sabato
2 July, 2022

SACRA CONGREGATIO

PRO RELIGIOSIS

ET INSTITUTIS SAECULARIBUS

Prot. n. P. 53 – 1/81

DECRETUM

Congregatio Missionis, a S. Vincentio a Paulo fundata, specialem finem apostolicum habet pauperes evangelizandi et cleri disciplinam promovendi.

Normis inhaerens Concilii Vaticani Secundi aliisque Ecclesiae ordinationibus, novum Constitutionum textum sedulo opere paravit, quem Moderator Generalis Sanctae Sedi proposuit, ut approbatione decoraretur.

Sacra igitur Congregatio pro Religiosis et Institutis saecularibus, postquam allatum Constitutionum textum peculiari subiecit Consultoris examini, considerato voto favorabili Congressus, omnibus perpensis, vi praesentis Decreti, illum approbat et confirmat, iuxta exemplar idiomate latino exaratum et in suo tabulario asservatum, servatis de iure servandis.

Faxit Deus ut Congregationis Missionis sodales omnes, divina gratia adiuti, per S. Vincentii a Paulo intercessionem, animo Deo grato novas accipiant Constitutiones ut validum instrumentum magis magisque progrediendi in tanto opere ipsis ab Ecclesia commisso.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis saecularibus, die 29 iunii, in solemnitate SS. Petri et Pauli Apostolorum, anno Domini 1984.

✠ Fr. Jerôme Hamer, O.P.

✠ Vincentius Fagiolo Secr.

CURIA MISSIONE

Via di Bravetta, 159

00164 ROMA

RICHARDUS MC CULLEN

Superior Generalis Congregationis Missionis

dilectis nostris in Christo

Sacerdotibus, Clericis et Fratribus

Salutem in Domino

Res sane magni momenti in nostrae Congregationis historia quod nuper a S. Congregatione pro Religiosis et Institutis Saecularibus Constitutiones nostrae sint approbatae.

Anni quidem circiter triginta iam effluxere a die qua praedecessor noster, Gulielmus Slattery, ven. mem., praecedentes Constitutiones, ad praescripta Codicis Iuris Canonici anni 1917 accommodatas, promulgavit (1954).

Nunc vero, post studia, considerationes et preces, per septemdecim annos protracta, ac trium Conventuum Generalium deliberationes, Sancta Sedes Constitutiones nostras approbavit, quas vobis laeto animo offero.

De quibus hoc unum mihi dicere liceat: ratio scilicet qua Constitutionum litterae et spiritui fideles erimus, maxime determinabit mensuram contributionis nostrae vitae Ecclesiae localis, in qua Congregatio nostra est inserta.

In huius libri paginis Congregationis identitas in Ecclesia delineatur. Hanc tamen identitatem ne sinamus esse tantum in hoc libro. Textum enim Constitutionum in nostris cordibus alte imprimere debemus et cotidiana vita exprimere, ut vocationem nostram ad pauperum evangelizationem impleamus.

Saepe igitur Constitutiones sunt nobis legendae, oratione lectionem assidue comitante. Valde itaque exopto quod sane vobis omnibus cordi est. Ut Constitutiones istae efficacia media fiant, quibus facilius quod S. Vincentius amavit amemus et quod docuit libenter ipsi operemur.

Has Constitutiones a S. Sede accipientes animus noster illam conferentiam sponte recolit quam Institutor noster die 17 maii a. 1658 habuit, cum Regularum Communium libellum singulis confratribus distribuit.

Ipsius igitur S. Vincentii verbis, votum exprimere possumus, quod ipse tunc protulit:

« A summi Dei bonitate, pro omnibus qui has Regulas, ab ipso nobis datas, fideliter servabunt, omnis generis bona et benedictiones expectare debemus: benedictiones in eorum personas, benedictiones in eorum incepta, benedictiones denique super omnia quae ad eos pertinent ac pertinebunt… Confido vero, fratres, per gratiam Dei et vestram caritatem, vos omnes hodie illam fidelitatem renovaturos, qua usque nunc has Regulas in praxim redegistis.

Simulque spero fore ut fidelitas vestra ac patientia, qua tandiu illas expectastis, a misericordia Dei illam gratiam vobis obtineant, qua facilius etiam in futuro illas servare possitis » (SV XII, 11).

In amore Domini nostri Iesu Christi eiusque Immaculatae Matris addictissimum vobis confratrem toto corde me profiteor.

Romae, die 27 septembris anni 1984

in solemnitate Sancti Vincentii a Paulo.

Richard McCullen, C.M.

DECRETUM PROMULGATIONIS

Omnibus Congregationis nostrae sodalibus has Constitutiones a S.C. pro Religiosis et Institutis Saecularibus die 29 iunii recognitas et approbatas transmitto atque, congruo temporis spatio elapso ut illae ad effectum adducantur, de consensus mei Consilii, decerno ut Constitutiones nostrae vim obligandi sortiantur a die 25 januarii a. 1985 in festo Conversionis Sancti Pauli.

Romae, die 27 septembris a. 1984

in solemnitate S. Vincentii a Paulo

Richard McCullen, C.M.

DECRETUM QUO STATUTA RENOVATA

CONGREGATIONIS MISSIONIS

PROMULGANTUR

De consensu Consilii Generalis Statuta Congregationis Missionis transmitto a Conventu Generali 2010 renovata et approbata.

Pro renovatis vel novis Statutis textus lingua italica exaratus tamquam “officialis” habeatur.

Datum Romae, die 27 septembris 2011

in solemnitate Sancti Vincentii a Paulo

G. Gregory Gay, C.M.

Superior Generalis

INTRODUCTIO

Congregatio Missionis, a Sancto Vincentio de Paul fundata, Ecclesiae voluntati obsequens, ius fundamentale sibi proprium recognoscit, quo apostolicam suam actuositatem et vitam in mundo huius temporis, afflatu Concilii Vaticani II, vivificet.

Hinc persentit se peculiarem horam gratiae vivere et actionem Spiritus Domini super se transeuntis percipit, qui eam impellit ut seipsam renovet, vestigia Sancti Vincentii sectando.

Ipsa autem Congregatio, suum cupiens traditum locum et finem in Ecclesia servare et exprimere, necessarium ducit ad suas origines atque ad Sancti Vincentii experientiam spiritualem et proposita redire, quo plenius valeat non solum originariam suam indolem et ipsius Sancti Fundatoris spiritum plenius agnoscere et fideliter custodire, sed et impensiorem inspirationem ex iisdem fontibus haurire ut suae vocationi respondeat, voluntati Dei attenta, quae speciali modo in pauperum societatis hodiernae necessitatibus sibi manifestatur, sicut jam Sancto Vincentio.

* * *

Vincentius de Paul, in pago vulgo Pouy, anno 1581 natus, jam a puero cum pauperibus est conversatus et eorum vitae condiciones est expertus. Anno 1600 sacerdos factus est. Etsi quaesiverat aliquando paupertatem suae originis effugere, moderantibus vitae spiritualis magistris, sollicitudine profundioris sanctitatis acquirendae se urgeri sensit, et a Divina Providentia per suae vitae eventus eo ductus est ut firmum tandem propositum assumpserit se pauperum saluti devovendi.

Pauperum enim evangelizationem graviter urgere perspexit cum, apud Gannes et, die 25 ianuarii anni 1617, apud Folleville ministerio operam daret: quod fuit, ipso teste, et suae vocationis et Congregationis Missionis origo.

Tandem cum mense augusto eiusdem anni, apud ChâtillonlesDombes « Caritates » instituit ad subveniendum infirmis omni ope destitutis, compertum habuit et manifestavit intimam necessitudinem intercedere inter pauperum evangelizationem eorumque servitium.

Eius spiritualis experientia formam gradatim accepit contemplatione et servitio Christi in persona pauperis, immo visio Christi a Patre missi ut pauperibus evangelizaret, centrum occupavit tum vitae tum apostolici eius laboris.

Mundi et societatis sui temporis interpellationibus attentus, quas legere didicit lumine intensioris semper amoris in Deum et in pauperes, cuiusvis generis calamitatum pondere oppressos, Vincentius se ipsum vocatum sensit ad omnigenas aerumnas levandas.

Inter diversas activitates, peculiarem curam Missioni semper adhibuit. Primi enim sodales, quos contractu, die 17 aprilis anni 1625 transacto, ad se collegerat ut cum illis ruricolis evangelizandis attenderet, per actum consociationis quem die 4 septembris anni 1626 subsignaverunt, seque obligaverunt ad Congregationem efformandam in qua, in unum viventes, saluti pauperum ruricolarum sese dicarent.

Vincentius eiusque sodales, dum pauperum evangelizationi incumbebant, aperte conspexerunt fructus missionis in populo servari non posse, nisi et sacerdotum formationi provideretur: cui opem initium dederunt cum, anno 1628, in civitate Beauvais, exercitia spiritualia pro clericis ad Ordines accedentibus habuerunt, instante episcopo, conscii se hac ratione bonos pastores Ecclesiae providere.

Quo melius cuiusvis generis necessitatibus subveniret, Vincentius quam plurimos ad se convocavit, divites et pauperes, humiles ac potentes, mediaque omnia adhibuit ut illis sensum pauperis, Christi privilegiatae imaginis, inspiraret: illosque ad pauperes sublevandos directe et indirecte impulit. Voluntariam ac generosam hanc dedicationem suam fecerunt et secutae sunt Communitas Filiarum Caritatis et Consociationes a Caritate ab eo conditae aliaeque ex his promanantes, singulaeque personae, quae hunc spiritum sibi proposuerunt assumendum, ad nostros usque dies.

Zelus eius in pauperes novum incrementum attigit per inceptum Missionum ad Gentes, cum anno 1648 primos sodales ad insulam Madagascar misit.

Dum crescebat, Congregatio qua Institutum, suam vocationem, ordinationem necnon vitam fraternam paulatim definivit, et sedulo suam indolem saecularem affirmavit, quamvis sodales suam in ipsa stabilitatem peculiari voto, et paupertatis, castitatis et oboedientiae praxi firmarent.

Huiusmodi notae Congregationis patrimonium nostris quoque diebus constituunt.

* * *

Haec omnia, Institutoris intentioni firmiter consentanea, in documentis Congregationis originem atque ordinationem asserentibus consignata sunt, cum Urbanus VIII per Bullam Salvatoris Nostri datam die 12 ianuarii 1633 haec edixit: « … huiusmodi Congregationis illiusque personarum praecipuus finis et peculiare institutum sit, divina favente gratia, cum propria salute, in eorum salutem incumbere, qui in villis, pagis, terris, locis et oppidis humilioribus commorantur; in civitatibus autem et urbibus, privatim eos qui ad ordines promovendi fuerint… ad spiritualia exercitia… ad eosdem ordines suscipiendos instituant »; et cum Alexander VII per Breve Ex Commissa Nobis datum die 22 septembris 1655 emissionem probavit « votorum simplicium castitatis, paupertatis et obedientiae necnon stabilitatis in dicta Congregatione ad effectum se, toto vitae tempore, saluti pauperum rusticanorum applicandi, in quorum tamen emissione nemo intersit qui ea acceptet, sive nomine Congregationis, sive Nostro, et pro tempore existente Romani Pontificis nomine… », addita insuper declaratione quod « dicta Congregatio Missionis exempta sit a subiectione locorum Ordinariorum in omnibus, excepto quod personae quae a Superioribus eiusdem Congregationis deputabuntur ad missiones… et ea quae illas concernunt; utque dicta Congregatio non censeatur propterea in numero Ordinum Religiosorum, sed sit de corpore cleri saecularis ».

Huic Congregationi, quam efformandam in spiritu Domini sedulo curavit, Vincentius post plurium annorum experientiam Regulas seu Constitutiones Communes commisit, in quibus, e contemplatione Domini procedens, in eo quod fecit et docuit ut voluntatem Patris impleret qui illum misit ut pauperibus evangelizaret, illa documenta proposuit perfectionis evangelicae, quae spiritualitatem, apostolicam actuositatem et vitam fraternam sui Instituti pressius inspirare deberent.

Eius autem vocationem et missionem clarius explicat, initio Regularum Communium, viam simul indicando ad eam assequendam:

« Dominus noster Jesus Christus, testante Scriptura Sacra, missus in mundum ut salvum faceret genus humanum, coepit facere et docere. Primum quidem adimplevit, cum omne genus virtutum perfecte in praxim redegit; secundum vero, quando evangelizavit pauperibus, tradiditque Apostolis ac Discipulis suis scientiam ad populos dirigendos necessariam. Et quoniam pusilla Congregatio Missionis cupit ipsum Christum Dominum, mediante eius gratia, et pro virium suarum tenuitate, imitari tum quoad ipsius virtutes, tum circa munia salutem proximi spectantia; conveniens est, ut similibus mediis, ad pium hoc propositum rite exsequendum, utatur. Idcirco eius finis est: 1) Propriae perfectioni studere, nitendo scilicet pro viribus virtutes exercere, quibus summus iste Magister nos verbo et exemplo instituere dignatus fuit:

2) Evangelizare pauperibus, maxime ruricolis;

3) Ecclesiasticos adiuvare ad scientias, virtutesque acquirendas, ipsorum statui requisitas » (Regulae Communes, I, 1).

* * *

His verbis, Sanctus Vincentius soboli suae spirituali, sodalibus nempe Congregationis Missionis, singularem concredidit vocationem, novum vitae communitariae genus, et finem semper stimulantem, novis tamen temporibus indesinenter et sapienter aptandum.

CONSTITUTIONES ET STATUTA

CONGREGATIONIS MISSIONIS

PARS PRIMA

DE VOCATIONE

C 1. — Congregationis Missionis finis est sequi Christum evangelizantem pauperibus. Hic autem finis perficitur cum sodales et communitates, sancto Vincentio fideles,

1° totis viribus spiritum ipsius Christi induere nituntur (RC I, 3) ut perfectionem vocationi suae congruentem acquirant (RC XII, 13);

2° pauperibus, praecipue vero magis derelictis, evangelizandis incumbunt;

3° clericos et laicos in ipsorum formatione adiuvant et eos adducunt ad plenius participandum in pauperum evangelizatione.

C 2. — Ratione habita finis, Congregatio Missionis, Evangelium prae oculis habens et signis temporum atque urgentioribus Ecclesiae petitionibus semper attenta, novas vias aperire mediaque adhibere temporum et locorum adiunctis aptata curabit, ac praeterea opera et ministeria ponderare necnon disponere studebit, sic permanens in statu renovationis continuae.

C 3. — § 1. Congregatio Missionis est societas clericalis vitae apostolicae et iuris pontificii in qua sodales proprium finem apostolicum, iuxta patrimonium a sancto Vincentio commissum et ab Ecclesia sancitum, prosequuntur; vitam fraternam in communi ducunt secundum propriam rationem vitae et per observantiam Constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt.

§ 2. Congregatio Missionis, iuxta traditionem a sancto Vincentio promanantem, apostolatum suum exercet in intima cooperatione cum episcopis et clero dioecesano, qua ratione sanctus Vincentius saepe asseruit Congregationem Missionis esse saecularem etsi gaudeat propria autonomia sive a lege universali sive ab exemptione concessa.

§ 3. Sodales Congregationis Missionis, intuitu prosequendi finem ipsius Congregationis efficaciore et firmiore modo, emittunt vota stabilitatis, castitatis, paupertatis et oboedientiae iuxta Constitutiones et Statuta.

C 4. — Congregatio Missionis, quae clericis et laicis constat, ut finem quem sibi proponit, divina adspirante gratia, attingat, Christi sensibus et affectibus, imo eodem, quo ipse, spiritu repleri quaerit, qui maxime elucet in evangelicis documentis, prout in Regulis Communibus explanatur.

C 5. — Spiritus Congregationis est participatio spiritus ipsius Christi prout a sancto Vincentio proponitur: « Evangelizare pauperibus misit me » (Lc 4, 18). Proinde « Jesus Christus est Missionis regula » et tamquam eius vitae et actuositatis centrum habebitur (SV XII, 130).

C 6. — Spiritus ergo Congregationis intimas illas animi dispositiones Christi comprehendit, quas Fundator iam ab initio sodalibus commendabat: caritatem ac reverentiam erga Patrem, compatientem et efficacem amorem erga pauperes, divinae Providentiae docilitatem.

C 7. — Congregatio suum spiritum quaerit exprimere etiam quinque virtutibus ex peculiari Christi visione depromptis: simplicitate nempe, humilitate, mansuetudine, mortificatione, animarumque zelo, de quibus sanctus Vincentius dixit: « Congregatio his colendis atque exercendis accuratius incumbet, ita ut hae quinque virtutes sint veluti facultates animae totius Congregationis, omnesque nostrae singulorum actiones illis semper animentur » (RC II, 14).

C 8. — Huius spiritus profundiori cognitioni omnes semper studebunt, redeuntes ad Evangelium, ad exemplum sancti Vincentii eiusque doctrinam, memores quod spiritus et ministeria nostra sese mutuo alere debent.

C 9. — Nostra insuper vocatio – finis scilicet, natura et spiritus – Congregationis vitam et organizationem dirigat oportet.

PARS SECUNDA

DE VITA IN CONGREGATIONE

Caput I

De actuositate apostolica

C 10. — Congregatio Missionis, inde a temporibus Fundatoris et ipso inspirante, sese agnoscit a Deo vocatam ad opus evangelizationis pauperum peragendum.

Peculiari quadam ratione, cum tota Ecclesia ipsi de se asseverare licet quod evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio sibi propria, verissimamque indolem exprimit (cf. EN 14).

Immo omnes et singuli eius sodales cum Iesu dicere audent: « Oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum » (Lc 4, 43).

C 11. — Caritas Christi miserentis super turbas (cf. Mc 8, 2) fons est totius nostrae actuositatis apostolicae, nosque impellit ut, iuxta verba sancti Vincentii, « Evangelium reapse effectivum reddamus » (SV XII, 84).

In variis autem temporum et locorum adiunctis, evangelizatio nostra verbo et opere ad hoc contendere debet, ut omnes per conversionem et sacramentorum celebrationem adhaereant « ad Regnum, nempe mundum novum, ad novum rerum statum, ad novam exsistendi viam, ad nostram rationem vivendi, et quidem coniuncte vivendi, quam Evangelium instaurat » (EN 23).

C 12. — In opere evangelizationis, quod Congregatio sibi proponit peragendum, hae notae prae oculis habeantur:

1° praeferentia clara et expressa apostolatus inter pauperes: evangelizatio enim eorum signum est regnum Dei appropinquare in terra (cf. Mt 11, 5);

2° attentio realitati societatis humanae, maxime vero causis inaequalis distributionis bonorum in mundo, ut prophetico munere evangelizandi melius perfungamur;

3° aliqualis participatio condicioni pauperum, ita ut non solum ipsis evangelizandis attendamus, sed et ab ipsis evangelizemur;

4° verus sensus communitarius in operibus apostolicis, ita ut invicem in communi vocatione confirmemur;

5° disponibilitas eundi in mundum universum, ad exemplum primorum missionariorum Congregationis;

6° status continuae conversionis exquirendae tum ab unoquoque sodali tum a Congregatione universa, ad mentem sancti Pauli, qui admonet: « Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri » (Rm 12, 2).

S 1. — Opera activitatis apostolicae quae, rebus bene perpensis, amplius non videntur respondere vocationi Congregationis in praesenti, gradatim relinquantur.

S 2. — In hoc tempore, quod globalizationis appellamus, plura extant signa et adiuncta quae fidei fortiter opponuntur et tamquam provocationes videntur quoad methodos traditionales evangelizationis. Sodales haec omnia serio perpendent, pro certo habentes hanc rerum condicionem ab ipsis exigere testificationem personalem et communitariam fidei solidae in Deum Jesu Christi et explorationem novarum viarum, quae aptiores habeantur ad rite persequendam suam vocationem pauperibus evangelizandi.

S 3. — Provinciae et singulae domus in inceptis apostolicis fraterna cooperatione sive inter se, sive cum clero dioecesano et cum institutis religiosis, sive cum laicis libenter laborabunt.

S 4. — Dialogum oecumenicum quaerent sodales; in re autem religiosa, sociali et culturali cum aliis, sive christianis sive non christianis, active intererunt.

C 13. — Provinciae ipsae iudicabunt de formis apostolatus suscipiendis ita ut spiritui et exemplo sancti Vincentii fideles, actuositatem apostolicam actioni pastorali Ecclesiae localis inserant, iuxta documenta et instructiones a Sancta Sede, a Conferentiis Episcoporum et ab Episcopis dioecesanis prolatas.

C 14. — Missiones ad populum, Fundatoris cordi maxime carae, impensius promovendae sunt. Ideo missionum opus, rerum et locorum adiunctis aptatum aggrediemur, omnes exquirentes possibilitates quibus illi novum impulsum conferamus, tum ad veram communitatem christianam renovandam et aedificandam, tum ad fidem in cordibus non credentium suscitandam.

C 15. — Opus institutionis clericorum in seminariis, iam ab exordiis inter Congregationis activitates adnumeratum, opportune efficaciterque renovetur.

Sodales insuper spirituale adiumentum sacerdotibus praestent in eorum sive formatione continua producenda sive studio pastorali fovendo. In ipsis autem desiderium excitent implendi optionem Ecclesiae in favorem pauperum.

Laicis, suscitandis et rite praeparandis, etiam ad ministeria pastoralia, in communitate christiana necessaria, incumbant.

Clericos tandem et laicos doceant ut consociate laborent et sese invicem adiuvent in processu formationis communitatis christianae.

C 16. — Inter opera apostolica Congregationis eminentem locum occupant Missiones sive ad Gentes sive ad populos qui in simili condicione evangelizationis versantur.

In aedificanda nova communitate ecclesiali, missionarii sedulo attendant ad « semina Verbi » quae in cultura et religiositate populi reperiantur (cf. EN 53).

S 5. — Ad opus missionum ad Gentes quod attinet, his normis attendatur:

1) corresponsabilitati obsequentes, Provinciae sive sua sponte sive Superiore Generali invitante mutuum sibi praestent auxilium;

2) singulae Provinciae vel etiam plures una simul recipiant unum saltem territorium missionis, quo sodales, uti operarios in messem Domini, mittant;

3) sodalibus facultas concedatur concrete adiuvandi opera missionum, etiam sese offerendo ad munus evangelizationis illic obeundum;

4) sodales insuper incitentur ad participandum operibus missionalibus Ecclesiae universalis et localis. Etiam opera missionalia Congregationis propria congrue ordinentur.

S 6. — Missionarii ad Gentes missi, cognitione realitatis regionis ubi laborabunt, sedulo se praeparent ad specialia munia illic obeunda ut actio pastoralis quam suscipient efficaciter respondeat necessitatibus locorum.

C 17. — Cum Congregatio Missionis eadem ac Filiae Caritatis haereditate fruatur, sodales illis petentibus auxilio libenter aderunt, praesertim ad exercitia spiritualia et ad directionem spiritualem quod attinet.

Fraternam quoque cooperationem in operibus mutuo susceptis eis semper exhibebunt.

S 7. — § 1. Sodales peculiarem habebunt curam promovendi et fovendi, in apostolicis activitatibus, Familiam Vincentianam et Consociationes laicorum ad ipsam pertinentes.

§ 2. Omnes Sodales congruenter parati esse debent ad hoc munus exercendum erga diversos Familiae Vincentianae ramos et solliciti ad id praestandum quotiescumque ab ipsis requiratur.

§ 3. Huius ministerii centrum exprimitur in condivisione propriae experientiae fidei iuxta Ecclesiae doctrinam et spiritum vincentianum. Ut hoc munus hodiernis necessitatibus respondeat, apta formatio curanda est theologicospiritualis, tecnica, professionalis et politicosocialis.

§ 4. Cum aliqua domus a sua actuositate cessat, peculiaris habeatur cura ut faciliter vitam suam prosequantur Consociationes laicorum quae spiritum vincentianum induunt.

S 8.  Inter Provincias foveantur congressus ad melius cognoscenda vocationem missionariorum et methodos actionis pastoralis, quae efficacius respondeant concretis rerum personarumque condicionibus et mutationibus.

C 18. — Sanctum Vincentium secuti, qui, secundum parabolam boni Samaritani (Lc 10, 3037), actione efficaci occurrebat derelictis, Provinciae ipsique sodales satagent pro viribus iis opitulari qui ad margines societatis sunt reiecti, victimis calamitatum et iniustitiae cuiusvis generis, necnon iis qui formis paupertatis moralis huius aetatis propriis sunt afflicti. In favorem eorum et cum eis agentes, studebunt exigentias implere iustitiae socialis et caritatis evangelicae.

S 9. § 1. Ad Provincias pertinet, pro rerum adiunctis, condere normas ad actionem socialem spectantes, et concreta determinare media quibus iustitiae socialis adventus festinetur.

§ 2. Cooperationem insuper praestabunt sodales, pro locorum et temporum adiunctis, consociationibus iuribus humanis defendendis atque iustitiae et paci fovendis.

S 10. § 1. Inter activitates apostolicas Congregationis numerantur paroeciae, dummodo apostolatus quem ibi exercent sodales, congruat cum fine et natura Instituti nostri, et exiguus pastorum numerus illud expostulet.

§ 2. Hae paroeciae Congregationis debent esse, magna ex parte, a pauperibus realiter constitutae, aut adnexae Seminariis ubi confratres formationem pastoralem tradunt.

S 11. § 1. Magnum momentum educationis tam pro iuvenibus quam pro adultis agnoscentes, docendi et educandi numus, ubi opus sit ad finem Congregationis assequendum, assument sodales.

§ 2. Huiusmodi autem munus aggrediendum est non solum in scholis cuiusvis generis, sed et in familiis, in locis laboris, immo in universo ambitu societatis, ubi iuvenes et adulti versantur.

§ 3. Scholae, Collegia, et Universitates, pro locorum adiunctis, pauperes recipiant ad eorum promotionem fovendam. Affirmando vero valorem educationis christianae et formationem socialem christianam tradendo, sensus pauperis alumnis insinuetur, iuxta spiritum Fundatoris.

S 12. — Inter media quibus Congregatio utitur in opere evangelizationis congrua pars tribuatur mediis technicis comunicationis socialis, ad verbum salutis latius efficaciusque diffundendum.

Caput II

De vita communitaria

C 19. — Sanctus Vincentius sodales in Ecclesia adunavit, qui, nova communitaria vivendi forma, evangelizandis pauperibus incumberent. Communitas enim vincentiana ordinatur ad activitatem apostolicam praeparandam, eamque constanter fovendam atque adiuvandam. Itaque omnes et singuli sodales, in communione fraterna constituti, assidua renovatione ad missionem communem implendam contendunt.

C 20. — Sicut Ecclesia et in Ecclesia, Congregatio invenit in Trinitate actionis et vitae suae supremum principium.

1° In communitate enim congregati ad nuntiandum amorem Patris erga homines, eum exprimimus in vita nostra.

2° Christum convocantem apostolos et discipulos et cum eis vitam fraternam ducentem ad evangelizandum pauperibus sectamur.

3° Sub Spiritus Sancti afflatu inter nos unitatem in missione persolvenda construimus, ut exhibeamus testimonium credibile Christi Salvatoris.

C 21. — § 1. Vita communitaria est nota propria Congregationis eiusque ratio vivendi ordinaria inde ab eius initio et ex clara voluntate sancti Vincentii. Ideoque sodales, in domo vel in communitate legitime constituta, habitare debent, ad normam iuris proprii.

§ 2. Fraterna conversatio, quae missione continue alitur, communitatem efformat ad persequendum profectum personale et communitarium, et ad opus evangelizationis efficacius reddendum.

C 22. — Nosmetipsos nostraque omnia impendendo, communitati aderimus. Pariter tamen circa ea quae ad vitam privatam spectant congruus respectus habeatur; valores personales a communitate promoveantur; incepta sodalium lumine finis et spiritus Missionis discernantur. Hac ratione diversitates et charismata singulorum concurrunt ad communionem augendam et ad missionem fructiferam reddendam.

C 23. — Unaquaeque communitas localis debita autonomia fruatur, ut revera sit locus ubi ad effectum deducitur coordinatio communitaria apostolatus et vitae una cum bono Congregationis, sive provinciali sive universali. Etenim communitas localis pars viva est totius Congregationis.

C 24. — Ut adiumento apostolatui nostro sit, vitam communitariam, a caritate animatam praesertim praxi « quinque virtutum », ducere nitimur, ita ut novitatis vitae evangelicae signum mundo evadat. Proinde:

1° concordiam perficere conabimur ad missionem nostram implendam, subsidium vicissim adferentes maxime in rebus adversis, alter alteri gaudium in simplicitate cordis communicans;

2° necessario servitio auctoritatis adiuti, corresponsabiles nos faciemus, una cum Superiore, ad voluntatem Dei in vita et operibus quaerendam, activae oboedientiae obnoxii; atque inter nos dialogum fovebimus, formam vivendi nimis individuam superantes;

3° humili et fraterno animo ad opiniones et necessitates cuiusque consodalis intenti, conabimur difficultates, quas vita communitaria secumfert, superare; correctionem denique fraternam leniter exercebimus, reconciliationem ad invicem donantes;

4° sollicita cura illas conabimur condiciones creare, quae labori, requiei, orationi et fraternae conversationi sunt necessariae, ideoque, discrete ac prudenter media communicationis adhibebimus et, salvis apostolatus exigentiis, aliquam domus partem ad communitatis intimitatem tuendam, servabimus.

C 25. — Communitas est permanenter efformatrix sui ipsius, renovando imprimis elementa praecipua nostri modi vivendi et operandi, quae sunt:

1° communitaria sequela Christi evangelizatoris, quae generat in nobis specialia vincula amoris et affectionis; proinde mutuam reverentiam coniungemus cum sincera benevolentia in « morem carorum amicorum » (RC VIII, 2);

2° evangelizatio pauperum, quae omnibus laboribus nostris tribuit unitatem, quaeque nec talenta nec dona, etsi diversa, exstinguit, sed dirigit ad servitium huius missionis;

3° oratio, praesertim vero in Eucharistia, quae fons efficitur nostrae vitae spiritualis, communitariae et apostolicae;

4° bona nostra, quae erunt communia ad mentem sancti Vincentii, quaeque libenter condividemus.

Sic etenim vita nostra vere fit communitas conversationis fraternae, laboris, orationis et bonorum.

C 26. — § 1. Aegrotantes, infirmi senescentesque confratres cordi erunt nobis considerantibus eorum praesentiam sicut benedictionem domorum nostrarum. Proinde, praeter curam medicam et vitae solatium, eis partes in vita familiari et in apostolatu nostro reservabimus.

§ 2. Pro sodalibus defunctis, vero, cum fidelitate suffragia in Statutis praescripta offeremus.

S 13. — Confratres aegrotantes et senio affecti vel in aliqua necessitate versantes, cum Christo patiente specialiter coniuncti, nostrum evangelizationis opus participant. Peramanter contendemus illis adesse. Si impossibile fiat eos excipere in eadem domo ubi suum ministerium expleverunt, Visitator cum suo Consilio congruentem deliberationem assumet, attentis variis opportunitatibus et audito confratre curis egente.

S 14. — § 1. Confratres qui soli vivere coguntur, in muneribus a Congregatione sibi concreditis, curabunt aliquas partes temporis in communi impendere, ut bonum communitatis experiantur. Nos vero eis propinqui erimus ad eorum solitudinem sublevandam eosque sollicite invitabimus ut aliquoties vitam fraternam et apostolicam simul condividamus.

§ 2. Confratres vero difficultatibus laborantes fraterno et tempestivo animo adiuvare contendemus.

S 15. — § 1. Officia erga parentes fideliter exsequemur, servata moderatione quae necessaria est ad implendam nostram missionem et ad vitam communitariam servandam.

§ 2. Aperto animo excipere studebimus in domibus nostris confratres, sacerdotes et alios hospites.

§ 3. Liberaliter tractabimus indigentes, a nobis petentes auxilium, conando corum angustias expedire.

§ 4. Fraternam conversationem ad eos omnes qui nobis in vita et labore associantur, libenter extendemus.

C 27. — Unaquaeque communitas commune propositum elaborare conabitur, secundum Constitutiones, Statuta et Normas Provinciales. Idem propositum prae oculis habebitur in vita et labore ordinandis, in exsecutione consiliorum atque in periodico examine vitae et activitatis nostrae.

S 16. — Commune propositum, quod unaquaeque communitas sibi conficit initio, quantum fieri potest, anni laboris, simul amplectatur: activitatem apostolicam, orationem, usum bonorum, testimonium christianum in loco laboris, formationem continuam, tempora considerationis in commune peragendae, tempus necesarium relaxationis et studii, ordinem diei. Quae omnia examini periodico subicientur.

Caput III

De castitate, paupertate,

oboedientia et stabilitate

C 28. — Missionem Christi persequi cupientes, nosmetipsos pauperibus evangelizandis in Congregatione toto vitae tempore devovemus. Ad hanc autem vocationem implendam, castitatem, paupertatem et oboedientiam iuxta Constitutiones et Statuta amplectimur. Etenim, « minima Congregatio Missionis… ut animarum saluti, maxime pauperum ruricolarum, inserviret, nullis utique fortioribus et aptioribus armis uti posse iudicavit, quam iisdem, quibus ista Sapientia aeterna tam feliciter, tamque utiliter usa est » (RC II, 18).

C 29. — § 1. Christi imitatores in eius universali amore erga homines, perfectam castitatem in coelibatu propter regnum coelorum vi voti amplectimur. Eam autem accipimus uti donum a personali et infinita Dei benevolentia nobis largitum.

§ 2. Hoc modo, cor ad Deum et ad proximum latius patefacimus, et tota nostra agendi ratio fit laeta expressio amoris inter Christum et Ecclesiam, qui in futuro saeculo plene manifestabitur.

C 30. — Intima unio cum Christo, communio vere fraterna, instantia in apostolatu, ascesis experientia Ecclesiae probata, efficient ut castitas nostra vigeat.

Eadem autem per continuam et maturam responsionem vocationi divinae, est fons spiritualis fecunditatis in mundo, et ad plenitudinem etiam humanam assequendam valde confert.

C 31. — « Cum ipse Christus, verus universorum bonorum Dominus, ita paupertatem amplexus fuerit, ut non haberet ubi reclinaret caput suum, eosque, qui secum in missionibus laboraverunt, Apostolos scilicet et Discipulos, in simili inopiae gradu constituerit, ita ut nihil proprium haberent; … unusquisque in hac virtute colenda, ipsum pro sua tenuitate imitari conabitur » (RC III, 1). Hac ratione, sodales manifestabunt se totaliter a Deo dependere, ipsaque pauperum evangelizatio validior evadet.

C 32. — § 1. In suo officio implendo, secundum finem Congregationis et commune propositum communitatis, quisquis sodalis universali legi laboris sese obnoxium sentiat.

§ 2. Fructus autem laboris aut quae ei ratione pensionis, subventionis vel assicurationis intuitu Congregationis quoquo modo obveniunt post incorporationem, iuxta ius proprium, bona communitatis erunt, ita ut exemplo primorum christianorum, veram communionem bonorum vivamus, et fraterno adiumento nos mutuo prosequamur.

C 33. — Prae oculis habitis condicionibus pauperum, modus noster vivendi simplicitatem et sobrietatem redoleat. Media autem apostolatus, etsi efficaciora et moderniora, omni specie ostentationis careant.

Quae ad sustentationem et promotionem sodalium atque profectum operum sunt necessaria, ex omnium conatu potissimum procedant. Congregatio autem, vitata quavis cumulatione bonorum, studebit ex suis in favorem pauperum erogare; sic enim, expedita a cupiditate divitiarum, testimonio erit mundo materialismo affecto.

C 34. — In usu et dispositione bonorum consensum Superioris oportet habere vi voti, iuxta Constitutiones et Statuta. Cum autem ad spiritum paupertatis colendum haud sufficiat consensum tantum habere Superioris, necesse est ut unusquisque perpendat quid aptius et conformius sit ad vitam et ministerium, iuxta spiritum Fundatoris nostri in Regulis Communibus expressum.

C 35. — Bona autem propria, cum licentia Superioris adhibebimus, iuxta Statutum Fundamentale voti paupertatis in Congregatione, in favorem operum caritatis et etiam sodalium, vitatis differentiis inter nos.

S 17. — § 1. Conventus provincialis accommodet normas circa praxim paupertatis, iuxta Constitutiones et iuxta spiritum Regularum Communium et Statuti Fundamentalis Paupertatis Congregationi ab Alexandro VII dati (« Alias Nos supplicationibus »).

§ 2. Singulae Provinciae et communitates locales, attentis diversis locorum et rerum adiunctis, modum servandi evangelicam paupertatem exquirant, et circa ipsum periodicum examen instituant, pro certo habentes paupertatem esse, non tantum propugnaculum Communitatis (cf. RC III, 1), sed etiam condicionem renovationis et signum progressus nostrae vocationis in Ecclesia et in mundo.

C 36. — Memores condicionem humanam esse limitatam, et sectantes salvificam actionem Christi, qui factus est oboediens usque ad mortem, voluntati Patris multiplici modo sese nobis manifestanti, ductu Spiritus Sancti, libenter oboedire studebimus.

C 37. — § 1. Participatio in hoc Christi oboedientis mysterio requirit ut omnes communitarie voluntatem Patris quaeramus, mutua experientiarum communicatione, aperto et responsabili dialogo, in quo diversae aetates et animi habitudines inter se occurrunt, ita ut exinde communes propensiones maturescant et exoriantur quae ad decisiones faciendas conducant.

§ 2. Sodales, spiritu corresponsabilitatis et memores verborum sancti Vincentii, prompte, libenter et perseveranter, Superioribus oboedire pro viribus nitentur. Superiorum autem decisionibus, etiamsi sententiam propriam meliorem esse existiment, lumine fidei obsequi conabuntur.

C 38. — § 1. Vi voti oboedientiae tenentur oboedire Summo Pontifici, Superiori Generali, Visitatori, Superiori domus eorumque substitutis, qui nobis praecipiunt iuxta Constitutiones et Statuta.

§ 2. Episcopis vero, in quorum dioecesibus instituta est Congregatio, iuxta ius universale et Instituti nostri proprium, exhibebimus oboedientiam, secundum mentem et spiritum sancti Vincentii.

C 39. — Peculiari voto stabilitatis vovemus fini Congregationis toto vitae tempore in dicta Congregatione vacare, operibus obeundis, quae a Superioribus praescripta nobis fuerint, iuxta Constitutiones et Statuta.

S 18. — Provinciae, Communitates locales et singuli sodales serio insistere debent in voto stabilitatis profundius perpendendo, cum id respiciat donum summum suipsius ad sequendum Christum pauperibus evangelizantem et fidelitatem permanendi toto vitae tempore in Congregatione Missionis.

Caput IV

De oratione

C 40. — § 1. Christus Dominus, in intima unione permanens cum Patre, oratione eius voluntatem quaerebat, quae fuit ratio suprema suae vitae, missionis et oblationis pro mundi salute. Similiter Discipulos docuit eodem spiritu semper orare et nunquam deficere.

§ 2. Nos quoque, in Christo sanctificati et in mundum missi, oratione signa voluntatis divinae inquirere et Christi disponibilitatem imitari conabimur, omnia iuxta sensum eius diiudicando. Hoc modo vita nostra in oblationem spiritualem a Sancto Spiritu immutatur et nos aptiores efficimur ad missionem Christi participandam.

C 41. — « Date mihi virum orationis et ad omnia exsequenda aptus erit » (SV XI, 83). Iuxta mentem enim sancti Vincentii oratio est fons spiritualis vitae missionarii: per illam Christum induit, sese doctrina imbuit evangelica, res atque eventus in conspectu Dei discernit, et in eius amore et misericordia permanet. Sic Spiritus Christi semper efficaciam verbis et actionibus nostris praestat.

C 42. — Apostolica in mundum insertio, vita communitaria et experientia Dei ope orationis in vita missionarii invicem complentur et in unum coalescunt. In oratione enim fides, amor fraternus et zelus apostolicus constanter renovantur; in actione autem amor Dei et proximi effectivus manifestatur. Per intimam unionem orationis et apostolatus missionarius fit contemplativus in actione et apostolus in oratione.

C 43. — Oratio missionarii spiritu filiorum, humilitate, fiducia erga Providentiam et amore bonitatis Dei informari debet. Ita ediscimus orare sicut pauperes spiritu, pro certo habentes nostram infirmitatem virtute Spiritus Sancti roborari. Ipse enim illuminat mentes nostras et firmat voluntates ad necessitates mundi profundius cognoscendas et efficacius levandas.

C 44. — Peculiarem orandi facultatem experiamur oportet in ministerio Verbi, Sacramentorum et caritatis necnon in eventibus vitae. Evangelizando pauperibus Christum in eis invenire et contemplari debemus, curam populi exercentes ad quem missi sumus, non tantum pro illo sed etiam cum illo orare, et quasi sponte fidem devotionemque eius participare.

C 45. — Orationem liturgicam modo vivo et authentico colemus.

§ 1. Vita nostra ad celebrationem cotidianam Coenae Domini tanquam ad suum culmen contendat: ab ea enim, uti a fonte, virtus activitatis nostrae et fraternae communionis promanat. Per Eucharistiam Christi mors et resurrectio repraesentantur, nos in Christo hostia viva perficimur, atque communitas populi Dei significatur et efficitur.

§ 2. Ad sacramentum Poenitentiae frequenter accedemus, ut conversionem continuam et vocationis sinceritatem assequi valeamus.

§ 3. Liturgiae Horarum celebratione voces et spiritus unimus ad laudes Domini decantandas, orationemque continuam ad eius conspectum elevamus et pro omnibus hominibus deprecamur.

Ideo, Laudes et Vesperas in communi celebrabimus, nisi apostolatus causa excusemur.

C 46. — In oratione communitaria optimam formam reperimus animationis et renovationis vitae, praesertim vero cum Verbum Dei celebramus et participamus, aut cum, dialogum fraternum instituentes, participes ad invicem nos facimus fructus nostrae spiritualis et apostolicae experientiae.

C 47. — § 1. Orationem personalem, sive privatim sive in communi, cotidie per unam horam, iuxta traditionem sancti Vincentii, pro viribus peragere nitemur. Sic idonei reddimur, tum ad sensum Christi percipiendum, tum ad vias aptas inveniendas, ut missionem eius impleamus. Ipsa vero, orationem communitariam et liturgicam praeparet, extendat et compleat.

§ 2. Excercitiis spiritualibus inter annum fideliter vacabimus.

C 48. — Testes et nuntii amoris Dei, Trinitatis et Incarnationis mysteriis peculiarem devotionem et cultum praestare debemus.

C 49. — § 1. Speciali devotione et Mariam, Matrem Christi et Ecclesiae, colemus, quae, iuxta sancti Vincentii verba, prae omnibus credentibus, documenta evangelica penitus perspexit et in vita sua effecit.

§ 2. Devotionem erga Immaculatam Virginem Mariam diversimode exprimemus, eius festa devote celebrando eamque frequenter, praesertim ope rosarii, invocando.

Peculiare nuntium, materna eius benevolentia, in Sacro Numismate expressum, pervulgabimus.

C 50. — Cultum sancti Vincentii, Sanctorum Beatorumque familiae Vincentianae corde habebimus. Ad Fundatoris patrimonium, quod in eius scriptis et in Congregationis traditione invenitur, constanter revertemur, ut amare ediscamus quod amavit et opere exercere quod docuit.

S 19. — Pietatis actus in Congregatione traditos fideliter implebimus, iuxta propositum commune, praecipue vero Sacrae Scripturae lectionem, praesertim Novi Testamenti, SS. Eucharistiae cultum, orationem mentalem in communi persolvedam, examen conscientiae, lectionem spiritualem, spiritualia inter annum exercitia, necnon praxim directionis spiritualis.

Caput V

De sodalibus

1. De sodalibus in genere

C 51. — Sodales Congregationis Missionis sunt discipuli Christi qui, ad continuandam eius missionem a Deo vocati et in dictam Congregationem admissi, pro viribus nituntur suae vocationi respondere adlaborando iuxta doctrinam, mentem et instituta sancti Vincentii a Paulo.

C 52. — § 1. Sodales, qui omnes per baptismum et confirmationem sacerdotium regale Christi participant, sunt clerici et fratres, omnesque etiam Missionarii vocantur.

1° Clerici, i.e. sacerdotes et diaconi, iuxta proprium ordinem, ad exemplum Domini Nostri Iesu Christi Sacerdotis, Pastoris et Magistri, vocationem suam adimplent per exercitium huius triplicis functionis in omnibus formis apostolatus quae ad finem Congregationis assequendum inservire possunt.

His accedunt sodales qui ad ordines recipiendos se praeparant.

2° Laici, qui apud nos fratres appellantur, ad apostolatum Ecclesiae et Congregationis deputantur illumque adimplent operibus suae condicioni aptatis.

§ 2. Hi omnes sunt vel admissi tantum, vel etiam incorporati, iuxta Constitutiones et Statuta.

2. De admissione in Congregationem

C 53. — § 1. Candidatus admittitur in Congregationem cum, ipso petente, recipitur ad tempus probationis Seminarii Interni perficiendum.

§ 2. Ius admittendi candidatos in Seminarium Internum spectat, servatis servandis:

1° ad Superiorem Generalem, audito suo Consilio, pro tota Congregatione;

2° ad Visitatorem, audito suo Consilio, pro sua Provincia.

§ 3. Quoad requisita ad admissionem standum est iuri universali.

C 54. — § 1. Totum tempus quo fit praeparatio ad incorporationem Congregationi nec brevius sit biennio nec longius novennio a receptione in Seminario Interno.

§ 2. Elapso anno completo ab admissione in Congregationem, sodalis, iuxta traditionem nostram per Bona Proposita, voluntatem suam ostendit ad salutem pauperum, toto vitae tempore, in Congregatione vacandi, iuxta Constitutiones et Statuta.

§ 3. Ius admittendi ad Bona Proposita spectat, servatis servandis:

1° ad Superiorem Generalem, auditis suo Consilio et Directore Seminarii Interni, pro tota Congregatione;

2° ad Visitatorem, auditis suo Consilio et Directore Seminarii interni, pro sua Provincia.

S 20. — § 1. Seminarium Internum pro unoquoque sodali incipit cum a Directore vel ab eius vices gerente receptus declaratur iuxta Normas Provinciales.

§ 2. Congregatio, tempore opportuno, cautiones validas, si necessariae sint, etiam in foro civili, assumet ut iura tum sodalis tum Congregationis debite serventur, in casu quo sodalis sponte egrediatur aut dimittatur.

S 21. — Bona Proposita emittuntur in Congregatione Missionis secundum formulam directam vel declarativam:

1) Formula directa: Domine, Deus meus, ego, NN., propono me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missionis fideliter dedicaturum in sequela Christi evangelizantis. Ideoque propono me castitatem, paupertatem et oboedientiam iuxta Instituti nostri Constitutiones et Satuta servaturum, gratia tua adiuvante.

2) Formula declarativa: Ego, N.N., propono me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missionis fideliter dedicaturum in sequela Christi evangelizantis. Ideoque propono me castitatem, paupertatem et oboedientiam iuxta Instituti nostri Constitutiones et Statuta servaturum, gratia Dei adiuvante.

S 22. — § 1. Emissio Bonorum Propositorum, presente Superiore vel sodali ab ipso designato fieri debet.

§ 2. Ulteriores determinationes quoad Bonorum Propositorum emissionem vel renovationem, et aliquam formam temporariae vinculationis forsan addendam, necnon quoad iura et obligationes quibus sodales fruuntur a sua in Congregationem admissione usque ad suam incorporationem in ipsam, a Conventu uniuscuiusque Provinciae statuantur.

C 55. — § 1. Vota nostra sunt perpetua, non religiosa, reservata, ita ut solus Romanus Pontifex et Superior Generalis possint ea dispensare.

§ 2. Quae vota fideliter interpretanda sunt secundum propositum sancti Vincentii approbatum ab Alexandro VII in brevibus « Ex commissa nobis » (22.IX.1655) et « Alias nos supplicationibus » (12.VIII.1659).

C 56. — Ius ad vota admittendi spectat, servatis servandis:

1° ad Superiorem Generalem, de consensu sui Consilii et consultis moderatonibus candidati, pro tota Congregatione;

2° ad Visitatorem, de consensu sui Consilii et consultis moderatoribus, pro sua Provincia.

C 57. — § 1. Licentia emittendi vota a Superiore maiore data post petitionem sodalis secumfert, emissis votis, incorporationem Congregationi, cui sodalis incardinatur receptione Diaconatus.

§ 2. Sodalis Congregationi nondum incorporatus ad Ordines admitti nequit. Incorporatio tamen sodalis iam clerici, eum incardinat Congregationi.

C 58. — § 1. Emissio votorum praesente Superiore vel sodali ab ipso designato fieri debet.

§ 2. Iuxta consuetudinem Congregationis tam petitio quam attestatio emissionis votorum scripto fiant; de votorum autem emissione Superior Generalis quam primum certior fiat.

Vota emittuntur in Congregatione Missionis secundum has formulas:

a)        Formula directa: Domine, Deus meus, ego NN. coram Beatissima Virgine Maria, voveo me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missionis fideliter dedicaturum, in sequela Christi evangelizantis, ideoque castitatem, paupertatem et oboedientiam voveo iuxta Instituti nostri Constitutiones et Statuta, gratia tua adiuvante.

b)        Formula declarativa: Ego, N.N., coram Beatissima Virgine Maria, voveo Deo me evangelizationi pauperum toto vitae tempore in Congregatione Missionis fideliter dedicaturum, in sequela Christi evangelizantis. Ideoque castitatem, paupertatem et oboedientiam Deo voveo iuxta Instituti nostri Constitutiones et Statuta, gratia Dei adjuvante.

c)        Formula traditionalis: Ego, NN. indignus (sacerdos, clericus, frater) Congregationis Missionis, coram Beatissima Virgine et curia coelesti universa, voveo Deo paupertam, castitatem et Superiori nostro eiusque successoribus oboedientiam, iuxta Instituti nostri Regulas seu Constitutiones; voveo praeterea me pauperum rusticanorum saluti toto vitae tempore in dicta Congregatione vacaturum, eiusdem Dei omnipotentis gratia adiuvante, quem ob hoc suppliciter invoco.

S 23. — Ulteriores determinationes quoad tempus emissionis Votorum, ad Conventum Provincialem uniuscuiusque Provinciae pertinent.

S 24. — In peculiaribus adiunctis, Conventus Provincialis approbationi Superioris Generalis, de consensu sui Consilii, propriam formulam tam pro emissione Bonorum Propositorum, quam pro emissione Votorum proponere potest, conservando tamen elementa essentialia formularum fixarum.

3. De iuribus

et obligationibus sodalium

C 59. — § 1. Omnes sodales Congregationis, nisi ex natura rei aliud constet, gaudent iuribus, privilegiis et gratiis spiritualibus Congregationi concessis ad normam iuris universalis et proprii.

§ 2. Omnes sodales Congregationi incorporati iisdem iuribus fruuntur et obligationibus tenentur ad normam iuris universalis et proprii, illis exceptis quae exercitium Ordinis eique adnexam iurisdictionem respiciunt. Sodales vero in Congregationem solummodo admissi, fruuntur iuribus et tenentur obligationibus iuxta Constitutiones, Statuta et Normas Provinciarum.

C 60. — Iure vocis activae et passivae gaudent, nisi amiserint ad normam iuris, sodales Congregationi incorporati, iuxta ius universale et proprium.

C 61. — Iure vocis passivae, firmis aliis condicionibus a iure universali et proprio statutis, pro omnibus officiis et muneribus fruuntur sodales qui saltem a triennio Congregationi sint incorporati et vigesimum quintum annum expleverint.

S 25. — Carent iure vocis activae et passivae:

1) Qui ex indulto vivunt extra Congregationem, iuxta ius proprium Congregationis et clausulam in ipso indulto appositam;

2) Sodales ad Ordinem Episcopatus evecti vel tantum renuntiati, durante munere, et etiam expleto munere, nisi ad vitam communitariam redierint;

3) Vicarii, Praefecti et Administratores Apostolici, quamvis non Episcopi, durante munere, nisi simul sint Superiores alicuius domus Congregationis.

S 26. — § 1. Praeter eos, qui enumerantur in cann. 171 § 1 nn. 34; 1336 § 1 n. 2 Codicis Iuris Canonici et in a. 70 et 72 § 2 Constitutionum Congregationis Missionis, voce activa et passiva carent etiam sodales, qui – cum ius vocis activae et passivae sive in Congregatione, sive in Provincia, sive in domo exercere debent – quocumque modo non legitimo absentes sunt; idest:

a) qui absentes sunt a Congregatione sine debita licentia, cum eorum absentia tempus sex mensium superat;

b) qui debitam licentiam obtinuerunt, attamen tempore transacto eam renovare non curaverunt;

c) qui condiciones in licentia extra communitatem residendi statutas non servant (cf. Const. art. 67, § 2);

d) qui triennium licentiae superaverunt, salvis casibus infirmitatis, studiorum aut apostolatus nomine Congregationis persolvendi (cf. Const. art. 67, § 2).

§ 2. In casibus dubiis Visitator, de consensu sui Consilii, decernit an sodalis voce activa et passiva gaudeat, attente considerando eius condicionem in Provincia, ius proprium Congregationis et Normas Provinciales.

§ 3. Quod dicitur de voce activa et passiva extenditur etiam ad consultationes in iure proprio Congregationis et in Normis Provincialibus statutas.

C 62. — Sodales Congregationis, praeter obligationes quibus tenentur secundum ius proprium, communibus obligationibus clericorum a iure universali statutis in cc. 273289 etiam adstringuntur, non solum clerici, uti patet, et ii speciatim pro habitu ecciesiastico deferendo (c. 284) et pro liturgia horarum persolvenda (c. 276), sed etiam laici, nisi ex natura rei vel ex contextu sermonis aliud constet.

S 27. — § 1. Unicuique sodali ius est ut in tota Congregatione suffragia pro ipso offerantur cum decesserit.

§ 2. Singulis mensibus unusquisque sodalis, iuxta condicionem suam, Missam offerat pro vivis atque defunctis totius vincentianae familiae necnon pro parentibus, propinquis et benefactoribus, addendo specialem intentionem pro servando spiritu Congregationis primigenio.

§ 3. Pariter, alteram Missam offerat pro sodalibus totius Congregationis mense praecedenti defunctis.

§ 4. Ulteriores determinationes ab unaquaque Provincia statuantur.

S 28. — Unicuique sodali Congregationi incorporato ius est ut singulis mensibus celebratio aliquarum Missarum secundum propriam intentionem et sine stipe concedatur. Normae circa numerum et modum celebrationis harum Missarum ab unaquaque Provincia statuantur.

C 63. — Constitutiones ac Statuta aliasque normas in Congregatione vigentes, activa et responsabili oboedientia omnes servare debent.

C 64. — Item observent normas ab Ordinariis locorum promulgatas, salvo iure exemptionis nostrae.

4. De adscriptione sodalium

alicui provinciae et domui

C 65. — Quemlibet sodalem Congregationis Missionis oportet esse alicui Provinciae et Domui vel Coetui ad instar Domus adscriptum, ad normam iuris proprii.

S 29. — § 1. Superior Generalis, Assistentes, Secretarius et Oeconomus Generalis et Procurator Generalis apud Sanctam Sedem, Provinciam, ad effectus iuridicos, durante munere, non habent.

§ 2. Ceteri sodales suam operam praestantes in officiis Curiae Generalis pertinere ad suas Provincias originis pergunt, adscripti stabiliter alicui earum domui; addicti sunt tamen ad tempus Curiae, conventione habita inter Superiorem Generalem et Visitatorem Provinciae sodalis.

S 30. — § 1. Sodalis Congregationis Missionis adscribitur Provinciae pro qua Superiores eum legitime in Congregationem admittunt. Quae Provincia dicitur Provincia originis.

§ 2. Nova sodalis adscriptio acquiritur per destinationem ex una ad aliam Provinciam, a Superioribus legitime factam. Quae Provincia dicitur Provincia destinationis.

S 31. — Ut sodalis amittat unam Provinciam et aliam acquirat, salva semper Superioris Generalis auctoritate, exigitur tantum ut Superiores maiores competentes inter se conveniant, audito ipso sodali. Si autem sodalis invitus est, translatio ad aliam Provinciam sine approbatione Superioris Generalis effici non potest.

S 32. — Superior Generalis, expleto munere, libere eligat Provinciam.

S 33. — § 1. Adscriptio Provinciae destinationis ad tempus indefinitum vel definitum esse potest.

§ 2. In utroque casu duo Visitatores:

1) per conventionem scriptam definient iura et obligationes sodalis et utriusque Provinciae;

2) translationis documenta conscribent, in tabulario utriusque Provinciae servanda;

3) Visitator Provinciae, a qua sodalis translatus est, ad Secretarium Generalem novae adscriptionis nuntium mittet.

§ 3. Cum de adscriptione temporanea agitur, tempore transacto, sodalis illico ad suam Provinciam originis redit, nisi forte Visitatores, audito ipso sodali, aliter inter se semper scripto convenerint iuxta Statuta.

S 34. — Sodalis adscribitur Domui vel Coetui ad instar Domus per destinationem a legitimo Superiore factam.

C 66. — In Provincia et in Domo vel Coetu ad instar Domus, quibus sunt adscripti, sodales habent:

1° iura et obligationes iuxta Constitutiones et Statuta;

2° proprium et immediatum Superiorem localem et maiorem;

3° exercitium vocis activae et passivae.

C 67. — § 1. Sodalis qui, vel a Superiore Generali vel a Visitatore, de eorumdem consiliorum consensu, licentiam vivendi extra Domum vel extra Communitatem obtinuerit, alicui Domui vel Communitati adscribi debet, ut in ea iuribus fruatur et obligationibus teneatur, ad normam licentiae ipsi concessae.

§ 2. Licentia vero concedatur iusta de causa, non tamen ultra annum, nisi ratione infirmitatis curandae, studiorum aut apostolatus exercendi nomine instituti.

5. De egressu et dimissione sodalium

C 68. — Quoad egressum et dimissionem sodalium, in Congregatione Missionis iuri universali et proprio standum est.

C 69. — § 1. Sodalis Congregationi nondum incorporatus libere eam deserere potest, Superioribus voluntatem suam manifestando.

§ 2. Idem vero sodalis nondum incorporatus, ob iustas causas, dimitti potest a Superiore Generali vel a Visitatore, auditis suis Consiliis et eiusdem sodalis moderatoribus.

C 70. — Superior Generalis, de consensu sui Consilii, gravi de causa, sodali Congregationi incorporato concedere potest, non ultra triennium, ut vitam agat extra Congregationem, salvis obligationibus quae cum ipsius nova vitae condicione componi possunt. Sodalis, vero, sub cura Superiorum Congregationis manet, caret tamen voce activa et passiva. Si autem agatur de clerico, requiritur praeterea consensus Ordinarii loci in quo commorari debet, sub cuius cura et dependentia manet, ad normam c. 745.

C 71. — Superior Generalis, de consensu sui Consilii, potest sodali, gravi de causa, egressum e Congregatione concedere, illumque a votis dispensare, ad normam c. 743.

C 72. — § 1. Sodalis Congregationi incorporatus, qui a communione cum illa necnon a potestate Superiorum sese subducit, sollicite a Superioribus quaeratur et adiuvetur, ut in vocatione perseveret.

§ 2. Quod si sodalis non redierit post sex menses, privetur voce activa et passiva, et, ad normam art. 74, § 2, decreto Superioris Generalis dimitti potest.

C 73. — § 1. Ipso facto ab Instituto dimissus habendus est sodalis qui:

1° a fide catholica notorie defecerit;

2° matrimonium contraxerit vel, etiam civiliter tantum, attentaverit.

§ 2. His in casibus, Superior maior cum suo Consilio, nulla mora interposita, collectis probationibus, declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione, ad normam c. 694.

C 74. — § 1. Sodalis dimitti debet, iuxta ea quae stabilita sunt in cc. 695, 698, 699, § 1.

§ 2. Sodalis dimitti potest, iuxta ea quae stabilita sunt in cc. 696, 697, 698, 699, § 1.

§ 3. In casu gravi scandali exterioris vel gravissimi nocumenti Instituto imminentis, sodalis statim a Superiore maiore vel, si periculum sit in mora, a Superiore locali, cum consensu sui Consilii, e domo eici potest, ad normam c. 703.

C 75. — Decretum dimissionis sodali cuius interest, quam primum communicetur, data ei facultate recurrendi, intra decem dies a recepta notificatione, ad Sanctam Sedem, cum effectu suspensivo. Ut decretum dimissionis vim habeat, servandus est c. 700.

C 76. — § 1. Legitima dimissione, ipso facto cessant vota necnon iura et obligationes, quae sodalis habuit in Congregatione. Si tamen est clericus, standum est praescriptis cc. 693 et 701.

§ 2. Qui e Congregatione legitime egrediantur, vel ab ea legitime dimissi fuerint, nihil ab ea repetere possunt, ob quamlibet operam in ea praestitam.

§ 3. Congregatio vero, aequitatem et evangelicam caritatem servet erga sodalem, qui ab ea separatur, sicut statutum est in c. 702.

S 35. — Auctoritas denuo admittendi aliquem in Congregationem pertinet:

1) ad Superiorem Generalem, audito suo Consilio, pro omnibus;

2) ad Visitatorem, auditis suo Consilio et Visitatore Provinciae a qua sodalis egressus vel dimissus est, pro iis qui nondum Congregationi incorporati sunt.

Caput VI

De formatione

I – DE PROMOVENDIS

ET FOVENDIS VOCATIONIBUS

S 36. — Cura de vocationibus promovendis exigit a nobis constantem orationem (Mt 9, 37) et authenticum, plenum ac laetum testimonium vitae apostolicae et communitariae, praesertim cum adulescentes et iuvenes nobiscum laborant in missione vincentiana, educantes propriam fidem.

S 37. — § 1. Provinciae, Domus et singuli Sodales curent de candidatis ad missionem vincentianam suscitandis.

§ 2. Provinciae autem media aptiora, quibus vocationes promoveantur ipsisque attendantur, exquirant et propositum provinciale ad id aptum conficiant.

§ 3. Visitator, audito suo Consilio, Promotorem Vocationum nominabit, qui curam de promovendis vocationibus coordinabit in operibus nostris.

S 38. — Candidatos, qui Congregationem ingredi cupiunt, optionem vitae christianae, propositum apostolicum et electionem laborandi in communitate vincentiana iam fecisse oportet; aut eos ad haec eligenda progressive iuvari ope actionis pastoralis iuvenilis, vel in Scholis Apostolicis, ubi hae habeantur.

S 39. — Candidatorum autem formatio, ipsorum aetati conformis, imprimis comprehendat vitam fraternam, Verbi Dei frequentationem, celebrationes liturgicas, actuositatem apostolicam una cum Moderatoribus perductam, orientationem personalem, studium atque laborem.

II – DE FORMATIONE NOSTRORUM

1. Principia generalia

C 77. — § 1. Nostra formatio, processu continuo, eo tendere debet ut sodales, spiritu sancti Vincentii animati, idonei evadant ad missionem Congregationis implendam.

§ 2. Magis in dies igitur discant Iesum Christum esse centrum vitae nostrae et Congregationis regulam.

C 78. — § 1. Tempus formationis, sicut tota vita nostra, ita ordinetur ut caritas Christi nos magis ac magis urgeat ad finem Congregationis assequendum. Quem finem sodales, ut discipuli Domini, in sui ipsius abnegatione et continua conversione ad Christum attingent.

§ 2. Sodales verbo Dei, vita sacramentali, oratione tam communitaria quam personali et spiritualitate vincentiana exerceantur.

§ 3. Alumni insuper studia a lege Ecclesiae praescripta rite peragant, ut debitam scientiam acquirant.

§ 4. Omnes iam ab initio, pro sua quisque formatione et capacitate, praxi pastorali, praesertim cum Moderatoribus consociati, opportune exerceantur, pauperes quoque adeundo eorumque realitatem attingendo. Hac ratione unusquisque suam vocationem specificam in communitate pro personalibus facultatibus facilius invenire poterit.

§ 5. Normae vero paedagogicae ita pro alumnorum aetate applicentur, ut ipsi, dum gradatim sibimetipsis moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte naviterque agere assuescant et ad maturitatem christianam perveniant.

C 79. — Sodales, vocationi Dei in communitate respondentes, tempore formationis vitam communitariam vincentianam vivere discant. Communitas vero foveat incepta personalia singulorum in toto processu formationis.

C 80. — In formatione nostrorum vigeat coordinatio inter diversas institutionis rationes, et inter gradus subsequentes unitas organica servetur. Omnia autem ita ordinentur, ut in finem pastoralem Congregationis proprium conspirent.

C 81. — Formatio nostrorum toto vitae tempore perducenda et renovanda est.

S 40. — Praeter formationem communem, pro unoquoque nostrorum, quantum fieri potest, procuranda est etiam formatio specifica et professionalis, quae singulos ad opera apostolatus, a Congregatione assignata, illisque magis consentanea, efficaciter exercenda aptos reddat.

S 41. — § 1. In singulis Provinciis Formationis Ratio habeatur, quae cum principiis hic statutis, cum documentis et normis Ecclesiae et Congregationis Missionis consonet, diversisque locorum adiunctis respondeat.

§ 2. Item Visitator statuat Commissionem Formationis, cuius erit Rationem Formationis praeparare et renovare, atque ea omnia tractare, quae ad processum institutionis attinent.

S 42. — Singulae Provinciae, ope Commissionis Formationis, tam communitariam quam individualem formationem continuam ordinent et foveant.

2. De Seminario Interno

C 82. — Candidati, ut in Seminarium Internum admittantur, inter condiciones requisitas, signa praebere debent, quibus apti censeantur ad vocationem vincentianam in communitate persequendam.

C 83. — § 1. Seminarium Internum est tempus quo sodales missionem et vitam in Congregatione incipiunt et, adiuvantibus communitate et Moderatoribus, suam vocationem pressius agnoscunt, ac per specialem formationem ad liberam incorporationem in Congregationem se praeparant.

§ 2. Seminarium Internum per 12 saltem menses sive continuos sive intermissos, protrahi debet. Si vero menses intermittuntur, Conventus Provincialis erit numerum mensium continuorum determinare et statuere quando periodus Seminarii Interni curriculo studiorum inseratur.

C 84. — Ideo tota ratio huius temporis eo tendere debet, ut Seminaristae:

1° maiorem maturitatem acquirant;

2° congruae cognitioni et experientiae missionis apostolicae et vitae Congregationis progressive initientur;

3° ad experientiam Dei, praesertim in oratione, perveniant.

C 85. — Quod ut assequantur, Seminaristae sedulo curabunt:

1° convenientem et concretam cognitionem hominum, in primis vero pauperum, eorumque necessitatum, desideriorum et problematum sibi comparare;

2° cognitionem peculiaris indolis, spiritus et munerum Congregationis acquirere, fontes adeundo, praesertim vero vitam atque opera sancti Vincentii, Congregationis historiam et traditiones, necnon actuosam et congruam apostolatus nostri participationem;

3° studium et meditationem Evangelii totiusque Sacrae Scripturae impensius fovere;

4° Ecclesiae, qua salutis communitatis, mysterium ac missionem, active participare;

5° documenta evangelica, praecipue vero castitatem, paupertatem et oboedientiam, iuxta mentem sancti Vincentii, cognoscere et vivere.

C 86. — Seminaristae communitati provinciali et locali apud quam vivunt intime inseruntur, et in ea communi responsabititate formantur, coordinante et animante Directore Seminarii Interni.

S 43. — Seminarium Internum, iuxta necessitates, provinciale vel interprovinciale esse potest. In utroque casu peragi potest in una vel in pluribus domibus Congregationis, selectis a Visitatore vel a Visitatoribus, quorum interest, consentientibus eorum Consiliis.

S 44. — Peculiaribus in adiunctis, et attenta maturitate humana et christiana candidatorum, opportunae aptationes a Visitatore statui possunt.

3. De Seminario Maiore

C 87. — § 1. Tempus Seminarii Maioris ad completam institutionem sacerdotii ministerialis vincentiani tradendam ordinatur, ita ut alumni, ad exemplar Christi Evangelizatoris, formentur ad Evangelium praedicandum, divinum cultum celebrandum fidelesque pascendos.

§ 2. Secundum spiritum sancti Vincentii et traditionem Congregationis, formatio nostrorum dirigatur potissimum ad ministerium verbi et ad exercitium caritatis erga pauperes.

C 88. — Formatio nostrorum realitati societatis adhaereat, ita ut studia ad visionem et iudicium criticum mundi hodierni acquirendum contendant. Alumni autem per conversionem cordis, incipiant seipsos efficaciter inserere in opus christianum instaurationis iustitiae; magis magisque conscii fiant de radicibus paupertatis in mundo, et impedimenta detegant quae evangelizationi obstant. Quae omnia fiant lumine Verbi Dei et ductu Moderatorum.

C 89. — Foveantur in alumnis maturitas affectiva et qualitates missionariae, cuiusmodi sunt: capacitas suscitandi et dirigendi communitates, responsabilitas, spiritus et actus critici, generositas prompta, vis sese firmiter obstringendi ad finem Congregationis efficiendum.

C 90. — Visitator statuere debet congruum tempus, ut alumni, expleto curriculo theologico, diaconalem exerceant ordinem, antequam ad Presbyteratum promoveantur.

S 45. — § 1. Domus Seminarii Maioris, prout necessitas postulat, potest esse vel singulis Provinciis propria vel pluribus communis.

§ 2. Alumni nostri possunt ad aliam Provinciam vel ad Institutum rite approbatum mitti, ut ibi studiorum ecclesiasticorum curriculum peragant. Hoc tamen in casu caveatur, ut ipsi vitam communem, iuxta Congregationis morem, ducant, et convenientem formationem vincentianam recipiant.

§ 3. In Domibus formationis vita familiaris floreat, et fraternitas inter sodales eiusdem Provinciae praeparetur; si autem alumni multi sint, apta ratione in coetus minores distribui possunt, quo singulorum formationi personali melius provideatur.

S 46. — Durante processu formationis Visitator, auditis Moderatoribus et suo Consilio, intermissiones studiorum et licentiam manendi extra domum formationis alumnis, iusta de causa, concedere potest.

S 47. — Foveatur mutua cognitio inter alumnos e diversis Congregationis Provinciis.

4. De Fratrum formatione

C 91. — § 1. Cura peculiaris impendatur ut Fratres ad suam missionem in Congregatione fideliter implendam formentur. Omnia quae in Constitutionibus et Statutis de formatione edicuntur, institutioni quoque Fratrum applicantur.

§ 2. Eorum igitur formationem in Seminario Interno eandem ac aliorum sodalium esse oportet, nisi peculiaria rerum adiuncta aliud suadeant.

§ 3. Quoad formationem Fratrum qui ad Diaconatum permanentem promovendi sint, serventur normae provinciales.

S 48. — Specialis Fratrum institutio culturalis et technica, opportune fiat legitimo curriculo studiorum, ut titulum seu diploma congruens acquirant.

C 92. — Fratres ad apostolatum gradatim applicentur ut omnia sub lumine fidei adspicere, iudicare et agere, atque per actionem seipsos cum aliis efformare et perficere discant.

5. De Moderatoribus et Magistris

C 93. — Communitas provincialis universa, de formatione nostrorum responsabilem se sentiat, ita ut singuli sodales eidem operi adiumentum praestent.

C 94. — Cum alumnorum formatio ab idoneis educatoribus praecipue pendeat, Moderatores et Magistri solida doctrina, congrua experientia pastorali et peculiari institutione praeparentur.

C 95. — § 1. Moderatores et alumni mutuae comprehensioni et fiduciae aperti, atque constantem et activam consuetudinem inter se habentes, veram communitatem educativam constituere debent.

§ 2. Haec autem communitas educativa, contributionibus aliorum coetuum attenta, propria proposita propriasque activitates constanti examini subiciat.

§ 3. Moderatores collegialiter procedant: attamen cura specialis et immediata seminaristarum et alumnorum alicui confratri vel, si casus ferat, pluribus confratribus committatur.

S 49. — Seminarium Maius, qua centrum formationis, adiumentum praestet sodalibus in diversis operibus laborantibus, ipsi autem Moderatores et Magistri opera apostolatus exerceant.

S 50. — Curandum est ut in domibus formationis habeantur, prout necessitas postulat, confratres idonei, qui confessarii et directoris spiritus muneribus fungantur.

PARS TERTIA

DE ORGANIZATIONE

Sectio I. — DE REGIMINE

Principia generalia

C 96. — Sodales omnes, cum vocati sint ut operam suam praestent ad missionem Christi continuandam, ius et officium habent tum cooperandi ad bonum communitatis apostolicae, tum eiusdem regimine participandi, ad normam iuris proprii. Sodales igitur in muneribus obeundis, in inceptis apostolicis suscipiendis, in praeceptis exsequendis, active et responsabiliter cooperentur.

C 97. — § 1. Qui in Congregatione auctoritatem exercent, quae a Deo est, et qui in eius exercitio quocumque modo partem habent, etiam in Conventibus et in Consiliis, prae oculis habeant exemplum Boni Pastoris, qui non venit ministrari sed ministrare. Ideoque, conscii de sua coram Deo responsabilitate, se existiment servos communitatis, ad promovendum finem ipsi proprium iuxta spiritum sancti Vincentii, in vera communione apostolatus et vitae.

§ 2. Cum sodalibus, ergo, dialogum instituant, firma tamen ipsorum auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.

C 98. — Omnes sodales, in muneribus a communitate concreditis obeundis, habent potestatem sufficientem ad ea implenda. Ideoque, ne avocentur ad maiorem regiminis gradum ea quibus aut singuli sodales aut inferiores regiminis gradus providere possunt.

Servetur tamen illa regiminis unitas, quae necessaria est ad finem et bonum totius Congregationis prosequenda.

C 99. — Congregatio Missionis, cum suis Domibus et ecclesiis omnesque eius sodales exemptione ab Ordinariorum locorum iurisdictione gaudent ex speciali Romanorum Pontificum concessione, praeterquam in casibus a iure expressis.

C 100. — Conventus Generalis, Superior Generalis, Visitatores ac Superiores Domorum et Communitatum legitime constitutarum, in sodales gaudent potestate, quae a iure universali et proprio definitur; habent praeterea ecclesiasticam potestatem regiminis seu iurisdictionis, pro foro tam externo quam interno. Superiores, igitur, ordine sacro debent esse insigniti.

Caput I

De administratione centrali

1. De Superiore Generali

C 101. — Superior Generalis, successor sancti Vincentii, una cum tota Congregatione, missionem Fundatoris diversis adiunctis aptatam in servitium universalis Ecclesiae continuat. Proinde, tali sollicitudine Congregationem gubernet, ut charisma sancti Vincentii vivum semper in Ecclesia perseveret.

C 102. — Superior Generalis, centrum unitatis et Provinciarum coordinationis, sit etiam principium spiritualis animationis et actionis apostolicae.

C 103. — Superior Generalis omnes Provincias, Domos et singulos sodales Congregationis potestate ordinaria regit ad normam iuris universalis et proprii. Superior Generalis tamen subest auctoritati Conventus Generalis, ad normam iuris.

C 104. — Superior Generalis valet usualem tantum interpretationem Constitutionum, Statutorum et Decretorum Conventus Generalis dare.

C 105. — § 1. Superior Generalis a Conventu Generali eligitur, iuxta art. 140 Constitutionum.

§ 2. Ad validitatem electionis Superioris Generalis, requiruntur condiciones, quae ex Iure universali et proprio haberi debent.

§ 3. Superior Generalis eligitur ad sexennium, et iterum eligi potest ad alterum sexennium, ad normam iuris proprii Congregationis.

§ 4. Sexennium vero compleri censetur acceptatione officii, ab eius successore facta, in Sequenti Conventu Generali ordinario.

C 106. — § 1. Superior Generalis ab officio cessat:

1° per acceptationem officii a successore factam;

2° per ipsius renuntiationem a Conventu Generali vel a Sancta Sede acceptatam;

3° per depositionem a Sancta Sede decretam.

§ 2. Si Superior Generalis manifeste indignus vel ineptus factus fuerit ad munus suum implendum, Assistentium erit de re collegialiter iudicare et Sanctam Sedem certiorem facere, cuius mandatis standum erit.

C 107. — Praeter facultates ipsi a iure universali vel ex speciali concessione datas, Superioris Generalis est:

1° omni cura studere ut spiritus sancti Fundatoris firmus atque fervens ubique foveatur, apostolica Congregationis actuositas eiusque renovatio indesinenter promoveantur, atque Constitutiones et Statuta quam aptius applicentur:

2° de consensu sui Consilii, ordinationes generales condere, in bonum Congregationis;

3° de consensu sui Consilii et consultis sodalibus quorum interest, constituere Provincias easque coniungere, dividere, supprimere, servatis de iure servandis;

4° convocare Conventum Generalem ipsique praeesse, et convocatos, de ipsius Conventus consensu, dimittere;

5° de consensu sui consilii et auditis Consultoribus Provinciae, Visitatorem, gravi de causa, ab officio removere;

6° de consensu sui Consilii et auditis illis quorum interest, ad normam c. 733, § 1, Domus erigere et Communitates locales constituere easque supprimere, salva auctoritate Visitatoris;

7° gravi de causa, de consensu sui consilii et auditis Visitatoribus quorum interest, Domum unius Provinciae in territorio alterius erigere;

8° iusta de causa et de consensu sui Consilii, domos erigere, quae a nulla Provincia dependeant et regantur a Superiore locali sub directa dependentia Superioris Generalis; et Superiores earundem Domorum nominare;

9° de consensu sui Consilii, sodalibus licentiam dare emittendi vota, eosdemque ad Ordines admittere; a votis dispensare, gravi de causa, sive in casu legitimi egressus, sive in actu dimissionis;

10° sodales e Congregatione dimittere, ad normam iuris universalis et proprii;

11° de consensu sui Consilii, in casibus extraordinariis ac gravi de causa, dispensare a Constitutionibus;

12° de consensu sui consilii, approbare normas a Conventibus provincialibus statutas.

S 51. — Praeter facultates ipsi a iure universali vel ex speciali concessione datas, Superioris Generalis est:

1° eamdem facultatem quam habet pro Provinciis, relate ad Viceprovincias exercere;

2° salvo iure visitationem canonicam peragendi, si casus ferat, adire semel saltem durante munere, per se vel per alium, Provincias et Viceprovincias, ut illas animet et de ipsarum sodaliumque statu certior fiat;

3° a) de consensu sui Consilii et iis consultis quorum interest, missiones recipere a Sede Apostolica vel ab Ordinariis locorum Congregationi propositas, eas sub sua iurisdictione servando aut eas alicui Provinciae vel coetui Provinciarum committendo; ab illis recedere quae ipsi commissae fuerant;

b) de consensu sui Consilii et auditis iis quorum interest, coetus missionarios constituere sub sua iurisdictione vel eos cuidam Provinciae vel coetui Provinciarum committere;

4° concedere Visitatoribus facultatem acceptandi vel resignandi missiones ab Ordinariis locorum concessas extra territorium cuiusvis Provinciae Congregationis;

5° de consensu sui Consilii, auditisque Visitatoribus et Vicevisitatoribus, tempore opportuno, ante celebrationem Conventus Generalis, Commissionem Praeparatoriam nominare;

6° quam primum ea omnia, quae a Conventu Generali decreta sunt, promulgare;

7° de consensu sui Consilii, contractus maioris momenti, servatis de iure servandis, inire;

8° gravi de causa, de consensu sui Consilii, et auditis Provinciae Visitatore, Consultoribus et, si tempus suppetat, quamplurimis sodalibus, regimen alicuius Provinciae ad breve tempus assumere per administratorem, cum facultatibus ab ipso Superiore Generali delegatis, exercendum;

9° de consensu sui Consilii et auditis Visitatoribus sodalibusque quorum interest, transferre sodales ab una Provincia in aliam;

10° sodalibus e Congregatione legitime separatis, suffragia concedere, pro defunctis nostris consueta;

11° de consensu sui Consilii, in casibus particularibus ac iusta de causa, a Statutis et Decretis Conventus Generalis dispensare;

12° de consensu sui Consilii et consultis Visitatoribus quorum interest, Directores Filiarum Caritatis nominare;

13° benefactoribus atque amicis Congregationis affiliationem concedere, bona spiritualia quae ad ipsos spectant, indicando;

14° de consensu sui Consilii, Provincias hortari ad participandas activitates missionarias internationales (operae – munera);

15° de consensu sui Consilii et auditis partibus quarum interest, Regiones constituere extra fines Provinciarum et Regiones approbare a Visitatoribus erectas;

16° de consensu sui Consilii, Statutum cuiusque Conferentiae Visitatorum approbare;

17° laborem Consilii Generalis et Assistentium Generalium munera ordinare.

S 52. — Superior Generalis Romae domicilium habet. Illud ne mutet, nisi consentiente Conventu Generali et consulta Sancta Sede.

S 53. — Ordinationes generales a Superiore Generali conditae vigent usque ad sequentem Conventum Generalem, nisi ab ipso Superiore Generali vel ab eius successore aliter provisum fuerit.

S 54. — Visitatores, Superiores aliique officiales Congregationis, necnon Directores provinciales Filiarum Caritatis, expleto sui muneris tempore, boni ordinis causa, in officio pergunt donec a successoribus substituantur.

2. De Vicario Generali

C 108. — Vicarius Generalis Superiorem Generalem adiuvat illumque absentem vel impeditum in munere supplet, ad normam iuris proprii.

C 109. — Vicarius Generalis a Conventu Generali eligitur ad normam iuris proprii. Electus vero in Vicarium Generalem ipso facto fit etiam Assistens Generalis.

C 110. — In casu absentiae Superioris Generalis, Vicarius Generalis eiusdem auctoritate insignitur, nisi ipse Superior Generalis aliquid sibi reservaverit.

C 111. — In casu impedimenti Superioris Generalis, Vicarius Generalis illum supplet pleno iure usque ad impedimenti cessationem. De impedimento autem Consilium Generale, sine Superiore Generali, sed praesente Vicario Generali, iudicat.

C 112. — Vacante quacumque de causa munere Superioris Generalis, ipso facto Vicarius Generalis fit Superior Generalis usque ad completum sexennium; de consensu autem sui consilli, auditisque saltem Visitatoribus et Vicevisitatoribus, ex Assistentibus Vicarium Generalem quamprimum nominat.

C 113. — Deficiente Vicario Generali, quacumque de causa, Superior Generalis, de consensu sui Consilii auditisque saltem Visitatoribus et Vicevisitatoribus, ex Assistentibus Vicarium Generalem quamprimum nominat.

C 114. — Vicarius Generalis ab officio cessat ad normam iuris universalis et proprii.

S 55. — § 1. Vicarius Generalis ab officio cessat:

1) per acceptationem officii a successore factam;

2) per renuntiationem a Conventu Generali vel a Sancta Sede acceptatam;

3) per depositionem a Sancta Sede decretam.

§ 2. Si Vicarius Generalis manifeste indignus vel ineptus factus fuerit ad munus suum implendum, Superioris Generalis erit, cum suo Consilio, excluso ipso Vicario Generali, de re iudicare et certiorem facere Sanctam Sedem, cuius mandatis standum erit.

S 56. — Vicarius Generalis, qui ut Superior Generalis regimen Congregationis assumpserit, expleto sexennio, immediate in Superiorem Generalem eligi potest, et denuo eligi.

3. De Assistentibus Generalibus

C 115. — Assistentes Generales sunt sodales Congregationis qui Consilium Superioris Generalis constituunt, opera et consilio in regimine Congregationis eum adiuvant, ut unitas et robur Congregationis promoveantur, Constitutiones et decisiones Conventus Generalis ad effectum deducantur, omnesque Provinciae in operibus Congregationis promovendis collaborent.

C 116. — § 1. Assistentes Generales a Conventu Generali, ad normam iuris proprii, eliguntur.

§ 2. Assistentes Generales, saltem quattuor numero, ex diversis Provinciis, ad sexennium eliguntur, et semel possunt iterum eligi. Expleto tamen secundo sexennio consecutivo, nequeunt immediate in Vicarium Generalem eligi.

§ 3. Sexennium vero compleri censetur acceptatione officii, a successoribus facta, in sequenti Conventu Generali ordinario.

S 57. — Firmo stante principio quod in Constitutionibus art. 116 § 2 enuntiatur:

§ 1. Assistentes Generales eliguntur ex diversis Provinciis et ratione habita, quantum fieri potest, diversi generis culturarum in Congregatione praesentium.

§ 2. Numerus Assistentium Generalium a Conventu determinatur.

S 58. — Assistentes in eadem domo qua Superior Generalis residere debent. Ad Consilium autem Generale constituendum, praeter Superiorem Generalem aut Vicarium Generalem, duo saltem Assistentes praesentes sint oportet.

S 59. — Absentibus tamen, iusta de causa Assistentibus Generalibus, ita ut numerus requisitus pro Consilio deficiat, Superior Generalis ad ipsum Consilium, cum iure suffragii, vocare potest unum ex Officialibus Curiae Generalis, hoc ordine: Secretarium Generalem, Oeconomum Generalem, aut Procuratorem Generalem apud Sanctam Sedem.

C 117. — Assistentium Generalium officium cessat ad normam iuris proprii.

S 60. — Assistentes Generales ab officio cessant:

1) per acceptationem officii a successoribus factam;

2) per renuntiationem a Superiore Generali, de consensu aliorum Assistentium vel a Conventu Generali acceptatam;

3) per depositionem a Superiore Generali, de consensu aliorum Assistentium, decretam, accedente beneplacito Sanctae Sedis.

C 118. — § 1. Si quis ex Assistentibus a munere cesserit, substitutus nominatur a Superiore Generali cum voto deliberativo aliorum Assistentium; substitutus vero eadem iura et obligationes ac alii Assistentes obtinet.

§ 2. Sed, si intra sex menses Conventus Generalis celebrari debeat, Superior Generalis non tenetur nominare substitutum.

4. De Officialibus Curiae Generalis

C 119. — § 1. Secretarius Generalis, Oeconomus Generalis et Procurator Generalis apud Sanctam Sedem, extra numerum Assistentium Generalium nominantur a Superiore Generali, de consensu sui Consilli.

§ 2. In munere manent ad nutum eiusdem Superioris Generalis de consensu sui Consilii; ratione autem sui officii, domui Curiae Generalis adscribuntur.

§ 3. Consilio Generali interesse possunt cum vocati fuerint a Superiore Generali, sed sine suffragio, salvis casibus de quibus agitur in Statutis.

§ 4. Conventui Generali intersunt cum iure suffragii.

S 61. — § 1. Secretarius Generalis:

1) Superiori Generali ministrat in iis quae scribenda sunt pro tota Congregatione;

2) ex munere interest Consilio Generali, sed sine suffragio, ad eiusdem acta conficienda;

3) Superiori Generali proponere potest nomina confratrum qui, ad norman iuris proprii ab eo nominentur tamquam cooperatores, sub directione sua, ad archivum ordinandum, ad publicationes edendas et ad litteras scribendas.

§ 2. Si Secretarius Generalis impeditus fuerit ab officio implendo, Superioris Generalis est nominare pro tempore unum ex Assistentibus vel Officialibus vel cooperatoribus, qui eius vices gerat.

S 62. — § 1. Oeconomus Generalis, ratione officii, bona Congregationis et alia bona Curiae Generali concredita, administrat, sub moderatione Superioris Generalis cum suo Consilio, ad normam iuris universalis et proprii.

§ 2. Annuente Superiore Generali, visitat Oeconomos Provinciales, immo particularibus in adiunctis, Oeconomos Domorum vel administratores operum maioris momenti.

S 63. — § 1. Procuratoris Generalis apud Sanctam Sedem est:

1) postulationes circa facultates ordinarias a Sancta Sede obtinendas curare;

2) de consensu Superioris Generalis, et auditis Visitatoribus quorum interest, tractare apud Sanctam Sedem negotia Congregationis, Provinciarum, Domorum et sodalium.

§ 2. Procurator Generalis apud Sanctam Sedem, de mandato scriptis dato Superioris Generalis officio Postulatoris Generalis Congregationis fungi potest in Curia Romana, ad normam iuris.

Caput II

De administratione provinciali,

regionali et locali

1. De Provinciis et Viceprovinciis

C 120. — Congregatio Missionis dividitur in Provincias ad normam iuris proprii.

C 121. — Congregatio dividitur etiam in Viceprovincias, ad normam iuris proprii.

C 122. — Provincia est plurium domorum inter se coniunctio, territorialibus limitibus circumscripta, cui praeest Visitator, potestate ordinaria propria, ad normam iuris universalis et proprii.

S 64. — Etsi unaquaeque Provincia territorialibus limitibus circumscribitur, nihil impedit quin alicuius Provinciae Domus adsit in alterius Provinciae territorio, ad normam art. 107, 7º Constitutionum.

S 65. — § 1. Viceprovincia est plurium Domorum inter se coniunctio, territorialibus limitibus circumscripta, quae, iuxta conventionem initam cum aliqua Provincia, ab ea dependet, et cum ea quoddam totum efformat, cui praeest Vicevisitator, potestate ordinaria propria, ad normam iuris universalis et proprii.

§ 2. Potest etiam constitui Viceprovincia quae a nulla Provincia plene constituta, sed directe a potestate Superioris Generalis pendeat, cui praeest Vicevisitator potestate ordinaria propria.

§ 3. Viceprovincia, natura sua, est transitoria, et in Provinciam convertitur cum condiciones requisitae habeantur.

§ 4. Quod in Constitutionibus et Statutis Congregationis dicitur de Provincia, valet, positis ponendis, etiam de Viceprovincia, nisi aliter expresse caveatur in ipsis Constitutionibus et Statutis, vel in Normis et conventionibus cuiusque Viceprovinciae.

S 66. — § 1. Divisa Provincia, ita ut distincta Provincia erigatur, etiam bona omnia quae in commodum Provinciae erant destinata et aes alienum quod pro Provincia contractum fuerat, a Superiore Generali cum suo Consilio, debita proportione, ex bono et aequo, dividi debent, salvis piorum fundatorum seu offerentium voluntatibus, iuribus legitimis quaesitis, ac normis propriis quibus Provincia regitur.

§ 2. Divisio archivi Provinciae matris reservatur decisioni Superioris Generalis, auditis prius Visitatoribus quorum interest.

2. De Visitatore et Vicevisitatore

C 123. — § 1. Visitator est Superior maior, ordinarius, cum potestate ordinaria propria, qui alicui Provinciae praeficitur ad eam regendam ad normam iuris universalis et proprii.

§ 2. Visitator, actuosae omnium participationis in vita et apostolatu Provinciae studiosus, sodales et copias impendat in servitium Ecclesiae, iuxta finem Congregationis, ministerium Domorum foveat, de profectu personali et activitate singulorum sollicitum se praebeat, unionem vitalem procurans.

S 67. — Quod in Constitutionibus et Statutis dicitur de Visitatore valet etiam de Vicevisitatore, nisi aliter expresse caveatur in ipsis Constitutionibus et Statutis, vel in Normis et conventionibus cuiusque Viceprovinciae.

C 124. — Superior Generalis, de consensu sui Consilli, ad normam iuris proprii, Visitatorem, praevia consultatione Provinciae, nominat aut eum confirmat, praevia electione.

S 68. — § 1. Superior Generalis, de consensu sui Consilii, nominat Visitatorem, non minus quam triennii fine, consultis saltem sodalibus Provinciae vocem activam habentibus. Eodem modo, secundum normas Provinciae, Visitator a Superiore Generali confirmari potest semel vel saepius, sed non ultra novem annos sine interruptione.

§ 2. Modus et circumstantiae consultationis determinari possunt a Conventu Provinciali, cum approbatione Superioris Generalis de consensu sui Consilii.

§ 3. Conventus provincialis proponere potest approbationi Superioris Generalis, de consensu sui Consilii, modum proprium electionis Visitatoris. Huiusmodi vero electio has saltem condiciones habere debet:

1) mandatum sit saltem ad triennium, sed non ultra sexennium;

2) Visitator electus non permaneat in officio ultra novem annos continuos;

3) in primo et secundo scrutinio requiratur maioritas absoluta, demptis schedis nullis; in tertio autem scrutinio gaudeant voce passiva duo tantum, qui in secundo scrutinio obtinuerint maiorem numerum votorum, etiamsi sunt aequalia;

4) in casu paritatis votorum, electus retineatur senior vocatione vel aetate.

§ 4. Ut electus, vel reelectus, Visitatoris munus assumat, requiritur confirmatio Superioris Generalis, de consensu sui Consilii.

C 125. — Visitatoris est:

1° constitutionum, Statutorum et Normarum provincialium observantiam promovere;

2° de consensu sui consilii, Ordinationes condere in bonum Provinciae;

3° de consensu sui Consilii et consulto Superiore Generali, intra fines suae Provinciae et ad normam c. 733 § 1, domus erigere et communitates locales constituere easque supprimere;

4° de consensu sui consilli et consultis sodalibus, Superiores Domorum nominare et Superiorem Generalem de nominatione certiorem facere;

5° de consensu sui Consilii et consultis iis quorum interest, approbante Superiore Generali, Superiorem Regionalem cum potestate delegata instituere;

6° domos et sodales frequenter invisere, et quidem ex officio, saltem alternis annis;

7° Conventum Provincialem, ad normam iuris proprii, convocare, ipsique praeesse; convocatos autem, de consensu ipsius Conventus, dimittere, et Normas Provinciales promulgare;

8° candidatos admittere in Seminarium internum, ad Bona Proposita et ad Vota, iuxta Constitutiones et Statuta;

9° consultis Superioribus et Moderatoribus candidatorum, sodales admittere ad « Ministeria », et, de consensu sui Consilii, ad Ordines;

10° sodales praesentare ad Ordines ac litteras dimissorias dare pro eorum Ordinatione;

11° audito suo Consilio et consultis Moderatoribus, sodales nondum Congregationi incorporatos dimittere.

S 69. — Visitatoris est:

1) propositum Provinciale condere, iuxta Normas Provinciales et de consensu sui Consilii;

2) de consensu sui Consilii et consulto Superiore Generali, servatis de iure servandis, opus maius alicuius Domus constituere et supprimere;

3) audito suo Consilio et consultis, quantum fieri potest, iis quorum interest, sodales singulis Domibus, pro ipsarum necessitate, assignare; in casibus tamen urgentioribus, Visitator tenetur suum Consilium saltem certius facere;

4) de consensu sui Consilii nominare, iuxta Normas Provinciales, Oeconomum provincialem et Directorem Seminarii Interni et Seminarii Maioris;

5) approbare Propositum commune Domorum a Superiore locali cum sua communitate praeparatum;

6) relationes mittere ad Superiorem Generalem de rebus Provinciae, et de visitationibus Domorum ex officio peractis;

7) de consensu sui Consilii, contractus necessarios et utiles inire, ad normam iuris universalis et proprii;

8) audito suo Consilio, tempore opportuno, Commissionem praeparatoriam Conventus Provincialis nominare;

9) gaudere praerogativa dirimendi paritatem suffragiorum, ad normam iuris;

10) Superiorem Generalem quam primum certiorem facere de emissis Votis a sodalibus deque eorum incorporatione in Congregationem, et de Ordinibus ab illis susceptis;

11) per se vel per alios idoneos curam habere de archivo provinciali;

12) approbare sodales et ipsis conferre iurisdictionem ad sodalium confessiones, necnon, salvo iure Ordinarii, ad sacram Verbi Dei praedicationem, easdemque facultates aliis delegare;

13) de consensu sui Consilii, iusta de causa, dispensare a Normis provincialibus in casibus particularibus;

14) curam gerere Confratrum in adiunctis anomalis versantium et ad normam illos reducere.

S 70. — Vicevisitator eadem iura, facultates et obligationes habet ac Visitator, nisi aliter in ipsis Constitutionibus et Statutis expresse caveatur.

S 71. — Ordinationes Visitatoris vigent usque ad sequentem Conventum Provincialem, nisi ab ipso Visitatore vel eius successore aliter provisum fuerit.

S 72. — § 1. Vacante officio Visitatoris, regimen Provinciae ad tempus cedit Assistenti Visitatoris; si vero Assistens non habeatur, Consultori Provinciali antiquiori ratione institutionis, vocationis vel aetatis, nisi a Superiore Generali aliter provisum fuerit.

§ 2. Conventus Provincialis proponere potest approbationi Superioris Generalis, de Consensu eius Consilii, modum proprium providendi regimini Provinciae ad tempus, adveniente morte Visitatoris, aut eius cessatione ab officio.

3. De Assistente Visitatoris

C 126. — Visitator, ut in regimine Provinciae adiuvetur, habere potest Assistentem, condicionibus ab art. 61 et 100 requisitis, praeditum. Conventus provincialis est statuere utrum habendus sit Assistens Visitatoris necne.

S 73. — § 1. Assistens Visitatoris est unus ex Consultoribus Provincialibus, et eligitur ab ipsis Consultoribus cum Visitatore, nisi a Conventu Provinciali aliter provisum fuerit.

§ 2. Absente Visitatore, Assistens eiusdem auctoritatem habet, exceptis iis quae sibi Visitator reservaverit.

§ 3. Impedito Visitatore, Assistens illum supplet pleno iure, usque ad impedimenti cessationem. De impedimento autem Consilium Provinciale, sine Visitatore, iudicat, et quam primum Superiorem Generalem certiorem facit, cuius mandatis standum erit.

4. De Consilio Visitatoris

C 127. — Consultores, qui consilium Visitatoris constituunt, opera et consilio eum in regimine Provinciae adiuvant, ut eius unitas et robur promoveantur, Constitutiones et decisiones Conventus Provincialis ad effectum deducantur, omnesque Domus et sodales in operibus promovendis collaborent.

S 74. — § 1. Consultores nominantur ad triennium a Visitatore, consultis saltem sodalibus Provinciae vocem activam habentibus. Eodem modo iisdemque condicionibus, Consultores confirmari possunt ad secundum et ad tertium triennium, non autem ad quartum.

§ 2. Conventus Provincialis proponere potest approbationi Superioris Generalis, de consensu eius Consilii, modum proprium designationis vel electionis Consultorum, necnon eorumdem numerum, tempus nominationis et durationis in officio. De Consultorum designatione, Visitator certiorem facere debet Superiorem Generalem.

§ 3. Consultor Provincialis, gravi de causa, ab officio removeri potest a Superiore Generali, proponente Visitatore, de consensu reliquorum Consultorum.

§ 4. Quod dicitur de Assistente Provinciali in art. 73, § 2 et § 3, valet etiam de Consultore Provinciali antiquiore ratione institutionis, vocationis vel aetatis, ubi Assistens Provincialis non habeatur, nisi aliter in Normis Provincialibus statutum fuerit.

5. De Oeconomo Provinciali

C 128. — In unaquaque Provincia sit Oeconomus qui administret bona Provinciae, sub directione ac vigilantia Visitatoris cum suo Consilio, ad normam c. 636, § 1 et iuris proprii.

S 75. — Oeconomus nominatur a Visitatore de consensu sui Consilii, vel alio modo in Normis Provincialibus statuto.

S 76. — Si Oeconomus Provincialis non est Consultor, interest Consilio Provinciali cum vocatus fuerit a Visitatore, sed sine suffragio.

S 77. — Oeconomi Provincialis est:

1) curare ut bona Provinciae recte in foro ecclesiastico et civili possideantur;

2) consilio et opera adiuvare Oeconomos Domorum ad munus implendum, eorumque administrationi invigilare;

3) curare ut unaquaeque Domus solvat summam assignatam pro expensis Provinciae et, suo tempore, mittere ad Oeconomum Generalem taxam pro fundo generali;

4) curare ut iusta merces Congregationis operariis solvatur et accurate serventur leges civiles de tributis et de securitate sociali;

5) semper ordine servare varia regesta expensarum et redituum, necnon alia documenta;

6) rationem reddere Visitatori eiusque Consilio de sua administratione, ad normam art. 103.

6. De Regionibus

S 78. — § 1. Regio est territorium, in quo una saltem domus extat, quae ad aliquam Provinciam pertinet vel directe a Superiore Generali dependet.

§ 2. Regio erigitur a Superiore Generali cum suo Consilio vel a Visitatore cum suo Consilio, cum approbatione Superioris Generalis (cf. S  51, 15). Committitur Superiori Regionali.

§ 3. Superior Regionalis gaudet facultatibus delegatis a Superiore Generali vel a Visitatore, ea mente ut faveatur progressioni missionis propriae Congregationis.

§ 4. Si Superior Regionalis nominatur a Visitatore cum suo Consilio, nominatio eget confirmatione Superioris Generalis con suo Consilio (cf. Const. 125, 5º).

§ 5. Regio constituitur conventione scripta, quae definiat facultates delegatas et mutua onera inter Superiorem Generalem aut Visitatorem et Superiorem regionalem.

§ 6. Regio constitui potest sive ad tuendam suam autonomiam, qua inde ViceProvincia vel Provincia evadat, sive eo quod ViceProvincia aut Provincia nequeat propriam autonomiam servare.

§ 7. Ut Regio erigi possit in ViceProvinciam aut ViceProvincia in Provinciam, opus est ut Regio vel ViceProvincia concretam habeat spem Vocationes habendi et solidum fundamentum oeconomicum congruens ad sustentandas Missiones et sodales.

7. De Visitatorum Conferentiis

S 79. — § 1. Ad favendam cooperationem inter Provincias quoad Missionem, communicationem et formationem, Visitatores Conferentias Visitatorum constituere debent.

§ 2. Huiusmodi Conferentiae tueantur semper Congregationis unitatem, Provinciarum autonomiam et principia subsidiaritatis et corresponsabilitatis.

§ 3. Uniuscuiusque Conferentiae Visitatorum est proprium Statutum redigere et Superiori Generali cum suo Consilio approbandum proponere.

8. De Officiis in administratione locali

C 129. — § 1. Congregatio seipsam efficit praesertim in singulis Communitatibus localibus.

§ 2. Superior, centrum unitatis et animator vitae Communitatis localis, ministeria Domus foveat et de singulorum profectu et actuositate cum communitate sollicitum se praebeat.

C 130. — § 1. Superior localis nominatur ad triennium a Visitatore, consultis sodalibus Domus vel Communitatis localis. In eadem autem Domo vel Communitate locali, iisdem condicionibus, nominari potest ad alterum triennium. Post secundum triennium, pro necessitate, recurrendum est ad Superiorem Generalem.

§ 2. Conventus Provincialis alium modum designationis Superioris localis statuere potest.

§ 3. Superior localis habere debet condiciones requisitas ab art. 61 et 100.

C 131. — Ad normam iuris, Superior localis potestatem habet ordinariam in foro interno et externo pro sodalibus aliisque diu noctuque in Domo sua degentibus; eamdem autem potestatem aliis delegare potest.

S 80. — Superioris localis ius et officium est:

1) Visitatorem certiorem facere de statu Domus sibi concreditae;

2) munera et officia, quorum attributio Superioribus maioribus non reservatur, sodalibus Domus committere;

3) Conventum domesticum convocare et dirigere;

4) una cum sua communitate Propositum commune suae Domus praeparare et approbationi Visitatoris proponere;

5) habere archivum et sigillum Domus;

6) Sodalibus notificare decreta et notitias Congregationis;

7) curare ut onera Missarum adimpleantur.

S 81. — § 1. Superior localis Domum administrat cooperantibus omnibus sodalibus, praesertim Assistente et Oeconomo, qui nominantur iuxta Normas Provinciales.

§ 2. Assistens, absente Superiore, totum illius officium exercet, iuxta normas a iure proprio stabilitas.

§ 3. Coadunationes sodalium communitatis ad instar Consilii frequenter habeantur.

C 132. — § 1 Deficientibus condicionibus ad Domum erigendam vel si opus aliquod id suadeat, Visitator, de consensu sui Consilii, Coetum sodalium ad instar Domus constituere potest, iuxta Normas Provinciales.

§ 2. Unus e sodalibus, a Visitatore ad normam iuris designatus, in huiusmodi Coetu responsabilis est ad modum Superioris.

§ 3. Coetus ad instar Domus eadem ac ipsa Domus iura et obligationes habet.

C 133. — Superior localis amoveri potest quotiescumque Visitatori, de consensu sui Consilli et accedente approbatione Superioris Generalis, id visum fuerit ex iusta et proportionata causa.

C 134. — § 1. Oeconomus, sub moderatione Superioris atque sodalibus dialogo et cura adiuvantibus, bona Domus administrat ad normam iuris universalis Congregationis et Provinciae.

§ 2. Cum Visitator, de consensu sui Consilii, id necessarium iudicaverit pro aliqua Domo, Consilium domesticum constituatur; Consultores vero domestici, qui in administranda Domo Superiorem localem adiuvant, iuxta Normas Provinciales designentur.

Caput III

De Conventibus

1. De Conventibus in genere

C 135. — Congregationis Missionis Conventus, cuius munus est eiusdem Congregationis spiritualitatem atque apostolicam vitalitatem tueri ac promovere, triplex distinguitur: Generalis, Provincialis et Domesticus.

S 82. — Superiores et sodales Conventus praeparent, eosque actuose participent; fideliter tandem servent leges et normas ab ipsis traditas.

C 136. — § 1. Nemo duplici suffragio gaudere potest.

§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae, tamquam non adiectae censentur.

§ 3. Electio obligationem gignit electo Conventum participandi vel officium acceptandi, nisi gravis causa excuset. Si agitur de participatione, gravis causa probatur a Superiore competenti, qui postea eius comprobationem a Conventu petet; si vero de officii acceptatione agitur, gravis causa ab ipso Conventu probanda est.

§ 4. Nemo in Conventibus alium sibi substituere potest proprio arbitrio.

§ 5. Maioritas suffragiorum computanda est solum ex suffragiis valide latis. Suffragia alba sunt nulla.

S 83. — § 1. In electionibus requiruntur saltem tres scrutatores.

§ 2. Ex iure sunt scrutatores, simul cum praeside et cum secretario post eius electionem, duo aetate iuniores e membris Conventus.

§ 3. Initio Conventus proceditur ad electionem secretarii, cuius est:

1) primi scrutatoris munus implere;

2) relationes sessionum earumque documenta conficere.

S 84. — Ante Conventum et eo perdurante, fovenda est libera communicatio notitiarum circa res determinandas et qualitates eligendorum.

S 85. — Expleta negotiorum tractatione, acta Conventus a congregatis approbata subscribenda sunt a Praeside Conventus, ab eiusdem Secretario et ab omnibus congregatis ac, sigillo munita, in tabulario diligenter servanda sunt.

2. De Conventu Generali

C 137. — Conventus Generalis, universam Congregationem immediate repraesentans, ut suprema eiusdem auctoritas, gaudet iure:

1° patrimonium Instituti tuendi et accommodatam renovationem, iuxta ipsum, promovendi;

2° eligendi Superiorem Generalem, Vicarium Generalem et Assistentes Generales;

3° condendi leges seu Statuta et Decreta ad bonum Congregationis, servato principio subsidiarietatis. Statuta quae explicite non sunt abrogata, in vigore manent. Decreta vero, explicite confirmari debent, ut in vigore maneant;

4° postulandi a Sancta Sede mutationes in Constitutionibus ab ipsa approbatis duabus e tribus partibus suffragiorum:

5° interpetandi authentice Statuta; interpretatio autem authentica Constitutionum ad Sanctam Sedem pertinet.

S 86. — Conventus Generalis gaudet iure faciendi Declarationes quae habent vim doctrinalem et indolem exhortationis.

C 138. — Conventus Generalis, a Superiore Generali convocatus, celebrandus est:

1° ordinarius, ad eligendum Superiorem Generalem, Vicarium Generalem et Assistentes Generales, et ad negotia Congregationis tractanda;

2° extraordinarius, cum a Superiore Generali convocatus fuerit, ad normam iuris proprii.

S 87. — § 1. Conventus Generalis ordinarius sexto recurrente anno post ultimum Conventum Generalem ordinarium celebrandus est.

§ 2. Conventus Generalis extraordinarius celebrator quotiescumque Superior Generalis, de consensu sui Consilii et auditis Visitatoribus, censuerit illum esse celebrandum.

§ 3. Celebrationem Conventus Generalis praecedere debent Conventus Provinciales.

S 88. — § 1. De tempore et loco Conventus Generalis celebrandi, Superior Generalis, de consensu sui Consilii, decernet.

§ 2. Sexto tamen recurrente anno, iusta de causa, celebratio Conventus poterit, decreto Superioris Generalis de consensu sui Consilii, ad sex menses anticipari vel retardari a die incepti praecendentis Conventum Generalis ordinarii.

C 139. — Conventui Generali interesse debent:

1° Superior Generalis, Vicarius et Assistentes Generales, Secretarius Generalis, Oeconomus Generalis et Procurator Generalis apud Sanctam Sedem;

2° Visitatores ac Provinciarum deputati, ad normam iuris proprii electi.

S 89. — § 1. Superior Generalis, Vicarius et Assistentes Generales, exeuntes ab officio, remanent membra Conventus in subsequentibus eiusdem Conventus sessionibus.

§ 2. Praeter eos qui, ad normam Constitutionum, Conventui Generali ex officio interesse debent, aderit unus deputatus pro singulis Provinciis et Viceprovinciis pro primis septuaginta quinque sodalibus vocem activam habentibus; si autem sodales vocem activam habentes plures quam septuaginta quinque sunt, habebitur alius deputatus pro quavis eorum quinquagesima parte et reliqua portione.

Numerus deputatorum ad Conventum Generalem computandus est iuxta numerum sodalium vocem activam habentium die electionis deputatorum in Conventu Provinciali.

§ 3. Vacante officio Visitatoris, ille qui interim regimen Provinciae tenet ad Conventum Generalem pergit.

Si Visitator legitime impediatur quominus ad Conventum Generalem se conferat, eius loco pergit qui eum in officio supplet. Si autem hic electus fuerit in deputatum, primus substitutus ad conventum Generalem pergit.

S 90. — § 1. Superior Generalis cum suo Consilio curabit ut, si nullus Frater electus sit in deputatum ad Conventum Generalem, praesentia Fratrum in illo non desit.

§ 2. Superior Generalis cum suo Consilio provideat ut solvantur casus in quibus fieri nequeat legitima deputatorum electio ad Conventum Generalem, quorum tamen praesentia magni momenti retineatur.

S 91. — § 1. Ante Conventus Generalis convocationem, tempore opportuno, Superior Generalis, cum suo Consilio, auditis Visitatoribus et attentis diversis regionibus et operibus, nominat Commissionem Praeparatoriam.

§ 2. Relicta Superiori Generali cum suo Consilio ampla facultate ordinandi, pro opportunitate, Commissionis Praeparatoriae labores, eiusdem Commissionis munera esse possunt:

1) quaerere a Provinciis et a singulis sodalibus quaenam problemata eorum iudicio sint urgentiora, et quanam methodo in Conventu Generali sint tractanda;

2) acceptis responsionibus, argumenta, pro necessitate, urgentiora ac universaliora seligere, studia parare et fontes colligere, eaque omnia, congruo tempore, ante Conventuum Domesticorum celebrationem, Visitatoribus mittere;

3) proposita seu postulata Conventuum Provincialium et studia a Provinciis facta necnon postulata a Superiore Generali, audito suo Consilio, proposita recipere;

4) omnia in ordinem adducere, et ex eis documentum laboris conficere, et omnia ita tempestive mittere, ut membra Conventus et substituti prae manibus ea habere possint duobus integris mensibus ante Conventus Generalis initium.

§ 3. Incepta celebratione Conventus, munus huius Commissionis cessat; eius tamen praeses, per se vel per alium, si opportunum visum fuerit, expositionem facit de ratione agendi Commissionis.

C 140. — § 1. Ad electionem Superioris Generalis proceditur hoc modo: si in primo scrutinio nemo duas tertias partes suffragiorum obtinuerit, experiendum erit secundum scrutinium eodem modo quo factum est primum; si neque in secundo, pari modo tertium tentabitur scrutinium, immo et quartum.

Post quartum inefficax scrutinium, fiat quintum, in quo requiritur et sufficit maioritas ad plura absolute suffragia, demptis nullis.

Post quintum inefficax scrutinium, fiat sextum, in quo voce passiva gaudeant solummodo duo candidati qui in quinto scrutinio maiorem etsi parem numerum suffragiorum tulerint, nisi plures, primo aut secundo loco, paritatem obtinuerint; quo in casu, etiam isti gaudeant voce passiva in sexto scrutinio, in quo requiritur et sufficit maioritas relativa suffragiorum, demptis nullis; et, in casu paritatis, candidatus senior vocatione vel aetate electus habeatur.

§ 2. Electione legitime peracta et officio ab electo acceptato, qui praesidet, decreto electionis exaratum, clara voce proclamabit electum; sed si ipse Praeses in Superiorem Generalem electus fuerit, Secretarius Conventus decretum conficiet et Moderator electum proclamabit.

§ 3. Qui vero electus fuerit, commissum sibi onus non renuet nisi gravi de causa.

§ 4. Absoluta electione et gratiis Deo relatis, destruentur schedulae.

§ 5. Si neoelectus non sit praesens, advocetur et, usque ad eius adventum, Conventus alia negotia Congregationis tractare potest.

S 92. — § 1. Die electionis Superioris Generalis, electores Sacrum Deo offerent pro felici electione et, post brevem exhortationem, hora statuta, sessionem sub Praeside incipient.

§ 2. In schedulis praeparatis, electores inscribent nomen illius quem elegerint in Superiorem Generalem.

§ 3. Omnibus schedulis numeratis, si earum numerus excedat eligentium numerum, nihil actum est, et novae schedulae sunt scribendae.

C 141. — Vicarius Generalis eligitur iisdem condicionibus ac Superior Generalis et modo praescripto in art. 140, § 1.

C 142. — § 1. Electionibus Superioris Generalis et Vicarii Generalis absolutis, Conventus Generalis ad electionem aliorum Assistentium procedit, in distinctis scrutiniis.

§ 2. Ii electi habebuntur qui, demptis suffragiis nullis, plura absolute suffragia tulerint; hi ut electi a Praeside Conventus proclamentur.

§ 3. Si in primo et secundo scrutinio nemo fuerit electus, tunc in tertio electus erit qui maiora relative obtinuerit suffragia, et in casu paritatis, senior vocatione vel aetate.

S 93. — Directorium ab aliquo Conventu approbatum in vigore manet usquedum ab alio Conventu mutetur vel abrogetur.

3. De Conventu provinciali

C 143. — Conventus Provincialis, utpote coadunatio sodalium qui, tamquam deputati Provinciam repraesentant, est:

1° condere Normas ad bonum commune Provinciae intra limites iuris universalis et proprii, quae vim obligatoriam obtinent post approbationem Superioris Generalis de consensu sui consilii;

2° tractare, ut organum consultivum Visitatoris, de rebus quae ad bonum Provinciae ducere possunt;

3° agere de propositis quae, nomine Provinciae, deferenda sunt tum Conventui Generali, tum Superiori Generali;

4° eligere deputatos ad Conventum Generalem, si casus ferat;

5° condere normas pro Conventibus Domesticis, intra limites iuris universalis et proprii, quae non indigent approbatione Superioris Generalis.

S 94. — Normae, a Conventu Provinciali conditae, sunt regulae generales omnibus casibus in ipsis Normis descriptis applicandae. Hae Normae tamen non attingunt auctoritatem Visitatoris, prouti haec in iure universali vel proprio describitur, neque eius potestatem executivam ad ipsius officium implendum necessariam. In vigore autem manent usquedum a subsequenti Conventu Provinciali vel a Superiore Generali revocentur.

C 144. — § 1. Conventus Provincialis celebrandus est bis in sexennio, alter ante Conventum Generalem, alter tempore intermedio.

§ 2. Pro necessitate, Visitator, de consensu sui Consilii et auditis Superioribus localibus, potest convocare Conventum Provincialem extraordinarium.

C 145. — Ad Visitatorem pertinet Conventum Provincialem convocare eique praesidere: congregatos, de consensu ipsius Conventus, dimittere, et Normas promulgare.

S 95. — Ad Visitatorem, audito Consilio, pertinet dies statuere domumque designare in qua celebrari debet Conventus Provincialis.

S 96. — Superior Generalis decisionem circa Normas Provinciales Visitatori significabit, intra duos menses ab earum receptione.

C 146. — Conventui Provinciali interesse debent, nisi aliud in Normis Provincialibus caveatur:

1° ex officio, Visitator, Consultores Provinciales, Oeconomus provincialis, et singularum Provinciae Domorum Superiores;

2° insuper, deputati electi ad normam iuris proprii.

S 97. — Conventui Provinciali interesse debent, nisi aliud in Normis Provincialibus caveatur, tot deputati electi ex unico collegio provinciali, constante ex omnibus sodalibus voce passiva fruentibus, quot sunt deputati qui ex officio interesse debent, additis uno deputato pro vicenis quinis (25) sodalibus voce activa fruentibus, et alio pro reliqua eorum parte.

S 98. — Electi in deputatos habeantur qui ex unico collegio provinciali maiorem numerum suffragiorum obtinuerint, et in casu paritatis seniores vocatione vel aetate; totidem secundum ordinem maioritatis suffragiorum sunt substituti.

S 99. — Si Superior Domus impediatur quominus pergat ad Conventum Provincialem, Assistens Domus eius loco perget. Si vero Assistens electus fuerit in deputatum, alius ipsi sufficiatur ex elencho substitutorum.

S 100. — Conventus Provincialis proponere potest approbationi Superioris Generalis, de consensu sui Consilii, modum proprium repraesentationis in Conventu Provinciali, ita tamen ut numerus deputatorum electorum superet numerum eorum qui ex officio Conventui interesse debent.

S 101. — Singularum Provinciarum est in Conventu conficere normas proprias procedendi, seu Directorium, intra limites iuris universalis et proprii.

S 102. — Conventus Provincialis ad electionem deputatorum et substitutorum ad Conventum Generalem procedit in distinctis scrutiniis, ad plura absolute suffragia. Si in primo et secundo scrutinio nemo fuerit electus, in tertio electus habebitur qui maiorem suffragiorum numerum obtinuerit, et in casu paritatis, senior vocatione vel aetate.

4. De Conventu domestico

C 147. — § 1. Conventus Domesticus a Superiore Domus, vel ab Assistente qui totum eiusdem officium exercet, convocatur et celebratur in ordine ad Conventum Provincialem.

§ 2. Ad Conventum Domesticum convocandi sunt omnes vocem activam habentes.

§ 3. Conventus Domestici est tractare de iis quae Domus proponere voluerit Conventui Provinciali necnon de iis quae Commissio Praeparatoria Conventus Provincialis ad disceptationem proposuerit, et circa proposita deliberare.

Sectio II. — DE BONIS TEMPORALIBUS

C 148. — § 1. Congregatio Missionis bona temporalia propter exigentias pastorales et communitarias possidet; iis utitur tamquam subsidiis in servitium Dei et pauperum, secundum spiritum et praxim Fundatoris; eadem autem, uti patrimonium pauperum, cum sollicitudine, sed absque thesaurizandi cura, administrat.

§ 2. Congregatio Missionis formam communitariam paupertatis evangelicae amplectitur in eo quod omnia bona Congregationis sunt communia, et Congregatio iis utitur ad melius persequendum et attingendum suum finem proprium.

S 103. — Congregatio haec principia assidue meditetur, corde amplectatur et fidenter ac fortiter in usum ducat:

1) unanimen conatum ad sobrietatem vitae instaurandam, quae, exemplo potius quam verbis, in nomine paupertatis Christi, militat contra aviditatem profluentem e societate abundantiae, et contra cupiditatem divitiarum, quae totum fere mundum perdit (cf. RC III, 1);

2) sollicitudinem effectivam bona sua impendendi ad iustitiam socialem promovendam;

3) alienationem bonorum, quae superflua sint, in favorem pauperum.

C 149. — Cum omnia bona sint communia, sodales sunt corresponsabiles, ad normam iuris, in adquisitione, administratione et destinatione bonorum temporalium Domus et Provinciae ad quas pertinent; servata proportione, principium valet etiam ad bona quod attinet totius Congregationis.

C 150. — § 1. Domus, Communitates locales, Provinciae et Congregatio ipsa sunt capaces acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia. Ubi casus ferat, earum Superiores sunt repnaesentantes legales etiam coram auctoritate civili, nisi aliter provideatur.

§ 2. Fontes bonorum temporalium sunt labor sodalium et alia media licita acquirendi bona.

C 151. — Propter bonum commune, Domus debent adiuvare Provincias in iis quae necessaria sunt ad bonam administrationem et ad providendum necessitatibus generalibus; idem dicendum est de provinciis quoad Curiam Generalem.

S 104. — Aequitate servata, Superior Generalis, de consensu sui Consilii, ius habet taxam imponendi Provinciis;  item, Visitator,

de consensu sui Consilii, Domibus suae Provinciae.

C 152. — § 1. Provinciae et Domus aliae cum aliis in bonis temporalibus communicent, ita ut quae plus habent, alias adiuvent quae necessitatem patiuntur.

§ 2. Congregatio, Provinciae et Domus, ex bonis suis, libenter provideant aliorum necessitatibus et egenorum sustentationi.

C 153. — § 1. Sodales ad hoc deputati, administrant bona temporalia ad procurandam convenientem sustentationem sodalium et ad congrua suppeditanda media apostolicae eorum actuositati et operibus caritatis.

§ 2. Bona communitatis administranda sunt a suis cuiusque Oeconomis sub directione et vigilantia Superiorum cum suis Consiliis, intra limites iuris universalis et proprii, et secundum principium subsidiarietatis.

S 105. — Sub directione et vigilantia Superiorum cum suis Consiliis, administranda sunt bona quae Congregationi, pro gestione tantum, commissa sunt.

S 106. — § 1. Oeconomi rationem reddere debent Superioribus, et certiores facere sodales de sua administratione.

§ 2. Exhibita regesta accepti et expensi et relatio de statu patrimonii examinanda erunt a Superiore Generali cum suo Consilio, cum agitur de Oeconomo Generali, semel in anno; a Visitatore cum suo Consilio, cum agitur de Oeconomo Provinciali, bis in anno; a Superiore locali, cum agitur de Oeconomo Domus, singulis mensibus; regesta autem vel relatio subscribentur tantum si exacta reperiantur.

§ 3. Sodales qui administrationem operum specialium habent tum Provinciae, tum Domus, exhibebunt regesta accepti et expensi Superioribus respectivis, tempore et modo in Normis Provincialibus determinatis.

§ 4. Si autem bona non sint Congregationis propria, sed pro administratione commissa, eorum regesta, tum ipsorum dominis, tum Superioribus Congregationis, exhiberi debent.

§ 5. Oeconomus Generalis relationem generalem praebeat de sua administratione Visitatoribus in fine uniuscuiusque anni; septimo quoque anno, Conventui Generali.

§ 6. Visitatores, pro suis Provinciis, computum transmittent Superiori Generali post finem anni.

§ 7. Oeconomi Provinciales sodalibus suae Provinciae relationem generalem praebeant de sua administratione necnon de Provinciae patrimonio, iuxta Normas Provinciales.

C 154. — § 1. Meminerint administratores se esse dispensatores tantum bonorum communitatis; proinde eadem bona impendant tantummodo in usus statui missionarionum aptos, et semper agant secundum leges civiles iustas, et secundum normas et spiritum Congregationis.

§ 2. Administratores libenter provideant necessitatibus sodalium in omnibus quae respiciunt eorum vitam, officium peculiare et apostolicum laborem. Huiusmodi enim usus bonorum incitamentum est sodalibus ad bonum pauperum fovendum et ad vitam vere fraternam ducendam.

§ 3. Iidem administratores insuper servent aequitatem in bonorum distributione, cum debeant inter sodales vitam communitariam fovere: necessitatibus individualibus sodalium provideant iuxta Normas a Conventu Provinciali statutas.

S 107. — Administratores omnes, tam Superiores quam Oeconomi, nequeunt actus administrationis nomine Congregationis ponere, nisi intra limites sui muneris et ad norman iuris. Quare Congregatio, Provincia et Domus respondere debent tantum de actibus administrativis iuxta praefatas normas positis; de ceteris illi respondebunt qui illicitos aut invalidos actus posuerint. Si qua tamen persona iuridica Congregationis debita vel obligationes, etiam cum licentia, contraxerit, ipsa ex suis respondebit.

C 155. — Ad validitatem alienationis et cujuslibet negotii in quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest, requiritur licentia, scripto data, Superioris competentis, cum consensu sui Consilli. Si autem agatur de negotio quod summam a Sancta Sede pro cuiusque regione definitam superet, itemque de rebus ex voto Ecclesiae donatis aut de rebus pretiosis, artis vel historiae causa, requiritur insuper ipsius Sanctae Sedis licentia.

S 108. — § 1. Conventus Generalis statuere potest summam supra quam Superior generalis non potest expensas extraordinarias facere.

§ 2. Visitatores possunt expensas facere secundum Normas a Conventu Provinciali datas.

§ 3. Superiores locales possunt expensas facere intra limites a Normis Provincialibus statutos.

S 109. — Superiores debita contrahi ne permittant, nisi certo constet, ex consuetis fontibus posse debiti foenus solvi, et intra tempus praevisum, per legitimam annui census redemptionem, reddi summam mutuo acceptam.

S 110. — § 1. Leges laboris, securitatis et iustitiae pro personis in Domibus et in operibus Congregationis laborantibus, accurate serventur.

§ 2. Superiores maxima cum prudentia agant in accipiendis piis fundationibus, quae per diuturnum tempus obligationes gignunt. Ne admittantur quae sint perpetuae.

§ 3. Largitiones ex bonis communibus ne dentur, nisi ad normam Constitutionum et Statutorum.

§ 4. In accipiendis bonis quae Congregationi, Provinciae et Domui ex testamento vel donatione proveniunt, servetur voluntas donantis circa eorum dominium et usum.

§ 5. Securitas socialis sodalibus procuretur cura Congregationis aut Episcopi vel aliorum pro quibus illi operam suam praestant. Domus insuper, Provinciae et ipsa Curia Generalis, aequas cautiones sumant a periculis diversi generis.

Utilizza questo pulsante per tornare alla pagina precedente