquam aliud clave particulari obseratum asservabitur, nisi cum expressa Superioris facultate.

9. — Nemo etiam ex una domo in aliam pergens, quicquam secum asportabit sine licentia Superioris.

10. — Et quoniam virtus paupertatis solo etiam appetitu inordinato ad bona temporalia potest violari: unusquisque diligenter cavebit, ne hoc malum, etiam quoad beneficia, sub specie boni spiritualis, ambienda, cor suum invadat; ideoque, ne quidem ad ullum beneficium, aut dignitatem ecclesiasticam, sub quocumque prætextu, aspirabit.

Caput IV

De castitate

1. — Salvator noster quanti castitatem coleret, quamque ardenter illam in corda hominum insinuare cuperet, evidenter significavit, ex eo quod per operationem Spiritus sancti, supra naturae leges, de Virgine intacta nasci voluerit; et a vitio opposito ita abhorruerit, ut quamvis atrocissima crimina falso sibi imputari permiserit, ut juxta desiderium suum opprobriis saturaretur, nusquam tamen impudicitiæ, ne dicam accusatione, sed ne quidem suspicione ulla, a suis etiam infensissimis hostibus notatum fuisse legamus; ideo multum interest, ut Congregatio singulari hujus virtutis acquirendæ desiderio exardescat, eamque perfectissime colere semper et ubique profiteatur; quod tanto magis nobis cordi esse debet, quanto strictius ad fere continuam cum sæcularibus utriusque sexus conversationem, nos Missionis exercitia addicunt. Quapropter unusquisque, in hac castitate tum corporis tum animi integre conservanda, omnem curam, diligentiam, et præcautionem adhibere, quantum in se erit, conabitur.

2. — Ut autem, Deo auxiliante, id assequi valeat, sensus tum interiores, tum exteriores vigilantissime custodiet; mulieres nunquam solus cum sola, loco et tempore indebitis, alloquetur; illas alloquendo, vel ad eas scribendo, a verbis, etiamsi piis, teneram erga eas benevolentiam redolentibus, omnino abstinebit; illarum confessiones audiendo, sicuti extra confessionem colloquendo, ad eas propius non accedet: nec de sua castitate præsumet.

3. — Et quoniam intemperantia est veluti mater et nutrix impuritatis, unusquisque in esu erit temperans, et quoad fieri poterit, cibis communibus, et vino, aqua plurima diluto, utetur.

4. — Insuper, omnes sibi persuadebunt Missionariis nequaquam sufficere, hujusce virtutis gradum attigisse non mediocrem, imo præterea requiri, ut totis viribus nitantur impedire, si fieri possit, ne ullus hominum de aliquo nostrorum vel levissimam vitii contrarii suspicionem possit concipere: hæc enim sola suspicio, etiamsi omnino injusta, plus obesset Congregationi, ipsiusque piis ministeriis, quam alia crimina falso nobis imputata, eo maxime quod exiguus aut nullus ob id colligeretur fructus ex missionibus nostris. Quare ad malum hoc præveniendum, aut tollendum, omnibus, quæ occurrere poterunt, mediis, non modo ordinariis, verum etiam, si res postulat, extraordinariis utemur: cujusmodi est istud, ab aliquibus operibus, alioqui licitis, et etiam bonis ac sanctis, interdum abstinere, cum scilicet, judicio Superioris aut Directoris, illa videntur dare locum timendi hujusmodi suspicionem.

5. — Et quia otiositas est noverca virtutum, maxime castitatis, unusquisque vitium hoc ita fugiet, ut semper inveniatur utiliter occupatus.

Caput V

De oboedientia

1. — In honorem obedientiæ, quam Dominus noster Jesus Christus verbo et exemplo nos docuit, eum beatissimæ Virgini, beato Josepho, necnon et aliis personis in dignitate constitutis, tum bonis, tum dyscolis, subditus esse voluit; omnibus et singulis præpositis nostris, ipsos in Domino, et Dominum in ipsis attendentes, exacte obediemus; in primis Sanctissimo Domino nostro Papæ reverentiam et obedientiam fideliter et sincere præstabimus; obedientiam quoque illustrissimis ac reverendissimis DD. nostris Episcopis, in quorum dioecesibus instituta fuerit Congregatio, humiliter, et constanter, juxta institutum nostrum, exhibebimus. Præterea nihil in ecclesiis parochialibus aggrediemur absque parochorum consensu.

2. — Omnes etiam et singuli Superiori Generali obediemus prompte, hilariter et perseveranter, in omnibus ubi peccatum non apparet, et cæca quadam obedientia, proprium judicium, propriamque voluntatem submittentes, idque non solum quoad ejus voluntatem nobis notificatam, sed etiam quoad ejus intentionem: existimantes illud semper ad melius esse, quod ipse præcipit; nosque illius dispositioni, quasi limam in manibus fabri, committentes.

3. — Et hæc obedientia cæteris Superioribus tam particularibus, quam Visitatoribus, necnon officialibus subordinatis pariter exhibenda erit. Quisque etiam campanæ sono, ut voci Christi obedire conabitur; ita ut ad primum ejus signum studeat vel ipsam imperfectam litteram relinquere.

4. — Et ut Congregatio facilius et citius in hac virtute progressum faciat, pro viribus nitetur, ut pia illa consuetudo nihil petendi, nihilque recusandi, apud nos semper vigeat: attamen, cum quis noverit aliquid sibi esse vel nocivum vel necessarium, id coram Domino examinabit, utrum idipsum Superiori aperire debeat, vel non, et se indifferentem habebit quoad responsum futurum; et hoc pacto dispositus, rem Superiori declarabit; tenebitque pro certo voluntatem Dei sibi significari per voluntatem Superioris; qua cognita statim acquiescet.

5. — Omnes statutis cujuslibet hebdomadæ diebus, et horis, in locum assignatum convenient, ut, que circa ordinem domesticum monenda sunt, a Superiore audiant: et si quid habent proponendum, ei significent.

6. — Nemo quicquam aliis præcipiet, aut ullum reprehendet, nisi ad id a Superiore deputatus sit, aut ex officio jam teneatur.

7. — Nullus ab uno Superiore repulsam passus, alium Superiorem adibit super ea re, quin repulsam, et repulsæ causam illi significet.

8. — Nemo curam alicujus rei sibi commissam deseret, licet aliquo superveniente negotio impeditus, quin mature admoneat aliquem ex Superioribus, ut si opus est, alium substituat.

9. — Sicut nullus in alterius officium aut ministerium se ingerere debet, ita cum quis rogatus fuerit ab aliquo, maxime ex officialibus etiam minoribus, ut ipsum obiter adjuvet, id benigne præstabit, nisi quid obstet: si tamen in hac re diutius occupari oporteret, id non fiet nisi prius obtenta Superioris licentia.

10. — Nemo in locum alieno ministerio destinatum introibit absque licentia Superioris; in rebus autem necessariis, sufficiet licentia Præfecti illius loci.

11. — Ut occurratur multis non parvi momenti incommodis, quæ possent evenire, nullus litteras scribet, mittet, aut aperiet absque facultate Superioris; cui scriptas quisque dabit, ut eas vel mittat, vel retineat, prout sibi visum fuerit.

12. — Et ut obedientia aliquid etiam conferat corporis sanitati, nullus extra consueta tempora potum, aut cibum sumet, sine Superioris licentia.

13. — Nullus absque Superioris facultate generali aut speciali, in cubiculum alterius intrabit, neque illud aperiet, quin ei responsum fuerit, ingredere; quandiu autem una erunt, tandiu janua patebit.

14. — Nemo etiam alios, maxime externos, in cubiculum suum introducet, nisi accepta ab eodem Superiore licentia.

15. — Nemo librum aut componet, aut ex una lingua in alteram vertet, et in lucem edet, sine expressa tum approbatione tum facultate Superioris Generalis.

16. — Nullus ex coadjutoribus nostris, officio Marthæ destinatis, ad studium linguæ latinæ, nedum ad statum ecclesiasticum adspirabit. Quod si quis in se tale desiderium senserit, illud protinus nitetur exstinguere, tanquam a maligno spiritu procedens; qui forte speciosa superbia, zelo animarum velata, ipsos perdere intendit. Legere autem vel scribere non addiscent sine expressa Superioris generalis licentia.

Caput VI

De iis quae ad infirmos spectant

1. — Cum inter cætera, quæ Christus operabatur, frequentiusque commendabat iis, quos in vineam suam mittebat, hoc unum ex præcipuis fuerit, infirmorum, maxime pauperum cura ac visitatio; ideo Congregationi peculiaris erit cura, illos non solum domesticos verum etiam externos, cum Superioris consensu, invisendi ac sublevandi, illis tum corporalia, tum spiritualia subsidia, quæ commode poterunt, subministrando, præsertim in missionibus; et præterea singularem curam adhibendo in confraternitate caritatis erigenda ac visitanda.

2. — Ubicumque infirmum aliquem sive domi, sive extra domum, visitabunt, illum non ut hominem, sed ut Christum ipsum, tale sibi obsequium præstari asserentem, spectabunt: ideoque quilibet se ibi modeste geret, ac submissa voce loquetur, et de rebus, quæ ipsum exhilarare et consolari, necnon circumstantes ædificare possint.

3. — Infirmi quoque nostri sibi persuadebunt, se non solum in valetudinario et lecto detineri, ut remediis curentur ac sanentur, sed etiam ut virtutes christianas, maxime patientiam, et conformitatem cum divina voluntate, velut ex suggestu, suo saltem exemplo doceant; et sic, omnibus se invisentibus, sibique ministrantibus, Christi bonus odor sint; adeo ut virtus ipsorum in infirmitate perficiatur. Cum autem inter cæteras virtutes, quæ in ægrotis requiruntur, obedientia sit etiam multum necessaria; ideo medicis, non tantum spiritualibus, sed etiam corporalibus, tum infirmario, aliisque ad sui curam destinatis, exactissime illam exhibebunt.

4. — Et ne quis circa infirmos abusus subrepat, omnes qui se male affectos sentient, id Superiori, vel Præfecto sanitatis, aut Infirmario significabunt. Nemo vero medicinam ullam sumet, aut medico nostro utetur, aut alium consulet, nisi cum Superioris approbatione.

Caput VII

De modestia

1. — Tanta in Christo Domino modestia tum in facie et gestu, tum in sermone elucebat, ut usque ad interiora deserti ad se attraheret multa populorum millia, quo ipsius aspectu fruerentur, verbaque vitæ æternæ, quæ procedebant ab ore ejus, audirent; ita ut, cibi potusque necessarii sumendi obliviscerentur: hanc amabilem virtutem in tanto Magistro imitari debent Missionarii, qui, cum ex Instituto suo teneantur cum proximo frequenter agere, timere debent semper, ne quod functionibus et ministeriis suis in Domino ædificaverint, id malo exemplo vel minimæ immodestiæ destruant. Quapropter id omnes, quod D. Paulus primis Christianis commendabat, Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, diligenter observabunt. Ut autem id præstare valeant, regulas particulares modestiæ, in Congregatione præscriptas, et has sequentes, in usu habere sedulo curabunt.

2. — Imprimis ab inordinata oculorum evagatione abstinebunt, præsertim in templo, in mensa, et in publicis actionibus; efficientque ut nihil leve aut puerile in gestu, nihilque affectatum aut mundanum in incessu appareat.

3. — Cavebunt omnes ne se invicem, etiam per jocum, tangant, nisi quando in signum caritatis, et causa salutationis, se mutuo amplecti convenit; cum scilicet quis peregre egreditur aut regreditur, vel est recens admissus in Congregatione.

4. — Quisque honestæ munditiei servandæ, præsertim in vestibus, studiosus erit: ab illa vero, quæ est nimis exquisita, aut affectata, omnino abstinebit.

5. — Quisque pauperem suam, et hanc paucissimam supellectilem, mundam ac bene dispositam servabit in cubiculo quod etiam tertio quoque die scopis everret, ac lectum mane surgendo decenter componet; nisi propter ejus infirmitatem aut negotium aliquod, alius ad id suffectus sit a Superiore.

6. — Nemo e cubiculo nisi decenter vestitus egredietur.

7. — Et ut facilius et citius coram aliis modestiam nostram exhibere valeamus, unusquisque privatim, etiam solus in cubiculo, modeste se habere Deum præsentem intuendo, sollicite studebit; et præsertim cavebit, ne absque indusio, aut non sufficienter coopertus, noctu dormiat.

Caput VIII

De mutua nostrorum conversatione

1. — Cum Christus Salvator noster Apostolos ac Discipulos in unum congregasset, nonnulla recte inter se convivendi præcepta ipsis tradidit, cujusmodi sunt, ut se invicem diligerent; alter alterius pedes lavarent; si quid haberet alter adversus alterum, iret statim reconciliari fratri suo; bini incederent: denique si quis vellet inter eos esse major, minor fieret; et alia his similia. Idcirco nostra minima Congregatio, Christi et Discipulorum vestigiis insistere cupiens, sequentes regulas, quæ rationem bene inter nos convivendi et colloquendi spectant, similiter debuit habere: quas unusquisque pro viribus observare studebit.

2. — Ut caritas fraternitatis, ac sancta unio semper maneat in nobis, et omnimode conservetur, singuli se invicem magna reverentia prosequentur, in morem tamen carorum amicorum, inter se semper conviventes. Particulares autem amicitias perinde ac aversiones diligenter vitabunt; cum hæc duo vitia esse originem divisionum, ac ruinam Congregationum, experimento compertum sit.

3. — Omnes singularem, ut decet, honorem Superioribus exhibebunt, iisque caput aperient; et cavebunt ne eosdem Superiores se alloquentes interpellent, aut, quod pejus est, illis resistant verbo. Omnes pariter caput aperient sacerdotibus; seminaristæ et scholastici, suis directoribus et præceptoribus. Sacerdotes etiam sese invicem hoc honore prævenire in Domino studebunt. Ne tamen detur locus evagationi oculorum aut mentis, nemo, dum mensæ accumbit, cuiquam, præterquam Superiori, vel alicui externo insigniori, aperiet caput.

4. — Et quoniam Scriptura testatur tempus esse loquendi et tempus tacendi, et in multiloquio non defuturum peccatum, et etiam diuturno experimento satis constat, vix fieri posse, ut communitas ulla Deo dicata, in bono diu perseveret, si in ea nullus locutioni modus præscribatur, nullaque silentii ratio habeatur; ideo apud nos silentium extra recreationis tempus servabitur; ita ut extra illud nemo sine necessitate loquatur, nisi obiter et verbis perpaucis, ac voce submissa, maxime in ecclesia, in sacristia, in dormitorio, et in refectorio, præsertim dum mensæ discumbitur: si tamen alicui accumbentium quicquam deest, is qui assidet, uno verbo, si nutu, aliove signo id non possit, eum, qui ministrat, admonebit. Quocumque autem tempore loquamur, etiam horis, conversationi destinatis, semper a nimia vocis contentione, vel elatione cavebimus, cum inde et nostri et externi possint malam accipere ædificationem.

5. — Nemo ex nostris cum seminaristis, aut cum scholasticis, aliisque, etiam sacerdotibus, qui biennium ab egressu e seminario nondum expleverunt, colloquium sine Superioris facultate, habebit, nisi ad illos obiter et uno verbo salutandos, cum id caritas a nobis exigit.

6. — Ad majorem silentii observationem, attendet unusquisque, ut, dum in cubiculo versatur, vel per domum, præsertim noctu, incedit, vel etiam januas aperit, aut claudit, quoad fieri poterit, strepitus non edatur.

7. — In quotidianis conversationibus, ac recreationibus, ita modestiam cum hilaritate conjungemus, ut semper quoad fieri poterit, utile dulci misceamus, et omnibus exemplo nostro præluceamus. Quod ut facilius assequamur, colloquia nostra erunt, ut plurimum, de iis quæ ad pietatem, vel doctrinam missionariis requisitam, conducunt.

8. — In mutuis hujusmodi colloquiis, sicut et in aliis quæ aliquando licite habenda occurrunt, operam dabimus, ut inter cætera colloquendi argumenta, ea maxime, quæ ad amorem vocationis nostræ, studiumve propriæ perfectionis juvant, in medium proponamus, ad id nos invicem stimulantes; nunc quidem commendando virtutem, puta devotionem, mortificationem, obedientiam, humilitatem; nunc vero earum partes adversus eos, qui sinistre de iis loquerentur, humiliter et suaviter defendendo. Quod si qua ex illis virtutibus sensui nostro repugnet, id Superiori vel Directori dumtaxat aperiemus; et diligenter cavebimus ne aliis sive palam, sive privatim id detegamus.

9. — Omnem in colloquendo pertinaciæ aut contentionis speciem, etiam per modum recreationis magna diligentia fugiemus; quin etiam aliorum sententiam nostræ in omnibus non illicitis, quoad fieri poterit, anteponere in Domino studebimus. Si quis tamen circa rem propositam diversæ fuerit sententiæ, rationes suas modeste et in spiritu humilitatis poterit proferre. Imprimis autem cavebunt omnes ne inter colloquendum quicquam moleste aut ægre ferre, aut se offensos in aliquem ostendant, aut verbis vel factis, aut alio quovis modo lædant.

10. — Omnes summæ religioni ducent, servare secretum, non modo circa ea quæ ad confessionem, aut directionem pertinent, verum etiam quæ fiunt vel dicuntur in capitulo, quoad culpas et poenitentias; sicut et cætera, quorum revelationem novimus esse a Superioribus, vel a parte rei prohibitam.

11. — Nemo aliorum, maxime Superiorum famam vel leviter attinget, aut contra illos commurmurabit, aut quicquam, quod in nostra Congregatione, sicut et in aliis communitatibus fiat aut dicatur, censura notabit.

12. — Nemo de administratione domus curiose inquiret; aut de ea cum aliis sermonem habebit; aut contra Congregationis Regulas seu Constitutiones, vel pias etiam consuetudines, sive directe, sive indirecte loquetur.

13. — Nemo de victu, vestitu et cubitu conqueretur; aut etiam colloquetur, nisi ratione sui officii ad id sit deputatus.

14. — Nemo in malam partem de aliis nationibus, vel provinciis loquetur; cum mala non parva inde soleant evenire.

15. — In publicis discordiis et bellis, quæ inter principes christianos oriri possunt, nullus se in alterutram factionis partem inclinari significabit, ad imitationem Christi qui inter litigantes fratres esse arbiter, et de jure principum judicare noluit; id unum prædicans, reddenda esse quæ sunt Cæsaris, Cæsari, etc.

16. — Unusquisque a colloquiis de rebus, quæ ad rationem status seu regnorum, aliaque negotia sæcularia publica pertinent, maxime de bello, et principum contentionibus præsentis temporis, cæterisque ejusmodi rumoribus sæculi longe aberit: et etiam de istis omnibus, quoad fieri poterit, cavebit quicquam scribere.

Caput IX

De conversatione cum externis

1. — Præter regulas, quas Salvator noster de it Apostolis ac Discipulis suis de ratione inter se conversandi, adjunxit quædam præcepta de modo recte se gerendi cum proximo, cum scribis, et pharisæis, cum præsidibus, quando ad eorum synagogas et tribunalia ducerentur; et quomodo, cum ad convivia vocarentur, et alia ejusmodi. Quapropter ad ejus exemplum, quasdam regulas de ratione communicandi cum externis similiter habere conveniens fuit. Has igitur fideliter observare conabimur.

2. — Etsi Institutum nostrum ad frequentem cum sæcularibus conversationem, maxime in missionibus, nos astringit: eos tamen non adibimus, nisi cum obedientia, aut necessitas vocaverit; et tunc memores erimus hujus verbi Domini, Vos estis lux mundi; ut scilicet solis lucem imitemur, quæ et illuminat et calefacit, et quamvis per immunda transeat, nullam tamen puritatis suæ jacturam patitur.

3. — Omnes a litibus externorum sollicitandis, a legatis testamentariis exequendis, a commerciis et matrimoniis tractandis, ac similibus sæculi occupationibus diligenter cavebunt, juxta consilium Apostoli: Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus.

4. — Nullus etiam piorum negotiorum curam suscipiet, aut ad ea gerenda operam suam promittet, aut ad id se propensum ostendet, sine Superioris facultate.

5. — Domi nemo loquetur cum externis, aut alios e nostris ad id vocabit sine facultate Superioris.

6. — Nemo ullum externum ad mensam invitabit sine Superioris licentia.

7. — Nullus cujusquam externi ad aliquem nostrorum, aut alicujus e nostris ad externum, mandata aut litteras, aut quid aliud deferet, sine Superioris licentia.

8. — Nemo Regulas seu Constitutiones nostras externis communicabit, sine expressa Generalis aut Visitatoris facultate: admittendis autem istæ Communes poterunt ostendi cum licentia Superioris particularis; idque tempore exercitiorum spiritualium, et aliquando prius, si ei ita expedire in Domino visum fuerit.

9. — Nemo, quæ domi acta vel agenda sunt, temere et sine fructu externis referet, aut cum illis de rebus illis colloquetur, quas non licet inter nostros adducere in colloquium, maxime de iis quæ ad rationem status seu regni pertinent.

10. — Cum quis facultatem habet adeundi externos, cum illis nonnisi de rebus necessariis, aut ad salutem et ædificationem ipsorum, aut propriam, aut utrumque conducentibus, colloquetur; idque ea, qua par est, gravitate, devotione, ac modestia, juxta personarum, locorum, ac temporum circumstantias.

11. — Nemo domo egredietur, nisi quomodo, quando, et cum quo visum fuerit Superiori, cujus erit socium designare, nisi ad id alium deputaverit. Is vero qui in socium datus est, primas alteri cedet, eumque loqui sinet.

12. — Cum quis facultatem a Superiore petierit aliquo eundi, simul etiam et aperiet quo, et cujus causa ire velit; et statim atque domum redierit, eorum quæ gesserit, ei rationem reddet.

13. — Nullus præterquam consueta domus janua ingredietur aut egredietur, nisi necessitas, aut Superioris licentia in hoc dispenset.

14. — Qui domo egredientur, etiam qui facultatem haberent exeundi et redeundi per posticum, aut per templum, nomini suo notam apponent, et janitorem admonebunt de hora, qua redituri sunt, ut ipse iis a quibus peterentur, possit satisfacere: ante lucem non egredientur, et ante noctem domum se recipient: ingressi autem statim notam suo nomini appositam auferent.

15. — Nullus extra domum cibum sumet absque Superioris licentia, præterquam dum peregre proficiscitur.

16. — Nullus iter faciens, et transiens per locum, ubi sit domus Congregationis, ad aliud hospitium, quam ad illam divertet: et quandiu ibi fuerit, ejus, qui illic præest, obedientiæ subjicietur; nihilque ibi, nisi de ejus consilio et directione tractabit. Idem observabitur ab illo, qui ad negotia gerenda illuc venerit.

Caput X

De piis exercitiis in Congregatione observandis

1. — Christus Dominus, ejusque Discipuli, sua habebant pia exercitia, cujusmodi erant: statis diebus ad templum ascendere, aliquoties in solitudinem secedere, orationi vacare, et alia similia; rationi itaque consonum est, ut hæc parva Congregatio suas quoque habeat spirituales exercitationes, quibus observandis diligentissime incumbet, et alias quasque, nisi necessitas aut obedientia id vetet, postponet; quippe quæ etiam ad cæterarum regularum seu constitutionum veram observationem, et ad propriam perfectionem efficacius conducunt.

2. — Cum juxta Bullam erectionis Congregationis nostræ, ineffabilia sanctissimæ Trinitatis et Incarnationis mysteria, peculiari ratione venerari debeamus; hoc accuratissime, et si fieri possit, omnimode adimplere conabimur, sed maxime hæc tria peragendo: 1° Crebro fidei et religionis actus erga hujusmodi mysteria ex intimo corde eliciendo; 2° Ad illorum gloriam singulis diebus aliquas preces, et pia opera offerendo; et præsertim ipsorum festa cum solemnitate, et maxima, qua poterimus, devotione celebrando; 3° Vigilanter enitendo, ut eorumdem notitiam, honorem et cultum in animos populorum, sive instructionibus, sive exemplis nostris ingeneremus.

3. — Et quoniam, ad illa mysteria optime colenda, nullum præstantius dari potest medium, quam debitus cultus, et bonus usus sacrosanctæ Eucharistiæ, sive illam spectemus ut sacramentum, sive ut sacrificium: quippe quæ in se veluti summam cæterorum fidei mysteriorum continet, et per se animas digne communicantium, et rite sacrificantium, sanctificat, et tandem glorificat; et hoc pacto, Deo uni et trino, et Verbo incarnato amplissima gloria accedit; ideo nihil erit nobis commendatius, quam ut erga hoc sacramentum et sacrificium honorem debitum exhibeamus: quin etiam mente sollicita satagamus, ut ei ab omnibus idem honor et reverentia reddatur: id quod præstare pro viribus nitemur, præsertim impediendo, quoad fieri poterit, ne circa illud quicquam irreverenter agatur, aut dicatur; et sedulo alios docendo, quid de hoc tanto mysterio credere, et quomodo debeant illud venerari.

4. — Et quia eadem Bulla nobis præterea expresse commendat, ut similiter beatissimam Virginem Mariam, peculiari cultu veneremur, et idipsum alioqui variisque titulis debemus præstare; omnes et singuli id perfecte, Deo auxiliante, exsequi contendemus: 1° Singulari devotione hanc dignissimam Christi Matrem et nostram, quotidie colendo; 2° Ipsius virtutes, maxime humilitatem ac castitatem pro viribus imitando; 3° Alios, quoties sese offeret opportunitas ac facultas, ardenter cohortando, ut ei eximium honorem, ac dignum servitium constanter reddant.

5. — Maximæ erit nobis curæ Officium divinum debite persolvere, quod quidem ritu romano, et in communi, etiam in missionibus recitabitur, sed voce mediocri et sine cantu, ut commodius proximo juvando vacemus; illis tamen domibus exceptis, in quibus, ratione fundationum, vel ordinandorum, vel seminariorum externorum, vel alia simili necessitate, ad cantum Gregorianum obligaremur. In quocumque autem loco vel tempore Horas canonicas persolvamus, meminerimus, qualem ad id reverentiam, attentionem, ac devotionem adhibere debeamus, qui certo scimus nos laudes divinas tunc celebrare, ideoque officio fungi angelorum.

6. — Cum inter præcipua missionum nostrarum ministeria, illud sit, alios ad dignam et frequentem sacramentorum Poenitentiæ et Eucharistiæ receptionem, cohortari; conveniens est ut et nos potiori ratione, hac in re, illis exemplo præluceamus, imo et longe antecellamus. Id igitur perfectissime adimplere studebimus. Et, ut omnia secundum ordinem fiant, sacerdotes bis aut saltem semel in hebdomada, uni ex confessariis domus ad hoc deputatis, et non aliis sine Superioris facultate, confessionem facient, et quotidie, nisi quid obstet, missam celebrabunt. Cæteri vero, qui sacerdotes non sunt, singulis diebus sabbati, et vigiliis præcipuorum festorum, uni ex præfatis confessariis, nisi Superior alium designaverit, confitebuntur; et singulis diebus Dominicis, Festisque supra nominatis, juxta directoris consilium, ad sacram communionem accedent; et quotidie missam audient.

7. — Cum Christum Dominum, in eo quod, præter diurnas meditationes, in oratione Dei pernoctabat, omni ex parte imitari non valeamus; juxta tamen nostram tenuitatem id agemus; ideo omnes et singuli orationi mentali, per unam horam, singulis diebus, et ex more Congregationis, in communi, et in loco ad id assignato, sedulo vacabunt.

8. — Unusquisque sataget, ut nullum diem præterire sinat, quo non aliquid ex aliquo libro spirituali, juxta propriam animæ necessitatem, per tempus a Superiore vel Directore assignatum, legat. Sacerdotes insuper, et omnes clerici, caput unum Novi Testamenti legent: et hunc librum, tanquam Christianæ perfectionis regulam, venerabuntur; ad majorem autem profectum, hujusmodi lectio fiet flexis genibus, nudo capite, et saltem in fine tres sequentes actus adjiciendo: quorum primus erit, veritates in eodem capite contentas adorare; 2° Se excitare ad eum spiritum induendum, in quo Christus, aut Sancti eas protulerunt; 3° Consilia aut præcepta, quæ ibidem habentur, sibi proponere exsequenda, ac virtutum exempla imitanda.

9. — Ad clariorem defectuum nostrorum cognitionem habendam, et sic, cum divino auxilio, eorum expiationem, majoremque animæ puritatem assequendam omnes et singuli quotidie duplici examine conscientiæ utentur: altero quidem particulari, quod ante prandium, et coenam de aliqua virtute sibi acquirenda, aut vitio extirpando, breviter fiet: altero vero generali, quod de singulis diei actionibus fiet paulo ante cubitum.

10. — Ut solitudinem Christi, illam maxime dierum quadraginta, quos mansit in deserto, veneremur, omnes et singuli, tum ecclesiastici, tum laici, Congregationem ingredientes, exercitia spiritualia, ac confessionem generalem totius anteactæ vitæ, apud aliquem sacerdotem a Superiore deputatum, faciet: ingressi eadem exercitia cum alia confessione ab ultima generali peragent, seminaristæ quidem sexto quoque mense, cæteri vero singulis annis utrumque præstabunt.

11. — Et sicut vix in virtute progressum facere quis potest, sine alicujus directoris spiritualis adjumento; ita nisi dirigendus aliquoties cum proprio directore, de statu suo interiori, ut par est, communicet, difficillimum est ut ad perfectionem sibi convenientem perveniat. Quapropter omnes et singuli rationem conscientiæ, juxta formulam in Congregatione tradi solitam, Superiori aut alicui ab ipso ad id deputato, saltem tertio quoque mense, maxime dum exercitiis spiritualibus vacabunt, et quoties id Superiori visum fuerit, cum omni sinceritate et devotione reddent.

12. — Conferentiis de rebus spiritualibus, quæ fient semel saltem in hebdomada, omnes diligenter ac devote aderunt; quæ quidem, ut plurimum, spectabunt propriæ voluntatis, propriique judicii abnegationem, voluntatis divinæ in omnibus faciendæ exercitationem, unionem fraternam, propriæ perfectionis zelum, et in aliis virtutibus progressum, maxime in illis, ex quibus spiritus Missionis componitur.

13. — Ut aliquantulum, et pro nostra tenuitate imitemur Christum, in eo quod humiliavit semetipsum, et inter iniquos voluit reputari; qualibet feria sexta, singuli suam culpam coram aliis dicent Superiori, vel alteri ipsius Superioris vices gerenti; idque tam domi, quam in missionibus; et æquo animo admonitiones ac poenitentias sibi datas acceptabunt. Servanda pariter erit pia illa consuetudo petendi in capitulo, ut ibi publice de nostris defectibus admoneamur; et tunc quisque in spiritu humilitatis et caritatis, hujusmodi admonitionem facere curabit.

14. — Præterea, ut amorem propriæ abjectionis citius in nobis augeamus, et hoc pacto in via perfectionis magis ac magis proficiamus, quaslibet humiliationis occasiones, etiam extra capitulum, et quocumque tempore nobis oblatas æquanimiter amplecti in Domino nitemur. Idcirco cum in fine Orationis mentalis, vel conferentiæ spiritualis, aut alterius actionis publicæ, Superior aliquem vocaverit, ut de aliquo defectu admoneatur, ille genua illico flectet, et in spiritu humilitatis, ac tacens et libens, admonitionem audiet, poenitentiam impositam recipiet, ac fideliter exsequetur.

15. — Etsi labores Missionariorum continui non patiantur eos per regulam aliquam mortificationibus corporis et austeritatibus onerari; illas tamen unusquisque plurimi faciet, ad easque affectu animi semper propendebit; imo poterit, prout sanitas et seriæ occupationes permittent, illis uti, exemplo Christi, et primorum christianorum, et etiam multorum, qui pleni spiritu poenitentiæ, vivunt in sæculo. Nemo tamen, inconsulto Superiore vel Directore, ullas, nisi in confessione injunctas, assumet.

16. — Ut aliquo modo passionem Christi honoremus, quisque feria sexta cujusque hebdomadæ in serotina refectione contentus erit uno ferculo, eoque oleribus aut leguminibus; nisi in missionibus, aut iter faciendo.

17. — Feria secunda et tertia post Dominicam Quinquagesimæ a carnibus domi abstinebimus, ut hac sane minima mortificatione Deum eodem tempore colamus, quo eum plerique christiani suis dissolutionibus, et comessationibus graviter offendunt.

18. — Insuper ordo diei in Congregatione consuetus exacte ab omnibus sive domi, sive in missionibus observabitur, maxime quoad horas surgendi et decumbendi, orationi vacandi, divinum officium recitandi, cibum sumendi.

19. — Ut mens simul cum corpore reficiatur, in omnibus domibus nostris, necnon in missionibus, in mensa per totum refectionis tempus, lectio spiritualis semper habebitur.

20. — Servandæ quoque erunt aliæ laudabiles Congregationis consuetudines cujusmodi sunt istæ: Immediate ante egressum domus, sicut et post reditum, ecclesiam adire, et Christum in Sacramento salutare; pauperes maxime mendicantes, cum sese offeret opportunitas, præsertim peregre eundo, catechizare; in ingressu et egressu cubiculorum domesticorum, genua flectere, ut ante actionem Deum invocemus, et post eam ei gratias agamus.

21. — Si præter pia exercitia in his Regulis præscripta, velit aliquis alia superaddere, id Superiori aut Directori communicabit; nihilque aget, hac in re, nisi quod ab iis permissum fuerit; ne, si secus agat, forte suam, et etiam diaboli voluntatem impleat; et sic in poenam suæ in hoc indiscretionis vel inobedientiæ, ab illo sub specie boni decipiatur, ac tandem aliquod animæ suæ detrimentum patiatur.

Caput XI

De Missionibus caeterisque Congregationis functionibus erga proximum obeundis

1. — Cum Dominus noster Jesus Christus Discipulis suis regulas de missionibus faciendis tradiderit, illis præcipiendo rogare Dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam, et designando apud quas nationes se conferrent, quid iter faciendo observarent, quas domos diversandi causa ingrederentur, quid prædicarent, quibus vescerentur, denique qua ratione se haberent erga eos qui se nollent recipere; nos ideo pro tenuitate nostra eorum vestigiis inhærentes, sequentes regulas, sicut et monita in Congregatione tradi solita, quæ scilicet rationem et ordinem recte nos gerendi in missionibus, aliisque nostris functionibus continent, accurate observabimus.

2. — Unusquisque, cum sese offeret occasio, consilio et admonitione proximum juvare nitetur, et ad bona opera exercenda eum incitabit; nullus tamen curam dirigendi aliquem suscipiet, nisi in exercitiis spiritualibus, missionibus, illisque Congregationis domibus, in quibus nostri regimen habent animarum, aut aliis occasionibus, cum ad id applicati fuerint a Superiore; sed in iis etiam nemo absque licentia et approbatione Superioris, ullas instructiones vel vivendi formulas, scripto unquam dabit.

3. — Ne Missionariis nostris merito objiciatur illud Apostoli, Quomodo prædicabunt, nisi mittantur? nemo publice concionabitur, aut e suggestu catechizabit, nisi fuerit ad id a Visitatore approbatus, et ab eodem Visitatore, aut a suo Superiore immediato ad id applicatus. In missionibus tamen poterit earum director, cum expedire in Domino judicaverit, et sit periculum in mora exspectandi per litteras responsum Superioris, concionatores et catechistas ad tempus mutare, alios substituendo; dummodo de ratione hujusmodi mutationis, quam primum poterit, Superiorem admoneat.

4. — Sicut non licet ulli e nostris, nisi ab Ordinario sit approbatus, confessiones, tam nostrorum, quam externorum audire; ita qui ejusmodi approbatione gaudent, ne quis abusus inde sequatur, non debent ejusmodi munus exercere, nisi prius ad id fuerint a Visitatore designati, et ab ipso Visitatore, aut a Superiore particulari applicati.

5. — Ituri ad missiones secum semper deferent mandatum illustrissimorum ac reverendissimorum Episcoporum, in quorum dioecesibus missiones fient, illudque parochis, aut aliis ecclesiarum, ad quas itur, Superioribus ostendent, et peractis missionibus, antequam revertantur domum, DD. nostris Episcopis, si ita ipsis visum fuerit, referent quæ circa illas gesserint; sed prius consulendus est Superior, ut personam, et modum ad id agendum, designet.

6. — In ingressu et egressu missionis petent omnes benedictionem a parochis, et si absint, ab eorum vicariis; et nihil majoris momenti facient, nisi prius illud iis communicaverint, et ipsis invitis quidquam aggredi cavebunt.

7. — Exemplo B. Pauli, qui, ne quem gravaret, ad ea, quæ sibi et sociis opus erant, nocte et die suis manibus laborabat; nos in missionibus nemini erimus oneri; sed omnia nostra exercitia peragemus gratis et absque ulla retributione, vel sustentatione temporali: oblata tamen habitatione, necessariaque supellectili uti licebit.

8. — Tametsi unusquisque debet ardenter optare, et etiam cum res postulat, humiliter petere, ut visitandis ægris aut jurgiis et litigiis componendis, maxime in cursu missionum applicetur; tamen ut caritas per obedientiam sit bene ordinata, nemo hujusmodi opera misericordiæ suscipiet sine Superioris licentia.

9. — In proponendis dubiis circa casus conscientiæ in confessione occurrentes, magna prudentia et cautela adhibenda erit; ita ut nunquam possit dignosci persona de qua agitur. Et ut malis quæ inde possent oriri occurratur, nemo dubia de ullo casu conscientiæ alicujus momenti in confessione audito, proponet, nisi prius consulto Directore missionis.

10. — Missionariorum, sive Sacerdotum Missionis nomen, quod a nobis non usurpatum, sed divina ordinante Providentia, populorum communi voce nobis impositum est, satis demonstrat missionum opus, inter cætera erga proximum exercitia nobis esse primum et potissimum. Quamobrem non debet Congregatio, sub alterius operis pii, alioquin utilioris, prætextu, illas unquam omittere; sed unusquisque toto animi affectu ad easdem se convertet; ita ut sit semper paratus ad missiones toties obeundas, quoties eum obedientia vocabit.

11. — Et quoniam Monialium directio missiones, aliasque Instituti nostri functiones non parum moraretur, omnes et singuli ab illis dirigendis omnino abstinebunt, nullusque eas inviset, aut apud illas prædicabit, etiam in ipso missionum cursu, nisi prius ad id expressam Superioris, saltem particularis, facultatem habuerit; et licet nostra Congregatio ad Puellas seu Mulieres Communitatis Caritatis dirigendas, ex ipsarum institutione jam deputata sit, nemo tamen ex nostris illarum directioni operam dabit, aut apud illas se conferet, aut etiam cum illis habebit colloquium, sine ejusdem Superioris licentia.

12. — Cæterum intelligent omnes et singuli, quod ministeria nostra, domi exercenda erga ecclesiasticos externos ordinandos maxime et seminaristas, sicut et erga alios in secessu spirituali dirigendos, non debent, sub prætextu missionum, negligi: hæc enim oportet facere, et illa non omittere; cum ad utrumque munus obeundum, quoties a Prælatis et a Superioribus vocati sumus, ex Instituto nostro fere æqualiter, licet missiones sint præferendæ, astringamur; et etiam diuturno constet experimento, quosvis fructus ex iisdem missionibus perceptos, vix posse diu conservari sine parochorum adjumento; quorum perfectioni non parum conferre videntur præfata ministeria: idcirco unusquisque ad illa recte et pie exercenda, se Deo lubenter dicabit. Quod ut melius et facilius exsequatur, eas instructiones, quæ ad id solent dari a Superioribus nostris, exacte observare studebit.

Caput XII

De nonnullis mediis et adjumentis

ad praedictas functiones bene

et fructuose obeundas requisitis

1. — Quemadmodum Congregatio, in ipso Regularum seu Constitutionum istarum initio, sibi Christum Dominum proposuit imitandum, in eo quod coepit facere et docere; ita in hoc finali capite necesse est, ut ipsum pariter statuat sequi in eo quod bene omnia fecit: quidquid enim boni egerimus, id poenam potius meretur, quam præmium, nisi bene fiat. Quapropter conveniens fuit hæc pauca documenta ac media ad præfatas functiones bene exercendas conducentia, adjungere; quæ omnes nostri Missionarii in usu habere diligenter curabunt.

2. — Unusquisque in singulis operibus suis, et præsertim in concionibus, aliisque Congregationis functionibus purissima soli Deo placendi intentione, quantum in se erit, animari, illamque identidem maxime initio præcipuarum actionum, renovare studebit. Sed in primis cavebit ne in iis ullum, vel hominibus placendi, vel sibi satisfaciendi desiderium admittat: quod quidem sanctissimam quamque actionem posset inficere ac depravare, juxta doctrinam Christi: Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.

3. — Et quoniam, ut ait Apostolus, quandoque contingit, ut, cum spiritu coeperimus, carne consummemur: quod solet accidere, vel cum actionem nostram subsequitur vana quædam complacentia, qua inaniter pascimur, si cum hominum plausu illa nobis successerit; vel cum ita nobismetipsis graves ac molesti videmur, ut nullo modo possimus conquiescere, si actio nostra minus felicem exitum sortita fuerit; ideo omni cura ac diligentia cavebimus, ne in ullo eorum unquam delinquamus. Ut autem priori malo occurratur, hanc veritatem nobis ob oculos ponemus, omnem gloriam Deo, nihil vero nobis tribuendum, nisi confusionem. Deinde valde timendum, ne, si hujusmodi plausibus vane delectemur, hæc verba Christi audiamus, Amen dico vobis, recepistis mercedem uestram. Posterioris vero mali remedium hoc erit, continuo ad veram humilitatem, et propriæ abjectionis amorem, quem Deus a nobis tunc exigit, confugere; deinde attente considerare, sæpissime ex hujusmodi contradictionibus patienter toleratis tantum gloriæ nomini Dei, et proximo utilitatis accedere, quantum ex prædicationibus populo gratis, ac in speciem fructuosis sperare possemus.

4. — Et quia duo illa mala concionatoribus infesta, inanis scilicet complacentia, et inordinata inquietudo, solent etiam oriri ex propriis tum laudibus, tum censuris, circa hujusmodi actiones publicas auditis; nemo nostros, præsertim si aderint, ob raras naturæ vel artis dotes, maxime ob conciones eloquenter, et cum hominum plausu habitas collaudabit: aut e contra ob scientiæ sive eloquentiæ defectus, aliosque ejusmodi inter prædicandum annotatos, redarguet. Quod si qui, ad pusillanimitatem temperandam, aut vanum pruritum cohibendum, aliqua indigerent vel congratulatione, vel admonitione, Superioris erit id efficere, aut aliquem deputare, qui prudenter et privatim utrumque præstet. Nefas tamen non erit interdum illos ob humilitatis, mortificationis, simplicitatis, aliarumve ejusmodi virtutum actus, etiam in ipsis prædicationibus productos, commendare; dummodo sobrie, discrete, ipsis absentibus, et coram Deo id agatur.

5. — Quamvis simplicitas, quatenus primaria, et maxime propria Missionariorum virtus, ab iissemper et ubique sit fideliter exercenda; illam tamen accuratius ad praxim redigemus in missionibus, maxime dum verbum Dei annuntiabimus rusticanis, cum quibus, tanquam simplicibus, esse debet ex ore nostro sermocinatio ejus. Idcirco stylus concionum nostrarum, et catechismorum simplex erit, et ad captum populi; necnon juxta simplicem methodum, qua usa est usque adhuc Congregatio. Propterea unusquisque a molli et affectata locutione abhorrebit; nec studebit in cathedra veritatis, curiosos et nimis exquisitos animi conceptus, et inutiles argutias proferre: attendens Christum Dominum, ejusque discipulos, simplici loquendi modo usos fuisse, atque ita amplissimam messem, fructusque copiosissimos attulisse.

6. — Qui seminariis externorum, directioni ordinandorum, conferentiis cum parochis, et aliis ecclesiasticis, aut similibus exercitiis applicabuntur, illa simplici ac populari loquendi ratione similiter utentur; et insuper studebunt eos omnes, non minus ad pietatem quam ad doctrinam, tam exemplo, quam verbo promovere; sed præsertim nitentur cum illis agere in omni humilitate, mansuetudine, reverentia, et affabilitate. Qui vero exercitiis spiritualibus tradendis vacabunt, eadem, quoad fieri poterit, observabunt.

7. — Quandoquidem novæ, aut particulares opiniones plerumque nocent et suis auctoribus et sectatoribus, cavebunt omnes et singuli ab hujusmodi novitate et particularitate; imo semper in doctrina, in dictis, et in scriptis, quoad fieri poterit, convenient, ita ut, juxta Apostolum, Omnes idem sapere et sentire ac etiam idem dicere possimus.

8. — Et quoniam, ut ait sanctus Zeno, Curiositas reum efficit, non peritum; et secundum Apostolum, Scientia inflat, tunc maxime cum ejus consilium negligitur, Non plus, scilicet, sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; idcirco omnes, sed præsertim scholastici continue invigilabunt, ne illa inordinata sciendi aviditas corda sua sensim invadat; non tamen desinent studiis ad functiones Missionarii rite obeundas necessariis impense vacare; dummodo præcipua cura sit addiscere scientiam Sanctorum, quæ in schola crucis docetur; ita ut nonnisi Jesum Christum valeant prædicare, exemplo ejusdem Apostoli qui etiam scribens ad Corinthios, ingenue fatetur, quod non judicavit se aliquid scire inter illos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

9. — Inter omnia Evangelii documenta, iis qui in vinea Domini laborant necessaria, hoc nobis debet esse commendatissimum: Qui inter vos vult esse major, fiat sicut minor, et aliorum minister. Etenim, si quando ab hujus documenti observatione cessaret Congregatio, confestim inordinato gloriæ appetitu in eam grassante, penitus destrueretur: quippe qui sese in animos natura sua ad elationem proclives facillime insinuans, eos ad plurima impellit mala, sed præsertim ad officia honorifica ambienda, tum ad invidiam in eos, qui ad illa provehuntur, concipiendam; vel etiam ad propriam satisfactionem exquirendam, si ipsi in illis gradibus constituantur. Qui quidem illecti ac delusi specioso gloriolæ fulgore, in quem solum oculorum aciem intendunt, proximum præcipitium non attendentes, in illud tandem misere delabuntur. Ideo nihil nobis potius erit, quam ut hoc superbiæ monstrum fugiamus. Quod si ambitio corda nostra jam occupaverit, statim juxta præfatum Domini consilium, illam expellere conveniet per intimum humilitatis actum, quo in oculis nostris fieri viliores nitamur, locumque novissimum semper tenere percupiamus. Si vero ob officia aut munera honorifica quibus fungimur, nos vana gloria inquinatos noverimus, remedium contra illam hoc erit: Quam primum a Superiore petere, cum submissione tamen, ut ab iis muniis nos amoveat, et ad vile aliquod ministerium pro suo arbitratu applicet.

10. — Omnes quoque singulari studio primos invidiæ motus reprimere curabunt, qui ex eo oriri possent, quod aliæ Congregationes, fama, hominum favore, et honorificis occupationibus nostram superent: certo sibi persuadentes non interesse per quos Christus annuntietur, dummodo annuntietur; et æqualem, vel etiam quandoque ampliorem gratiam, et meritum nobis accedere, cum de bonis aliorum operibus gaudemus, quam si eadem nos ipsi cum propria satisfactione, vel intentione minus perfecta, faceremus. Idcirco quisque nitetur spiritum Moysis induere, qui rogatus ut quosdam prophetantes prohiberet, exclamavit: Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? Præterea cæteras quasvis Congregationes nostra longe digniores æstimabimus, licet illam majori cordis affectu prosequi debeamus; ut puer bonæ indolis matrem suam quamvis pauperem et deformem, multo plus diligit quam cæteras quasque, etiam si divitiis et forma conspicuas. Intelligent tamen omnes tenerum hunc amorem spectare tantum personas, virtutes et gratiam ipsius Congregationis, non autem quod in ea delectabile est, vel hominum plausu emicat: id quod speciali studio profitebimur odisse et fugerer, non solum quisque quod ad se attinet, sed etiam quod ad totam ipsam Congregationem; ita ut ne quidem appetamus, ut ipsa ab hominibus videatur, eique applaudatur, sed potius humilietur et abscondatur in Domino; mente recolentes eam esse granum illud sinapis, quod, nisi seminatum, et occultatum in terra fuerit, crescere fructumque facere non potest.

11. — Cavebunt similiter omnes a duobus aliis vitiis, quæ non minus Instituto Missionis, quam sibi invicem sunt opposita; tantoque magis perniciosa quanto minus talia apparent, eo quod sensim aliam induant speciem; ita ut persæpe pro veris virtutibus sumantur. Hæc autem sunt spiritus acediæ, et zelus indiscretus. Primum quidem paulatim animo subrepens, prætextu discretionis in corporis conservatione necessario adhibendæ, ut inde ad Dei cultum, et animarum juvamen simus aptiores, nos ducit ad corporis commoditates exquirendas, necnon ad laborem, qui virtutem comitatur, fugiendum; quem ideo multo majorem falso demonstrat, ut illa quasi odio digna nobis appareat, quæ per se est semper ab omnibus adamanda; et sic incurramus maledictionem illam a Spiritu sancto pronuntiatam in hujusmodi operarios, qui faciunt opus Dei negligenter, aut fraudulenter. Alterum vero, amorem proprium aut nostram indignationem obtegens, nos ad nimiam asperitatem tum in peccatores, tum in nos ipsos exercendam, aut ad laborem supra vires, aut etiam contra obedientiam, cum corporis et animi detriment suscipiendum, impellit, ut remediis postea ardenter quærendis nos implicet, et hoc pacto segnes et carnales efficiat. Ab his igitur duobus extremis omnes declinare, mediumque semper tenere, totis viribus nitemur; quod quidem medium sine dubio reperiemus in exacta Regularum seu Constitutionum nostrarum bene intellectarum observantia, necnon in labiis eorum qui custodiunt scientiam, in quorum manibus, speciali Dei ordinatione, animæ nostræ sunt; si tamen humiliter ac confidenter de ore eorum quoties opus erit, legem requiramus, eorumque directioni omnimode, et perfecte subjiciamur.

12. — Ante omnia memores erimus, quod licet iis virtutibus, ex quibus Missionis spiritus componitur, nos semper instructos esse oporteat, illis tamen nos tum maxime muniri expedit, cum tempus ministeria nostra apud ruricolas exercendi advenit; illasque tunc debemus mente conspicere, velut quinque limpidissimos Davidis lapides, quibus percussum etiam primo ictu infernalem Goliath in nomine Domini exercituum devincemus, Philistinosque, id est, peccatores, servituti Dei subjiciemus; si tamen prius arma Saulis deponamus, et funda ejusdem Davidis utamur: si videlicet cum Apostolo, non in persuasibilibus, aut doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina et ostensione spiritus et virtutis, tametsi sermo noster sit contemptibilis, ad evangelizandum prodeamus; animo recolentes, quod, si juxta eumdem Apostolum, infirma, stulta, et contemptibilia mundi elegit Deus, ut per illa hujus sæculi sapientes, ac fortia quæque confundat et destruat, sperari potest fore ut ipse, ex sua infinita bonitate, nobis, licet indignissimis operariis, det gratiam ei, pro modulo nostro, cooperandi in salutem animarum, præsertim pauperum rusticanorum.

13. — Omnes singulari colent veneratione et amore Regulas, seu Constitutiones nostras, etiam quæ inter ipsas non tanti viderentur momenti; eas omnes spectantes, ut media nobis a Deo ipso tradita, ad perfectionem vocationi nostræ congruentem acquirendam, et consequenter animæ salutem facilius utiliusque operandam. Quapropter ferventia ac generosa sæpe concipient desideria illas fideliter observandi. Quod si quæ intellectui, aut sensui nostro repugnent, in iis continuo nosmetipsos superare, ac naturam vincere conabimur; recogitantes, juxta verba Christi, regnum coelorum vim pati et violentos rapere illud.

14. — Ut autem hæ Regulæ seu Constitutiones communes, sicut et speciales ad suum cujusque officium pertinentes, memoriæ et animo altius inhæreant, et ita strictius observentur, singuli apud se illas habebunt, ac saltem tertio quoque mense perlegent, vel audient; easque recte intelligere curabunt, et pro suis quisque circa illas defectibus, a Superiore aliquoties in anno poenitentiam humiliter petent, ut ista humiliatione facilius a Domino veniam ipsorum defectuum obtineant, novasque contra relapsum in posterum vires assumant. Quin etiam illa fidelitas, quam in hac re præstanda exercuerint, argumentum erit fidelitatis, quam in ipsis Regulis seu Constitutionibus observandis adhibuerint, signumque desiderii, quo erga propriam perfectionem afficiuntur. Quod si aliquem in earum observantia progressum quispiam fecisse noverit, gratias Christo Domino aget, ac supplicabit, ut eas in posterum melius observandi gratiam sibi, totique Congregationi largiatur. Cæterum firmiter nobis persuadendum est, quod, juxta verba Christi, cum fecerimus omnia quæ præcepta sunt nobis, dicere debemus: Nos servos inutiles esse, quod debuimus facere, fecisse, imo sine illo nihil facere potuisse.

Utilizza questo pulsante per tornare alla pagina precedente